MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXXII

 

Quomodo Dominus Jesus mortem suam praedixit matri

 

Hic potest interponi meditatio valde pulchra, de qua tamen Scriptura non loquitur. Coenante namque Domino Jesu die Mercurii cum discipulis suis in domo Mariae et Marthae, et etiam matre ejus cum mulieribus in alia parte domus; Magdalena ministrans rogavit Dominum, dicens: Magister, sitis memor, quod facietis pascha nobiscum; rogo vos, ut hoc non denegetis mihi. Quo nullatenus acquiescente, sed dicente quod in Hierusalem faceret pascha; illa recedens miro cum fletu et lacrymis, vadit ad Dominam, et his ei narratis, rogat ut ipsa eum ibi in paschate teneat. Coena igitur facta, vadit Dominus Jesus ad matrem, et sedet cum ea, seorsum colloquens cum ea, et copiam ei suae praesentiae praebens, quam in brevi subtracturus erat ab ea. Conspice nunc bene ipsos sedentes, et quomodo Domina reverenter eum suscipit, et cum eo affectuose moratur, et similiter quomodo Dominus reverenter se habet ad eam.

 

Ipsis igitur sic colloquentibus, Magdalena vadit ad eos, et ad pedes eorum sedens dicit: Domina, ego invitabam magistrum, ut hic faceret pascha; ipse vero videtur velle ire Hierusalem ad paschandum, ut capiatur ibi: rogo vos ut non permittatis eum ire. Ad quem mater: Fili mi, rogo te ut non sic fiat, sed faciamus hic pascha. Scis enim quod insidiae ad te capiendum ordinate sunt. Et Dominus ad eam: Mater charissima, voluntas Patris est, ut ibi faciam pascha: quia tempus redemptionis advenit, et modo implebuntur omnia, quae de me scripta sunt, et facient in me quidquid volent. At illae cum ingenti dolore haec audierunt, quia bene intellexerunt, quod de morte sua dicebat. Dicit igitur mater vix valens verba formata proferre: Fili mi, tota concussa sum ad vocem istam, et cor meum dereliquit me. Provideat Pater, quia nescio quid dicam. Nolo sibi contradicere; sed, si ipsi placeret, roga eum ut differat ad praesens, et faciamus hic pascha cum istis amicis nostris. Ipse vero, si sibi placebit, poterit de alio modo redemptionis sine morte tua providere, quia omnia possibilia sunt ei.

 

O si videres inter haec verba Dominam plorantem, modeste tamen et plane, et Magdalenam, tanquam ebriam de magistro suo, largiter et magnis singultibus flentem, forte nec tu posses lacrymas continere.

 

Considera in quo statu esse poterant, quando haec tractabantur. Dixit enim Dominus, blande consolans eas: Nolite flere; scitis quod obedientiam Patris me implere oportet: sed pro certo confidite, quia cito revertar ad vos, et tertia die resurgam incolumis. In monte igitur Sion secundum voluntatem Patris faciam pascha. Dixit autem Magdalena: Ex quo non possumus eum hic tenere, simus et nos in domo nostra in Hierusalem: sed credo quod nunquam habuit pascha sic amarum. Acquievit Dominus, quod et ipsae in dicta domo facerent pascha.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 595-596.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: