MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT XXXIX

 

De retributione relinquentium omnia

 

Cum fidelis et prudens discipulus Simon Petrus, quaereret a Domino Jesu pro se et sociis de retributione ipsorum; respondit Dominus inter alia (1), quod omnes qui temporalia dimittentes ipsum sequerentur, centuplum accipient in hoc mundo, et vitam aeternam in futuro. Nota bene hanc retributionem, et gaude gaudio magno, et gratias et laudes Domino referas toto affectu, quod ad talem negotiationem te adduxit, ut manualiter de uno centum lucreris, et nihilominus etiam vitam aeternam. (I) Hoc autem centuplum spiritualium, non corporalium rerum est, videlicet consolationum internarum et virtutum, quas per experientias cognoscimus, non per doctrinam. Cum enim anima gustat odorem paupertatis, castitatis nitorem, et patientiae caeterarumque virtutum, et delectatur in eis; nonne centuplum recepisse videtur tibi? Et si ulterius ascendat, ut visitationem Sponsi recipiat, et ad ejus praesentiam glorietur; nonne tunc recipit plus quam millecuplum omnium quaecumque fuerint, et quomodocumque fuerint, quae pro eo dimiserat? Vides quomodo verum est quod loquitur Veritas; non fallit quin centuplum reddat in hoc saeculo, etiam non tantum semel, sed pluries et saepe animae sibi devotae, adeo ut sic afficiat eam, ut non solum quae reliquit, sed totum mundum arbitretur stercora, ut sponsum suum lucrifacere possit.

 

Ut autem super hoc centuplo plenius instruaris, audi quid inde dicat Bernardus (2): «Si forte adhuc saecularis quispiam dicat: Ostende mihi centuplum quod promittis, et libens universa relinquo; ut quid ostendam? Fides enim (3) non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. An homini potius ostendenti, quam veritati crederes promittenti? Deficis scrutans scrutinio. Nisi credideris, non intelliges. Manna absconditum est, quod in Apocalypsi Joannis victori promittitur; nomen novum, quod nemo novit, nisi qui accipit». Et paulo post: «An non denique omnia possidet, cui omnia cooperantur in bonum? An non centuplum habet omnium, qui impletur Spiritu sancto, qui Christum habet in pectore? Nisi quod longe plus, quam centuplum est visitatio Paracleti Spiritus, et praesentia Christi. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Perfecisti eis, qui sperant in te (4). Vides quomodo memoriam abundantiae suavitatis hujus eructet anima sancta; quomodo exprimere gestiens verba multiplicet. Quam, inquit, magna multitudo! Hoc ergo centuplum adoptio filiorum est, libertas et primitiae spiritus, deliciae charitatis, gloria conscientiae, regnum Dei quod intra nos est. Non utique esca vel potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto (5). Gaudium sane non modo in spe gloriae, sed in tribulationibus. Hic est ignis, quem voluit Christus (6) vehementer accendi. Haec virtus, quae Andream fecit amplecti crucem, Laurentium deridere carnifices, Stephanum in morte pro lapidantibus flectere genua ad orationem. Haec illa pax, quam suis reliquit Christus, quando dedit et suam, siquidem donum et pax est electis Dei: pax utique Patris, et donum futurae gloriae. Illa superat omnem sensum; sed et huic quidquid sub sole placet, quidquid in mundo concupiscitur, non potest comparari. Haec gratia devotionis, et unctio docens de omnibus, quam expertus novit, inexpertus ignorat, quam nemo scit nisi qui accipit». Hucusque Bernardus.

 

Gaude ergo, et laetare, ut dixi, et gratias age, quod ad hoc centuplum recipiendum vocata es; et hunc paradisum saepe ingredere, quem ex orationis studio consequi poteris.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 561-562.

 

Notae:

(1) Matth. XIX, 29.

 

(2) Bernard., in Declam. super Ecce nos reliq. om. ex Matth., X, non longe a fine.

 

(3) Ex Greg., hom. XXVI, in Evang., n. 1.

 

(4) Psal. XXX, 20.

 

(5) Rom. XIV, 17.

 

(6) Luc. XII, 49.

 

Titulus marginalis:

(I) Centuplum Evangelii.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: