THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER I.

 

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES

 

–––––

 

CAPUT VII.

 

De vana spe et elatione fugienda

 

1. Vanus est, qui spem suam ponit in hominibus aut in creaturis. Non te pudeat aliis servire amore Iesu Christi, et pauperem in hoc saeculo videri. Non stes super te ipsum, sed in Deo spem tuam constitue. Fac quod in te est, et Deus aderit bonae voluntati tuae. Non confidas in tua scientia vel astutia cuiuscumque viventis, sed magis in Dei gratia, qui adiuvat humiles, et de se praesumentes humiliat.

 

2. Ne glorieris in divitiis, si adsunt, nec in amicis, quia potentes sunt, sed in Deo, qui omnia praestat et se ipsum super omnia dare desiderat. Non te extollas de magnitudine vel pulchritudine corporis, quae modica infirmitate corrumpitur et defoedatur. Non placeas tibi ipsi de habilitate aut ingenio tuo, ne displiceas Deo, cuius est totum quidquid boni naturaliter habueris.

 

3. Non te reputes aliis meliorem, ne forte coram Deo deterior habearis, qui scit, quid est in homine. Non superbias operibus bonis, quia aliter sunt iudicia Dei quam hominum, cui saepe displicet, quod hominibus placet. Si aliquid boni habueris, crede de aliis meliora, ut humilitatem conserves. Non nocet, si omnibus te supponas; nocet autem plurimum, si vel uni te praeponas. Iugis pax cum humili; in corde autem superbi zelus et indignatio frequens.

 

 

Consideratio

 

Spera in Domino semper, quantumcumque fueris tribulatus et desolatus vehementer (1). Bene et et firmiter stat, qui non in se, nec in homine, sed in Deo spem suam ponit (2). Vanus est et instabilis, qui in creaturis spem ponit et Deum neglegit (3). Sine Deo omnia vana, et cum Deo omnia bona (4).

 

Nemo de bonitate sua nimis confidat; neque de fortitudine sua inaniter praesumat: nec etiam de nobilitate generis se extollat. Nemo de facultate scientiae infletur; nemo de dignitate praelationis super alios glorietur: nemo de abundantia pecuniarum et redituum confidens divitem ac felicem se reputet, nec pauperes despiciat; quia nescit, quamdiu vivet et ista tenebit: nescit quid molestiae sibi inde provenire possit, cum Deus hoc permiserit (5): Quid superbis, terra et cinis? Terra es et in terram ibis (6).

 

Qui de bono superbit, non est gratus et fidelis Deo. Noli superbire, ne perdas donum, quod accepisti de caelo sine merito tuo (7). Quidquid boni consideras et intellegis in te et in omnibus creaturis, totum Deo pure et integre offer et adscribe (8). Sint omnia bona tua aliis communia; sed mala tibi soli imputa et ad ferventiorem emendationem converte (9). Curam habe de bono nomine; sed noli meliorem te fingere, nec sanctiorem aliis credere (7).

 

Ubi levis suspicio, ibi frequens indignatio (10). Contra omnes malas suspiciones et indignationes tuas de aliis cogita omnes culpas tuas, quas fecisti ab initio nativitatis tuae usque modo, et desiste indignari (11).

 

Vilescere possent forte opera pietatis apud non intellegentes virtutum merita, nisi forent a beatissimis hominibus magna cum devotione continuata. Magnus quoque honor est et nullius erubescentiae locus, quando pro caelesti regno sponte quis se humiliat et servum facit, exemplo Iesu Christi et sanctorum eius incitatus (12).

 

–––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 22-25.

 

Notae:

(1) Hortulus rosarum c. 14, n. 2.

 

(2) Ib. c. 5, n. 2.

 

(3) Hospitale pauperum c. 4, n. 2.

 

(4) Vallis liliorum c. 22, n. 2.

 

(5) Sermones ad novicios 17, P. 6, p. 139 sq, l. 25.

 

(6) De tribus tabernaculis c. 2, n. 6.

 

(7) Enchiridion monachorum c. 6, n. 2.

 

(8) Vallis liliorum c. 30, n. 4.

 

(9) Manuale parvulorum c. 6, n. 1.

 

(10) Hortulus rosarum c. 16, n. 2.

 

(11) Manuale parvulorum c. 6, n. 1.

 

(12) De fideli dispensatore c. 3, n. 1.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: