INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XXII

 

De Quinto Symboli articulo, descensu ad inferos, et Resurrectione Christi

 

––––

 

QUINTUS symboli articulus his verbis expressus est:

 

Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis.

 

QUAESTIO 1. Quid prior illa pars indicat: descendit ad inferos?

 

R. Docet Christum, postquam expiravit, secundum animam descendisse ad eum inferorum locum subterraneum, ubi eorum animae, qui in fide et exspectatione Redemptoris, Deique amicitia decesserant, velut in carcere detinebantur, donec per Christi sanguinem, (1) Sanctorumque via, coelique janua recluderetur.

 

Q. 2. Nonne Inferorum nomine sepulcrum potius intelligendum est?

 

R. Nequaquam: superiori enim articulo Christum Dominum sepultum esse edocti sumus; nec ulla causa erat, cur in fide tradena alio, et quidem obscuriori loquendi genere, res eadem statim repeteretur.

 

Omnino ergo tenendum est, ipsam Christi animam re et praesentia ad inferos descendisse: non eum quidem locum ubi damnatorum animae torquentur, sed illum ubi justorum animae a Dei conspectu tantisper exclusae, Messiae adventum et redemptionem praestolabantur; quod olim, in Christi persona loquens, praedixit propheta regius, dicens: (2) Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

 

Q. 3. Simulne Christus et in sepulcro jacuit, et apud inferos fuit?

 

R. Christi anima dumtaxat apud inferos, corpus in solo sepulcro fuit: Divinitas et persona Verbi utrobique. Nam, ut jam ante dictum est, quamvis anima a corpore discesserit, numquam tamen divinitas vel ab anima vel a corpore separata fuit.

 

Q. 4. Qua de causa ad inferos Christus descendit?

 

R. Ut justos in ea captivitate degentes, laetissima praesentiae suae luce perfunderet, indeque eductos, in coelum secum abduceret, triumphi sui comites, testesque victoriae.

 

Q. 5. Quanto tempore in sepulcro Christus jacuit?

 

R. Feria 6 ad vesperam e cruce depositus et sepulcro illatus, tertio deinceps die, id est dominico, summo mane resurrexit.

 

Q. 6. Quomodo vero resurrexit?

 

R. Non aliena, sed propria virtute animam quae a corpore separata fuerat, illi denuo indissolubili nexu conjunxit: atque ita ad vitam novam, gloriosam et immortalem resurrexit, non ultra moriturus. Quod quidem nemini ante illum contigit, quae ratio est, cur ab apostolo (3) primitiae dormientium: et primogenitus ex mortuis Christus nuncupetur.

 

Q. 7. Quid Christo resurgente contigit?

 

R. Cum jam e sepulcro clauso redivivus prodiisset, ingens terrae motus factus est, (4) descendensque e coelo Angelus removit lapidem, quo sepulcri ostium claudebatur, eique insedit.

 

Hoc porro prodigium, una cum splendore fulgureo, quem coelestis ille spiritus ex habitu quem assumpserat, emittebat, custodes sepulcri tanto terrore ac metu perculit, ut in terram corruerint velut mortui.

 

Hi, cum deinde principibus sacerdotum rem ut contigerat, retulissent, (5) pecunia ab illis accepta inducti sunt, ut corpus Jesu noctu, se dormientibus, a discipulis ablatum fuisse divulgarent, (6) quasi videlicet adhibenda fides foret testi dormienti.

 

Q. 8. Quorum igitur testimonio Christi Resurrectio nobis innotuit?

 

R. Eorum, quibus ipse a morte redivivus (7) 40 dierum spatio diversis locis, atque temporibus, saepe repetitis vicibus apparuit, iis se videndum ac palpandum praebens, cum ipsis loquens ac comedens, eosque de rebus ad suam Ecclesiam fundandam, regendamque spectantibus erudiens.

 

Hi tantae rei (8) testes a Deo praeordinati, cum dubitassent primum, nec nisi certa rei veritate convicti credere voluissent, quod ipsi viderant, toto orbe nuntiandum susceperunt; et ut efficacius testarentur, suum ipsi testimonium, fere omnes proprio sanguine consignarunt. Et quamquam rudes essent ac simplices, ex tanto numero (erant quippe ut minimum quingenti, (9) qui quod viderant testabantur) nullus inventus est, qui suppliciis promissisve adigi posset, ut quod testatus fuerat, revocaret.

 

Adde miracula gentiumque conversionem, et conclude, certam, liquidam atque evidentem esse veritatem Resurrectionis Christi; qui quidem articulus jure habetur totius christianae Religionis fundamentalis.

 

Q. 9. Quoties post Resurrectionem suam discipulis apparuisse Christus legitur?

 

R. Ex variis, decem illius apparitiones Scriptura commemorat, quae hoc ordine contigerunt.

 

1° Visus est (10) Mariae Magdalenae in specie hortulani. Hoc illa ad monumentum plorans, zeli sui atque ardoris praemium tulit.

 

2° Visus est et (11) aliis mulieribus a sepulcro redeuntibus, quibus in via occurrit. His Jesus mandavit, ut discipulis quod viderant nuntiarent; sed illi quae narrabantur, pro somniis habuerunt.

 

(12) Simoni Petro apostolorum principi Christus apparuit.

 

(13) Duobus discipulis euntibus in Emmaus peregrini specie itineris comitem se adjunxit, ac demum in fractione panis agnitus, ex eorum oculis evanuit.

 

(14) Clausis januis repente in medio apostolorum stetit, absente Thoma: cumque suis ipsi oculis non satis fiderent, manus illis pedesque ac latus palpanda obtulit: coram iis comedit ac demum insufflavit in eos dicens: (15) Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt: quibus verbis poenitentiae sacramentum instituit. Haec hactenus primo Resurrectionis die.

 

6° Post octiduum, iterum apostolis omnibus eodem modo apparuit, Thomasque hactenus incredulus, suorum jam sensuum experimento convictus, pertinaci incredulitate deposita, exclamavit: (16) Dominus meus et Deus meus!

 

7° Piscantibus in Galilaea (17) septem discipulis, in littore visus et agnitus est, postquam ejus jussu jactis retibus, ingentem subito piscium multitudinem conclusissent. Iterum cum iis comedit, et Petro suas oves pascendas commisit.

 

8° Discipulis plusquam (18) quingentis, in monte Galilaeae, quem iis olim ipse constituerat, visus est.

 

9° Apparuit apostolo Jacobo, primo Hierosolymorum episcopo: quam apparitionem (19) S. Paulus memoriae prodidit.

 

10° Denique apostolis simul omnibus apparuit (20) in Bethania, cum illis videntibus in coelum ascenderet, qua de re mox infra tractabitur.

 

Vix dubitari potest, quin mox a Resurrectione sua, dilectissimae Matri Christus apparuerit; sed ob varias rationes id Spiritus Sanctus in sacris Litteris expressum noluit.

 

Q. 10. Quid ex Christi Resurrectione pro moribus nostris statuendum est?

 

R. Praeter certam fiduciam resurgendi aliquando ad vitam immortalem, quam nobis Christus sua Resurrectione peperit, duo insuper a Christi Resurrectione exempla petere debemus.

 

Primum est, ut (21) Quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita nos in novitate vitae ambulemus, exuta scilicet peccati vetustate, novum vitae genus instituentes, in quo morum integritas, innocentia, sanctitas, modestia, justitia, beneficentia, humilitas, caeteraeque virtutes eluceant.

 

Alterum est, ut (22) Scientes quod Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, morsque illi ultra non dominabitur, nos quoque in eo novae vitae instituto ita perseveremus, ut adjuvante Domino, a justitiae via quam semel ingressi fuerimus, non deflectamus.

 

Q. 11. Quo vero indicio quisque cognoscet, sitne ad spiritualem vitam resuscitatus?

 

R. Etsi citra specialem Dei revelationem, plena cum certitudine nemo scire possit, se ad spiritualem vitam esse resuscitatum, hanc interim aliqualem notam dedit apostolus, (23) si quae sursum sunt quaerat: quae sursum sunt sapiat, non quae super terram. Si videlicet (24) quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, alicui sapiant, si ad res supernas, divinas atque aeternas, studia et cogitationes conferat, rerumque coelestium jucunditatem intimae mentis sensu percipiat, id certe maximo argumento erit eum, qui ita affectus sit, ad novam et spiritualem vitam una cum Christo resurrexisse.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 74-78.

 

Notae:

(1) Hebr. IX, 8.

 

(2) Psalm. XV, 10. Act. II, 27.

 

(3) 1 Cor. XV, 20. Coloss. I, 18.

 

(4) Matth. XXVIII, 2.

 

(5) Ibid., 12 et 15.

 

(6) Vide Aug. in Psalm. LXIII, 7.

 

(7) Act. I, 3.

 

(8) Act. X, 41.

 

(9) 1 Cor. XV, 6.

 

(10) Matth. XVIII. Marc. XVI. Joann. XX.

 

(11) Matth. XXVIII, 9. Luc. XXIV, 11.

 

(12) Luc. XXIV, 34. 1 Cor. XV, 5.

 

(13) Luc. XXIV.

 

(14) Marc. XVI, 14. Luc. XXIV, 39.

 

(15) Joann. XX, 22.

 

(16) Ibid., 28.

 

(17) Joann. XXI.

 

(18) Matth. XXVIII, 16. 1 Cor. XV, 6.

 

(19) 1 Cor. XV, 7.

 

(20) Luc. XXIV, 50.

 

(21) Rom. VI, 4.

 

(22) Ibid., 8.

 

(23) Coloss. III, 1.

 

(24) Philip. IV, 8.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: