COMPENDIUM REPETITORIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

TUM GENERALIS CUM SPECIALIS

 

–––––––

 

EX PROBATISSIMIS AUCTORIBUS COLLECTUM ET IN SYSTEMA REDACTUM

 

A

 

DOCTORE CONSTANTINO JOAN. VIDMAR

 

–––––––

 

Pars generalis

 

––––––

 

Tractatus secundus

 

Theoria revelationis christianae

 

––––

 

Revelatio primitiva ac mosaica

 

Quum revelatio a Deo detur, ut per eam religio in hominibus evolvatur et promoveatur, haec autem pro varia generis humani conditione varias induat formas: sapientiae divinae conveniens esse, ut illa quoque generis humani statui accomodetur et propterea semper similem huic assumat speciem, sine difficultate intelligitur. Hinc

 

Nr. 49. Revelatio, quae hominibus contigit, quamdiu in familias divisi vivebant, necessario quoque familiaris seu domestica fuit atque, sacra historia contestante, illarum capitibus per Deum ipsum facta est. Ex iis, quae in libro Genesis historiae narrantur, hujus religionis primitivae capita praecipua erant:

 

1o Deum esse unum omnipotentem, creatorem coeli et terrae;

 

2o hominem ad imaginem Dei conditum ideoque anima spirituali et immortali praeditum, atque dominio in omnes res creatas ornatum esse ad eum finem, ut Deo charitate ac obedientia voluntaria uniretur;

 

3o ipsum peccato quidem a prima dignitate in summam miseriam cum universa sua sobole incidisse, Deum tamen ei locum poenitentiae dedisse ac redemptorem promisisse;

 

4o matrimonium esse divinitus institutum, Sabbatum esse a Deo sanctificatum, sacrificia Deo esse offerenda.

 

Nr. 50. Veritates hujus revelationis praecipuas confirmat quoque traditio omnium gentium; nam

 

1. apud omnes gentes communis persuasio, Deum olim inter homines versatum et religionem e coelo in terras delatam esse;

 

2. reperiuntur apud remotissimos populos, nullo commercio intra se conjunctos, plura dogmata, ut de creatione mundi intra sex dies peracta, de hominis statu originario ac per peccatum depravato prout et diluvii memoria pluresque ritus, ut sacrificia, et denique illa de apparituro aliquando Mediatore inter Deum et homines oppinio, quae omnia nonnisi ex illa protoparentibus nostris facta promissione originem trahere potuerunt;

 

3. religionis puritas, quando ascenditur in historia antiquius, tanto sincerior deprehenditur.

 

Nr. 51. Revelationem primitivam domesticam excepit revelatio Mosaica seu Judaica, quae ex eadem convenientiae ratione nationalis esse debuit. Quum enim post diluvium genus humanum ex consilio divino in plures populos, a se invicem sejunctos divideretur: revelatio universalis, i. e. universo generi humano pro infinita Dei sapientia dari nondum potuit.

 

Revelatio haec mosaica vocari solet etiam Lex mosaica a parte sua praecipua, quae est lex per Moysen populo Israël divinitus tradita. In hac autem lege distingui possunt duo: dogmata scilicet et praecepta, quae ultima porro dividuntur in moralia, ritualia et politica.

 

Moralia continentur Decalogo aliisque legis naturalis declarationibus; ritualia vel caeremonialia ea sunt, quibus sacrificia, sacramenta, festivitates aliaeque observantiae religiosae ordinantur; politica et judicialia ea sunt, quae ipsam Judaeorum reipublicae formam constituunt.

 

Nr. 52. Religio vel Lex mosaica quoad omnes suas partes: 1. Deo est dignissima, 2. vere divinam prae se fert originem.

 

Lex mosaica Deo sapientissimo digna est; nam quatenus est 1. dogmatica, omnia doctrinae capita eaque sancta et piissima, quae ab initio Patribus fuerunt revelata, complectitur et in clariorem lucem ponit; quatenus est 2. moralis, naturalem legem promulgat et praecepta morum tradit eximia et purissima; quatenus 3. caeremonialis vel politica est, institutiones continet singulariter dispositas, ut munimenta essent verae religionis ac legis naturalis populo judaico; atqui hujusmodi opus est sanctum Deique sapientia dignissimum.

 

Legis mosaicae autem divina origo patet, sive consideretur illa in se, sive ex parte legislatoris;

 

α) considerata in se:

 

1. lex hujusmodi non potuit prae singularitate ab hominibus excogitari, nec prae severitate imponi;

 

2. si humana esset, non potuisset illico cum omnibus suis partibus creari et ita creari, ut a principio perfecta et immutabilis constitueretur;

 

3. nitebatur in providentia extraordinaria Dei, quae si defuisset, tota lex corruisset. Scilicet in eo nitebatur, ut prophetiae fere continuae implerentur; ut conservaretur perennis tribus Judae et stirps regia David; ut populus si legem servasset protegeretur, si violasset puniretur calamitatibus temporalibus; atqui haec nunquam deficiens providentia extraordinaria est character divinitatis.

 

β) Considerata in legislatore lex mosaica eundem prae se fert characterem. Nam Moyses talem se exhibet, ut Dei nuntius, deceptionis patiendae simul et inferendae incapax, manifeste appareat. – Insuper divinitas legis mosaicae confirmata fuit veris miraculis et prophetiis!

 

Nr. 53. Quamvis autem Lex mosaica suam a Deo habuerit originem: ipsa tamen eum in finem non erat data, ut perpetuo maneret, sed potius, ut secundum Apostoli verbum (1) paedagogus noster in Christum existeret. Continebat enim futuram successionem alterius religionis, quod jam exinde perspicitur, quia

 

1. novum Legislatorem ac novum foedus promittebat; cf. Deut. 18, 15: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audies; Jerem. 31, 31: Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda foedus novum; non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum;

 

2. novum sacrificium ac sacerdotium annuntiabat; cf. Isaj. 66, 18 sqq.: Venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam... Et assumam ex eis in sacerdotes et levitas, dicit Dominus;

 

3. Judaeorum gentem rejiciendam a Deo profitebatur; cf. Daniel 9, 26: Occidetur Christus: et non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas et post finem belli statuta desolatio;

 

4. veram religionem extendendam ad omnes gentes docebat; cf. Osee 2, 24: Dicam non populo meo: populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.

 

Nr. 54. Jam vero haec religio divinitus mosaicae successura est religio christiana; quum enim 1. alia nulla assignari possit, quae illi successerit, et 2. quum per eandem legem viae ad christianismum divinitus fuerint praeparatae. Atqui res ita se habet; nam Deus Christum ejusque Ecclesiam in Vetere Testamento promisit, figuravit, descripsit, nec non Messiam determinato tempore venturum praenuntiavit.

 

Tria priora alibi suo loco demum ostendentur; tempus adventus Christi vero praenuntiatur tribus illis praecipuis V. T. vaticiniis, quorum primum Jacobi, alterum Danielis, tertium Aggaei et Malachiae, quoad verba principaliora sic sonant:

 

Non auferetur, inquit Jacob in Gen. 49, 10, sceptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat Schiluach, i. e. qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.

 

Secundum Daniel 9, 25 Gabriel archangelus ad prophetam de tempore, quo Messias venturus esset, locutus est his verbis: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt... et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus etc.

 

Tertium vaticinium est Aggaei et Malachiae, qui templi secundi, post captivitatem nempe aedificati, majorem fore gloriam annuntiarunt quam primi, propterea quod in eo appariturus esset Messias. Agg. 2, 7 sq.: Haec dicit Dominus exercituum: adhuc unum modicum est et ego commovebo coelum et terram et mare... et veniet Desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria etc. Malach. 3, 1: Ecce ego mitto Angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis.

 

Cum ergo adventus Messiae quoad tempus his vaticiniis tali diligentia praenuntiatus esset, mirum non est, quod omnes Christum tunc exspectarent. Uti Suetonius, Tacitus aliique referunt, totus Oriens magnum ex Judaea oriundum regem tunc temporis exspectaverat (2). Quae ipsa et de Occidente valent praesertim de Roma et Italia, ubi secundum Vergilii vel Horatii significationes sperabatur Apollo vel alius divinus regiusque infans, quietus ac pacificus dominator aurei aevi, oriturus esse (3).

 

––––––––

 

 

Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Ex probatissimis auctoribus collectum et in systema redactum a Doctore Constantino Joan. Vidmar. CUM FACULTATE IMPRIMENDI REV. ET EXCELL. ORDINARIATUS SANHYPPOLYTANI. Editio altera. Viennae. 1897, pag. 56-61.

 

Notae:

(1) Galat. 3, 24.

 

(2) Percrebuerat oriente toto vetus et constans opinio, esse in fatis, ut eo tempore Judaea profecti rerum potirentur. Suetonius, Vita Vespasiani, c. 4. – Pluribus persuasio inerat, antiquis sacerdotum libris contineri, eo ipso tempore fore, ut valesceret oriens, profectique Judaea rerum potirentur, quae ambages Vespasianum et Titum praedixerant. Tacitus, Hist. 5, 13.

 

(3) Horat. 1, 2:

Cui dabit partes scelus expiandi

Juppiter? Tandem venias precamur

Nube candentes humeros amictus

Augur Apollo.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus ad indicem
Repetitorii Theologiae Dogmaticae

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: