INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT V

 

De Omnipotentia, aliisque Dei attributis et perfectionibus

 

––––

 

OMNIPOTENTEM

 

QUAESTIO 1. Cur Deum Patrem omnipotentem dicimus?

 

R. Quia nihil animo aut cogitatione fingi potest, quod, cum vult non fiat, omnia quaecumque voluit fecit (1). Dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt (2).

 

Nihil ipsi difficile, nedum impossibile.

 

Nec tamen hoc ita accipiendum est, quasi, cum possit omnia, mentiri etiam possit aut fallere, peccare, mori aut ignorare quidpiam; haec enim omnia infirmitatis sunt, non potentiae.

 

Q. 2. Solusne Pater omnipotens est?

 

R. Filius et Spiritus S. sicut unam eamdemque habent cum Patre naturam, ita eamdem cum illo habent omnipotentiam; caeteraque omnia, praeter solas proprietates personales, attributa, Patri, Filio et Spiritui S. sunt communia.

 

Tribuitur interim et quasi appropriatur potentia Patri, sicut sapientia Filio et amoris opera Spiritui S. propterea quod Pater principium sine principio, totius Divinitatis fons sit, omnisque potestatis origo; Filius ab intellectu Patris tamquam illius Verbum, et aeterna sapientia generetur; Spiritus S. autem per aeternum Patris et Filii amorem mutuum, velut utriusque nexus ab utroque procedat.

 

Q. 3. Cur prae caeteris Dei attributis, omnipotentia hoc loco expressa est?

 

R. Ne dum deinceps mira Dei opera proponuntur, curiose disquiramus an et quomodo ista fieri possint, in quibus utique tota ratio facti est omnipotentia facientis. Spes quoque nostra roboratur, quando qui promisit bona, quae omne desiderium superant, ad haec praestanda omnipotens esse perhibetur.

 

Q. 4. Recense alia Dei attributa et perfectiones praecipuas?

 

R. Cum sit ENS omnino independens, ac summe perfectum, quo melius aut praestantius cogitari nullum potest, necesse est ut sit, 1° aeternus, 2° immutabilis, 3° simplicissimus, ac 4° purus spiritus, 5° immensus, 6° atque omniscius.

 

1° AETERNUS dicitur Deus, quia principio et fine caret: semper fuit, semper erit; nihil illi praeteritum, nihil futurum; existentiam quoque et vitam suam, non per partes, sed totam simul beatissime possidet.

 

2° IMMUTABILIS dicitur, quia sine ulla (3) mutatione aut vicissitudine semper idem, semperque tranquillus est.

 

Q. 5. Quomodo ergo interdum in sacris Litteris irasci aut poenitere Deus dicitur?

 

R. Metaphorica et captui rudium accommodata locutio est. Irasci dicitur, quia quod irati faciunt, scelerum vindictam exigit; poenitere autem, si opus quod fecerat destruat, aut immutet, non mutando consilium. «Amas, inquit S. Augustinus (4), nec aestuas; zelas et securus es; poenitet te et non doles; irasceris, et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium».

 

3° SIMPLICISSIMUS Deus dicitur, quia omnium plane partium, omnisque mixtionis et compositionis expers. Proinde

 

4° PURUS SPIRITUS est, omni corpore et corporea affectione carens, nec figuram habens, nec colorem, nec extensionem; nullo ergo sensu perceptibilis.

 

Q. 6. Quid sibi volunt igitur multae sacrae Scripturae locutiones, quibus Deo manus et brachia, variaeque corporis functiones tribuuntur?

 

R. Et hae quoque figuratae sunt, ac metaphoricae, ut ex iis homines, praesertim rudiores, diversas Dei operationes facilius percipiant. Sic brachium et manus potentiam Dei denotant, oculi scientiam, etc.

 

5° IMMENSUS dicitur Deus, quia nullis terminis circumscriptus, ubique existit, impletque semetipso omnia (5); non per partes diffusus, aut in toto major, et in parte minor, sed ubique totus, nullibi comprehensus: continens omnia, nusquam contentus. In ipso vivimus, et movemur, et sumus (6).

 

6° OMNISCIUS est, quia non tantum per essentiam ubique sine extensione diffusam, et potentiam qua ubique operatur, producens et conservans; sed et per praesentiam qua cuncta intuetur, adest intime creaturis omnibus. Omnia ergo nuda et aperta sunt oculis ejus (7), futura aeque ac praesentia atque praeterita. Scrutatur corda et renes (8), id est occultissimae cogitationes et latentia cordis desideria ipsi plene perspecta sunt.

 

Haec porro veritas perpetuo ob oculos versari debet homini Christiano, ut in praesentia supremae illius majestatis cum sancto castoque timore, totam vitam transigat.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 21-23.

 

Notae:

(1) Psalm. CXXXIV, 6.

 

(2) Psalm. CXLVIII, 5.

 

(3) Jacob. I, 17. Malach. III, 6.

 

(4) Lib. I. Confess. cap. IV.

 

(5) Psalm. CXXXVIII, 7. Isai. LXVI, 1. Jerem. XXIII, 24.

 

(6) Actor. XVII, 28.

 

(7) Hebr. IV, 13.

 

(8) Psalm. VII, 10.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: