MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT XLI

 

De transfiguratione Domini in monte

 

Assumens Dominus Jesus tres ex discipulis (1), ascendit in montem Thabor, et transfiguratus est ante eos, ostendens se eis gloriosum. Venerunt insuper Moyses et Elias, loquentes cum eo de passione sua futura. Dicebant autem: Domine, non expedit, ut moriaris, quia una gutta sanguinis tui redimeret mundum. Dominus autem Jesus dicebat (2): Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; sic et facere me oportet. Affuit ibi Spiritus sanctus in specie nubis lucidae, et vox Patris facta est in nube, dicens (3): Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Discipuli vero ceciderunt in terram; et cum excitati sunt, non viderunt nisi Dominum Jesum.

 

Conspice igitur bene praedicta, et te praesentem exhibeas, quia magnifica sunt.

 

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 562-563.

 

Notae:

(1) Matth. XVII, 1 et seq.

 

(2) Joan. X, 11.

 

(3) Matth. XVII, 5.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: