EXHORTATIONES DOMESTICAE

 

S. PETRUS CANISIUS SI

DOCTOR ECCLESIAE

 

Exhortatio de Adventu Domini

 

Bonum est Thomae Kempensis consilium, ut spirituales et devotionis amantes observent praecipua festa et secundum illa se mutent circa exercitia spiritualia. Nam humana fragilitas tanta est, ut etiam probi egeant renovatione et variis modis in via Dei sint excitandi. Unde Angelus excitavit Eliam in suo itinere dormientem sub umbra juniperi: Surge et comede, grandis enim tibi restat via (3. Reg. 19, 7). Dormimus et nos, et egemus excitatore, unde et mittit ad nos Ecclesia Paulum clamantem in epistola: Hora est jam nos de somno surgere, et Lucam in Evangelio admonentem nos de judicio. Dicam igitur de praesenti tempore Adventus:

 

I. CUR OMNES ADVENTUM LIBENTER DEBEANT ACCEPTARE ET CUM DEVOTIONE ET FRUCTU PERAGERE;

 

II. QUID NOBIS HOC SACRO TEMPORE FACIENDUM, UT MAJOREM EX EO FRUCTUM COLLIGAMUS, ET TEMPUS HOC SANCTIFICETUR.

 

I. Non solum consilium, sed et praeceptum est Spiritus Sancti, per Salomonem loquentis: Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae (Prov. 1, 8). Haec mater est Ecclesia sancta, juxta Epiphanium; lex ejus est inter alias, ut fideles omnes, velut in una domo habitantes et sub uno patre et matre gubernante, rectum ordinem teneant, praesertim in cultu Dei, tam interiore quam exteriore, juxta illud: Omnia secundum ordinem fiant (1. Cor. 14, 40). Ad talem ordinem spectat anni et festorum ejus distributio, ut certa habeamus tempora ad celebrandum Adventum, Christi Natalem, Quadragesimam, Pascha, Pentecosten. Nec dubium, Apostolos Christi primos fuisse, per quos Deus hunc ordinem instituit et jussit observari a Christi fidelibus ubique gentium. Petrus dicitur Adventum instituisse. Ex Paulo constat, quod servaverit Pentecosten. Joannes indicat de Do­minica suo tempore instituta et celebrata. Ex Theophilo et Hieronymo probatur, Apostolos Quadragesimam instituisse; Augustinus idem confirmat de Paschate et aliis festis Christi, hactenus ubique gentium observatis, quibus fidei nostrae mysteria utiliter confirmantur et manifestantur populo. Talis ordo prodest ad Christi gloriam, ad fidei verae confirmationem, ad confusionem haereticorum, ad obedientiam omnium et ad excitandum et renovandum populum.

 

Quod ad nostrum Adventum attinet, debet ille omnibus fidelibus esse gratus multis ex causis et cum magna peragi devotione:

 

1. Ob antiquitatem Adventus, tamdiu instituti, et auctoritatem Apostolorum instituentium et Patrum commendantium illum;

 

2. Ob utilitatem, quia recte peragere Adventum est audire Christum loquentem et mandantem in Ecclesia, negligere est Christum et Spiritum Sanctum spernere, a Christi corpore se separare, est se spoliare fructu, quem boni et obedientes collegerunt tot saeculis et adhuc colligunt confessione praecipui articuli verae fidei: qui conceptus est de Spiritu Sancto, sancta ad Natalem Domini praeparatione, exhibitione obedientiae Ec­clesiae debitae, bonorum operum exercitatione.

 

3. Ratione temporis peculiaris, quo incipitur novus annus. Agnoscere oportet hoc tempus Adventus, quod est principium anni juxta Ecclesiae ordinationem, unde breviaria et missalia de novo inchoantur.

 

Est renovatio christianae doctrinae sive catechismi, qui quotannis de novo nunc incipitur, initio sumpto a Christo, qui est principium et finis, auctor et consummator nostrae fidei. Est tempus devotionis, quam monstrat Ecclesia erga Christum (Messiam) et Matrem Domini et etiam in fidelibus conatur excitare, et quam majores semper exercuerunt, cum hoc tempore maxime mysterium Incarnationis pie recolerent, de quo etiam solet per hebdomadam praedicari multis in locis. Item praeparatur populus ad festum Nativitatis, et multa leguntur et cantantur ad Messiae Adventum spectantia, sicut alio anni tempore fieri non solet. Tempus est poenitentiae, propter quod Joannes, poenitentiae praedicator, in Adventu peccatoribus proponitur, et hinc ab Ecclesia prohibentur saeculares festivitates, luxus, levi­tates et vanitates, sicut et Concilium Agathense et Illiberitanum vetant nuptias et choreas. Unde ex Paulo etiam repetitur: Non in comessationibus et ebrietatibus. Exstant vestigia veteris abstinentiae apud multos catholicos, sicut et devotionis et communionis. Hoc tempore repraesentatur nobis tristis status synagogae, et quomodo populus Dei, sedens in tenebris et umbra mortis, aspirabat ad solem justitiae, et talem adventum multis saeculis desiderabat et expectabat lugendo et clamando: Ostende nobis misericordiam tuam; rorate, coeli, desuper et nubes pluant justum; deosculetur me osculo oris sui. Sic Abraham et Simeon optabant videre diem Domini.

 

Vix meretur dici christianus, qui suum Adventum non magni facit, nec aliquo modo in illo innovatur et de somno negligentiae surgit ac vigilat in servitio Dei. Nox enim praecessit, dies autem appropinquavit. Hora est, jam nos de somno surgere (Rom. 13, 12. 11) et cum David (Ps. 24, 1) dicere: Ad te levavi animam meam. Omitto, quomodo veteres in quatuor Dominicis considerarint quadruplicem adventum Domini: in carne, ad judicium, in animam et in morte cujuslibet. Item, quomodo multis modis hoc tempus Domini in templo et domi sanctificarint, seque et suos praepararint ad festum natalitium Domini, meditantes praecipuum fidei articulum: qui conceptus est de Spiritu Sancto, mysterium Incarnationis, summum Dei opus et beneficium ineffabile, maximum caritatis opus et perfectum signum, mundum Deo reconciliatum esse.

 

II. QUOMODO ADVENTUS NOBIS INCIPIENDUS ET SANCTIFICANDUS?

 

Sicut Christus majorem justitiam a Christianis quam a Judaeis, sic etiam a spiritualibus majorem quam a saecularibus requirit hoc sacro tempore. Alioquin timendum, ne saeculares ipsi, praesertim majores nostri, nos accusent et confundant, si contra illorum exemplum Adventum nostrum male inciperemus et transigeremus. Vae nobis minus curantibus Adventum, quam majores fecerunt! Ipsi cucurrere ad audiendum praedicatores poenitentiae, agebant poenitentiam, confitebantur peccata sua, humiliabant se. Deinde non potest habere et sentire felicem diem Christi natalem, qui se non praeparet hoc tempore et quasi cum Joanne Baptista in deserto se contineat seque illi conformet.

 

1. Opus est nos erigere ad peculiarem meditationem de mysterio Incarnationis, considerando pio affectu, quis et quantus ille, qui venit; unde et quo veniat; ob quam causam, quando; qua via veniat et mittatur in mundum.

 

Quis venit? Filius Altissimi, Rex regum, Dominus dominantium.

 

Unde venit? A summo coelo egressio ejus (Ps. 18, 7). Exivi a Patre (Joan. 16, 28).

 

Quo venit? Veni in mundum (Joan. 16, 28); in carceris hujus horrorem tanta celsitudo dignata est descendere.

 

Quare venit? peccatores salvos facere (1. Tim. 1, 15), salvare, quod perierat (Luc. 19, 10), ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal. 4, 5), illuminare eos, qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. 1, 79), evangelizare pauperibus, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem, caecis visum (Luc. 4, 18. 19).

 

Quando? in sexta mundi aetate... ubi venit plenitudo temporis.

 

Quomodo venit? Immortalis factus mortalis, impassibilis passibilis, gloriosus despectus, dives pauper pro nobis.

 

Qua via venit? Per Mariam, quam Filius Dei elegit sibi Matrem.

 

2. Opus est peculiariter honorare beatam Virginem, in cuius utero Verbum caro factum est. Juvabit hoc tempore pie recolere, quomodo a Deo missus ad eam Gabriel Archangelus, recolere colloquium ejus cum Gabriele, venerationem Archangeli erga Virginem et virtutes Virginis, fidem, humilitatem, virginitatem etc. Proderit hoc tempore devotius recitare horas et rosa­rium Virginis, uti et salutationem, ad quam pulsu campanae ter in die invitat Ecclesia in memoriam mysterii Incarnationis.

 

3. Opus est meditationes et lectiones spirituales tales seligere, quae nos juvent ad magis cognoscendum, amandum et imitandum Christum.

 

4. Quod ad poenitentias et mortificationes attinet, non est nobis obligatio certa in Societate vel praescripta, sed usu et exemplo piorum Patrum et fratrum confirmatum habemus, ut aliquid praeter morem amplius faciamus et quasi suppleamus, quod alio tempore negligimus. Haec poenitentia tanto laudabilior et justior, quanto propinquiores sumus novo anno et confessioni generali et renovationi votorum. Praescribit nobis regula 12. quaerere in omnibus majorem nostri abnegationem et continuam mortificationem. Si vere amatores mortificationis essemus, ut requirit regula, non tam difficiles et morosos nos praeberemus, cum levis poeni­tentia imponitur, poenitentias sponte saepius peteremus, sicut alibi fieri solet. Nostis morem in scripto notandi et Superiori offerendi poenitentias, et sic non privaremus nos fructu, quem percipiunt multi crucis amici et veteris hominis inimici. Non cogitamus illud, quod Christus docuit de abnegatione et de cruce ferenda, nec quod Paulus docuit de mortificatione et castigatione corporis. Pauci sunt Andreae in cruce amanda et laete patienda. Deus det nobis et augeat verum zelum mortificationis, quem Christus in mundum veniens statim ostendit!

 

5. Specialiter hoc tempore commendatas nobis habeamus regulas modestiae in aspiciendo, loquendo, agendo, incessu, gestu, conversatione et silentio.

 

6. Consultum est, exercere misericordiam saltem spiritualem, ex animo compatiendo pauperibus plurimis, qui in tanta caritate annonae nec se, nec suos alere possunt et fame pereunt; Deum orando pro patientia illis necessaria et pro divitibus, ut illis in tanta necessitate velint succurrere, et ut omnes flagellum irae divinae et tempus visitationis agnoscant Deumque sincera conversione placare studeant. Merito confundimur, nobis esse nomen paupertatis, rem vero et opus esse apud alios, qui non obligantur ad paupertatem ex voto servandam sicut nos, et interim vix contenti sumus illis, quae abunde nobis suppeditantur.

 

7. Orandus etiam Deus, ut det bonos Adventus praedicatores, Joanni similes, ad convertendos peccatores, ad parandam viam Domino, clamantes voce in deserto ad consolandos bonos et terrendos malos, quia Christus praedicandus est non solum ut agnus, sed et ut judex.

 

Oremus, ut multi nostrorum ex Adventu Domini fructum referant cum Andrea, qui non modo cognovit Messiam (Joan. 1, 41. invenimus Messiam, inquit), sed etiam, zelo vero accensus, fratrem Christo lucrifecit et multa millia; non modo fuit praedicator, sed et amator crucis, et sine cruce mori noluit, quotidie sacrificans. Oremus et pro abutentibus tempore hoc salutis, scilicet haereticis et a fide deficientibus et christianis voluntarie peccantibus et in somno peccati dormientibus. Multi ita parum proficiunt ex Adventu, sicut Bethlehemitae, qui Christum non receperunt (in propria venit et sui eum non receperunt, Joan. 1, 11); sicut Judaei, quibus positus erat in ruinam; sicut carnales inimici crucis (venit lux in mundum et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem, Joan. 3, 19); sicut tepidi, qui nec amant venientem Dominum in tanta humilitate, nec timent venturum in secundo adventu cum magna majestate.

 

–––––––––––

 

Beati Petri Canisii S. J. Exhortationes domesticae. Collectae et dispositae a Georgio Schlosser, ejusdem Societatis presbytero. Ruraemundae 1876, pp. 158-165.

 


 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: