COMPENDIUM REPETITORIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

TUM GENERALIS CUM SPECIALIS

 

–––––––

 

EX PROBATISSIMIS AUCTORIBUS COLLECTUM ET IN SYSTEMA REDACTUM

 

A

 

DOCTORE CONSTANTINO JOAN. VIDMAR

 

–––––––

 

Pars generalis

 

Prolegomena

 

Nr. 1. Theologiae vocabulum etymo graecum ex vocibus Θεος et λόγος compositum est; unde vi nominis Theologia idem sonat ac sermo, cognitio, scientia de Deo; λόγος enim verbum, tum externum tum etiam internum, id est, cogitationem et cognitionem significat.

 

Ex hac nominis derivatione multiplex manavit ejusdem acceptio, et quidem in sensu stricto, lato, latissimo.

 

In sensu stricto objectum est ipse Deus solus, scilicet Dei existentia, essentia et subsistentia; e contra in sensu lato objectum est Deus et res divinae, de quibus caeteroquin aperte agitur tantum, quatenus pertinent ad Deum, Dei existentiam vel finem in Deo, qui ergo semper est objectum principale. In sensu tandem largissimo vox Theologiae de quavis divinitate seu vera seu commentitia, et sub priori respectu ad omnia studia, quibus Theologus formatur et quae propterea Theologiae studiosis tradi solent, designanda adhibetur.

 

SS. Patres accipiunt theologiam in sensu stricto qua doctrinam de Deo eamque sic opponunt Oeconomiae, sub qua incarnationem Verbi Dei et opus redemptionis per Verbum incarnatum peractum intelligunt. Propterea distinguunt etiam in doctrina de Verbo incarnato dicentes: divinitatem Verbi pertinere ad theologiam, humanitatem ad oeconomiam. Hac pressiori acceptione s. Joanni et s. Gregorio Nazianzeno nomen "theologi" velut proprium tribui consuevit, quia ille prae caeteris Evangelistis Verbi divinitatem, hic vero prae caeteris Patribus dogma de SS. Trinitate luculentius expresserit et illustraverit.

 

Nr. 2. Ratione principii, ex quo procedit, Theologia dividitur in naturalem et supernaturalem vel revelatam. Veritates religiosas enim, quas Theologia generatim sumpta exhibet, aut ex consideratione rerum naturae sive physicae sive moralis operationis, aut ex revelatione supernaturali depromit.

 

Theologia naturalis est doctrina scientifica de Deo procedens ex principio naturali, quod subjective ratio, objective principia rationis sunt; theologia revelata iterum est doctrina scientifica de Deo (et de rebus divinis) procedens ex principio supernaturali, quod subjective est fides, objective autem revelatio divina supernaturalis.

 

Theologia naturalis et supernaturalis ergo differunt ratione principii et objecti: Theologiae supernaturalis objectum latius patet quam illud theologiae naturalis; nam theologia supernaturalis praeter rationales etiam tales tractat notiones, quae absolute excedunt captum rationis, excedunt vires et exigentias omnis creaturae creatae et creabilis. Si enim veritates revelationis sic dictae materialis alii creaturae essent naturaliter cognoscibiles, revelatio non esset unicus modus, quo ad cognitionem eorum perveniri posset. Propterea quoque Conc. Vaticanum (1) duplicem distinguit cognitionem docens: "Duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed et objecto distinctum: principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; objecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, innotescere non possunt".

 

Theologia revelata porro, pro diversitate revelationis verae aut ementitae, iterum vera est, ut Theologia Christiana, aut falsa uti Muhamedana et ethnica. Nemo est qui dubitet, nobis de priori dumtaxat, quam solam veram esse demonstraturi sumus, sermonem instituendum esse.

 

Est autem Theologia Christiana systematicus complexus veritatum religiosarum, prout ex revelatione per Christum nobis facta desumuntur. Dividitur quidem in catholicam et acatholicam; cum vero, ut pariter Deo auxiliante evincemus, inter omnes religiones, quae Christiano censentur nomine, solummodo catholica unica vera Christi religio sit, ad scopum nostrum et ipsam solam tractemus oportet.

 

Theologia catholica doctrinam religionis divinitus revelatam proponit, prout eam Ecclesia catholica profitetur, cui illam Christus Dominus conservandam et praedicandam tradidit.

 

Haecce theologia non tantum plenam eorum, quae ad religionem catholicam pertinent, analysin instituere, verum et prae omnibus veritatem religionis atque Ecclesiae demonstrare debet. Illud praestat Theologia specialis, quae in plures ramos abit; hoc autem Theologia generalis seu fundamentalis, quae illi viam sternit ejusque fundamentum constituit, a quo omnis ejus firmitas ac certitudo, omnisque fidei nostrae rationabilitas pendet, quamobrem inter disciplinas humanas Theologiae fundamentali primus sine dubio debetur locus.

 

Nr. 3. Exinde Theologia fundamentalis ea est Theologiae pars, quae divinam originem et auctoritatem religionis Christianae tamquam unicae religionis verae, a Deo per Christum revelatae, atque Ecclesiae catholicae tamquam unicae Ecclesiae verae, a Deo per Christum fundatae et a Spiritu S. singulari auxilio fultae ac rectae, erudite, i. e. clare, subtiliter et systematice, demonstrat ac contra adversarios tuetur, nec non Theologum, quomodo aliis de utraque persuadeat, instruit.

 

Proinde commode Theologia fundamentalis in duas partes dispesci potest, quarum

 

1ma demonstrationem Christianam,

 

2da demonstrationem catholicam complectitur, quam duplicem demonstrationem binis, et perinde totam Th. fundamentalis materiam quatuor tractatibus absolvemus, huncce in modum:

 

Cum demonstratio christiana sibi proponat ostendere religionem christianam eamque solam divinitus esse hominibus constitutam, prae omnibus perspectum habere debemus, revelationem supernaturalem, per quam religio christiana data perhibetur, esse possibilem et necessariam ac de ipsa nobis certo constare posse. Haec omnia, de quibus sermo fieri nequiret, nisi prius existentia Dei atque necessitas religionis verae generatim sit evicta, praestabit tractatus primus, qui jure meritoque theoria revelationis in genere vocatur.

 

Tractatus secundus, quem theoriam revelationis christianae appellamus, principia hactenus statuta ipsi nostrae religioni applicabit, quam contemplari debemus ut in Vetere Testamento praeparatam deindeque in propria forma existentem cum divinitatis signis, quibus refulget. Quoniam autem ad facta haec probanda insistimus praecipue sacris utriusque Testamenti libris, horum auctoritas in capite hujus tractatus stabiliatur necesse erit.

 

Si demonstratio christiana eo spectabat, ut homo fieret Christianus: ita demonstratio catholica eo pertinet, ut Christianus fiat Catholicus. Cum enim notum sit gentes, quae christianae vocantur, in plurimas ac diversissimas confessiones seu Ecclesias esse divisas, quae omnes Christi religionem profiteri sese contendunt, tractatus tertius subjicitur, cujus est inquirere vel ostendere, quae sit vera Christi Ecclesia.

 

Introituris jam in hoc templum Dei vivi, veritatis christianae depositorium, prius adhuc nobis criterio opus est seu principio certo, quo doctrinam Christi genuinam ab adulterina secernamus. Quapropter tractatus quartus in demonstranda Regula fidei hoc principium nobis ostendet quasi lapidem lydium aut instrumentum, quo sicut verum aurum, ita vera materia fidei probatur.

 

Cum jam haec fidei regula, uti etiam Vaticanum (2) docet, duplici constet elemento: uno constitutivo et quasi materiali, quod est Verbum Dei tum scriptum tum traditum; altero vero directivo et quasi formali, quod est ejusdem verbi divini exhibitio per infallibile magisterium Ecclesiae docentis, disseremus propterea de infallibilitate Ecclesiae, dein de illo utroque principio materiali et formali, in fine autem de relatione fidem inter et rationem quaedam adjungentes, ut omnibus patefiat eam fidem, quam Ecclesiae docentis auctoritas nobis proponit, non esse coecam vel, ut verbo ludunt, carbonariam, ac si sine ratione crederemus.

 

Nr. 4. Historia theologiae fundamentalis, quam praemittere haud inutile erit, commode in quatuor potest epochas seu periodos dividi.

 

Licet disciplina nostra, quae multoties apologetica vocatur, cum ejus sit, veritatem religionis et Ecclesiae catholicae ut demonstrare sic et contra adversarios tueri, in formam systematicam recentioribus demum temporibus redacta sit: scripta tamen apologetica in gratiam illius scopi elucubrata, inde ab ejus origine numquam defuerunt, ita ut ejusdem aetatis ac Ecclesia catholica sit etiam Apologiae disciplina: idque eo magis, quod haec vox ipsa jam in SS. Libris N. T. nobis obvia est in illo Apostoli (3) monito: Parati semper ad satisfactionem (apologian) omni poscenti vos rationem de ea, quae in nobis est, spe (a).

 

α) In prima periodo, ab origine religionis christianae usque ad saeculum tertium, adversarios habuit religio Christiana Judaeos atque Gentiles. Quamobrem Apologetae hujus periodi primae in id praecipue vires intendunt, ut fidem Christicolarum in unum Deum verum adseverent, sententias deinde religionis christianae principaliores proponant ac vindicent, quae in sacris conventibus peraguntur describant, vitam Christianorum monstrent atque adversarios ad absurda et turpia religionis eorundem attentos reddant, convicia ipsorum in hanc potius retorquentes.

 

Praestiterunt id jam Apostolorum discipulus Barnabas nec non auctor ignotus literae ad Diognetum. Quos sequuti sunt scriptores graeci: Quadratus, Melito et praeprimis s. Justinus in utraque sua Apologia nec non in Oratione ad Gentes et Cohortatione ad Gentes; dein Tatianus, Athenagoras, Theophilus Antiochenus in suis Libris ad Autolicum tribus, ac Hermias in Irrisione gentilium philosophorum.

 

β) In periodo altera, a saeculo 3tio usque ad medium aevum, quum hostes nominis Christiani jam rem ipsam religionis nobis divinitus donatae adorti sint, doctrinae praestantiam, porro miraculorum et vaticiniorum divinitatem atque Scripturae αξιοπιστίαν negantes ac insuper illam unicam causam malorum dicentes, quae tunc Romanum premebant imperium, Scriptores Christiani in scriptis suis ad has objectiones speciatim respiciunt, vel autem religionem nostram universim defendunt.

 

E SS. Patribus, quos Deus Ecclesiae illis temporibus donaverat, nonnulli scripta magna apologetici tenoris exararunt, quibus omnibus s. Augustinus († 430) libro suo "de Civitate Dei" praecedit. Praeterea notatu digni sunt adhuc Origenes libris octo contra Celsum; Eusebius, qui Hieroclem in libro contra eundem refutavit, Cyrillus Alexdr., qui contra Julianum Apost. libros decem exaravit. Veritatem religionis Christianae generatim demonstrant Clemens Alexandrinus in Cohortatione ad Graecos et in Stromatum libris septem (b); Lactantius in Divinarum institutionum libris (pariter septem); Eusebius operibus suis, quorum unum "Praeparatio", alterum "Demonstratio evangelica" inscripsit; denique Theodoretus in libro "de curandis Graecorum affectibus". Adversus Judaeos autem hac periodo praeprimis Isidorus Hispalensis libros duos "adversus nequitiam Judaeorum" exaravit.

 

γ) In Periodo tertia per medium aevum religio Christi pugnam contra Judaeos prosequuta simulque novum hostem, Muhamedanismum, nacta est. Omnes hujus aetatis Apologetas, qui ceterum magis falsitatem Islami conantur ostendere, quam ut veritatem religionis Christianae directe demonstrent, praecellit Thomas Aquinas in sua Summa catholicae fidei adversus Gentiles, qua Apologiae systematis prima jecerat fundamenta.

 

Contra Muhamedanos scripserunt adhuc in Oriente: Joannes Damascenus ejusque discipulus Theodorus Abukara, porro Samonas Gazaeus et Joannes Cantacuzenus; in Occidente: Petrus Venerabilis, Nicolaus Cusanus, Joannes de turre cremata et Dionysius Carthusianus. Alii scripserunt contra Muhamedanos et Judaeos simul, ut laudatus Theodorus Abukara, Alanus ab insulis et alii. Non systematico quidem ordine, verum acri ingenio atque multa eruditione, insignis est Raymundi Martini "Pugio fidei" adversus Mauros et Judaeos. – Insuper superior generalis ordinis Praedicatorum Raymundus de Pennaforte ansam dedit, ut in Hispaniae monasteriis hujus ordinis propriae scholae in usum linguarum orientalium addiscendarum crearentur, quo facilius uterque supradictus impugnari posset adversarius.

 

δ) Saeculo 15to, ex quo periodus quarta disciplinae nostrae communiter numerari solet studio artium liberalium in Occidente reviviscente Apologia prout et reliqui Theologiae rami methodo simpliciori et amoeniori tractari, nec non quoad argumentum perfici coepit.

 

Processerunt hacce epocha usque ad nostra tempora hostes Christiani nominis praeter Protestantismum, qui initio solummodo veritatem Ecclesiae catholicae impugnavit, in Anglia naturalismus seu deismus, solam religionem naturalem admittens; in Gallia materialismus et atheismus, omnis religionis necessitatem respuens, et in Germania rationalismus, revelationis materialis possibilitatem negans ac revelationi formali ad summum nonnisi aliquid utilitatis concedens, qui dein in ideotheismum, postea in autotheismum ac tandem in pantheismum, omnem revelationem supernaturalem destruentem, abiit.

 

Quum rebus sic stantibus scriptores Ecclesiae nostrae causam defendentes cum hostibus novis quotidie aliis aliisque prodeuntibus congredi atque in pugnis singularibus vires absumere cogerentur, continua sententiarum falsarum vicissitudine nec non perpetua saepius jam refutatorum repetitione, cognoverunt demum, consultius esse rem Christianam via, ut ajunt, positiva demonstrare et ad objectiones adversariorum diei nonnisi rei secundariae instar respicere.

 

Ad priores pertinent Melch. Canus opere suo de locis theologicis; Rob. Bellarminus, qui disputationes de controversis fidei Christianae scripserat; Hugo Grotius et Dan. Huetius, quorum ille de veritate religionis christianae librum, hic Demonstrationem evangelicam exaraverat.

 

Partes singulas hoc modo a singulis praeparatas in unum colligere sicque Apologeticam scientificam exarare coepit medio abhinc saeculo 18mo omnium primus Gerbertus O. S. B., qui 1760 Demonstrationem verae religionis scripserat. Quem sequuti sunt Stattler, Beda Mayr, Steph. Wiest, Staudenmaier, Drey, Ehrlich, Liebermann, Klee, Perrone, ac tempore recentiori Albertus a Bulsano in primo suarum Institutionum Theologiae dogmaticae tomo (4), dein Reinerding, Schwetz, Sprinzl, Vosen, Hettinger, nuperrime vero Dalponte et Franc. Egger, qui dicti omnes speciatim de Theologia fundamentali libros confecerunt, cui disciplinae etiam Hurter in primo sui theologiae dogmaticae compendii tomo, et Zigliara cum sua Propaedeutica in sacram theologiam inserviunt.

 

––––––––

 

 

Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Ex probatissimis auctoribus collectum et in systema redactum a Doctore Constantino Joan. Vidmar. CUM FACULTATE IMPRIMENDI REV. ET EXCELL. ORDINARIATUS SANHYPPOLYTANI. Editio altera. Viennae. 1897, pag. 1-10.

 

Notae:

(1) Constit. Dei Filius cap. 4.

 

(2) Constit. Dei Filius cap. 3: Fide divina et catholica ea omnia (et sola) credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia, sive solemni judicio, sive ordinario et universali magisterio, tamquam divinitus revelata credenda proponuntur.

 

(3) 1 Petr. 3, 15.

 

(4) Hujus autoris, qui fuit aliquando lector, dein generalis Ord. Cap. ac nomine suo gentilitio Knoll audiebat, opera, magno cum ingenio, cum eximia perspicuitate simul et subtilitate conscripta, nobis praesto sunt in nova editione duplici, quarum altera Augustis Taurinorum opera Eugenii Morandi, altera vero opera Norberti a Tux, ejusdem Ord. Cap. religiosi, recognita est.

 

(a) Cf. Vulg. Clem.: "Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe".

 

(b) Textus correctus; in ed. a. 1897 est: "Veritatem religionis Christianae generatim demonstrant jam dictus Cyrillus in Cohortatione ad Graecos et in Stromatum libris septem;...".

 

(Notae (a) et (b) ab ed. Ultra montes).

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus ad indicem
Repetitorii Theologiae Dogmaticae

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: