THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXII.

 

De recordatione multiplicium beneficiorum Dei

 

1. Aperi, Domine, cor meum in lege tua, et in praeceptis tuis doce me ambulare. Da mihi intellegere voluntatem tuam, et cum magna reverentia ac diligenti consideratione beneficia tua tam in generali quam in speciali memorari, ut digne tibi ex hinc valeam gratias referre. Verum scio et confiteor, nec pro minimo puncto me posse debitas gratiarum laudes persolvere. Minor ego sum omnibus bonis mihi praestitis; et cum tuam nobilitatem attendo, deficit prae magnitudine spiritus meus.

 

2. Omnia, quae in anima habemus et corpore, et quaecumque exterius vel interius, naturaliter et supernaturaliter possidemus, tua sunt beneficia et te beneficum, pium ac bonum commendant, a quo bona cuncta accepimus. Et si alius plura, alius pauciora accepit, omnia tamen tua sunt, et sine te nec minimum potest haberi. Ille, qui maiora accepit, non potest merito suo gloriari, neque super alios extolli, nec minori insultare; quia ille maior et melior, qui sibi minus ascribit et in regratiando humilior est atque devotior. Et qui omnibus viliorem se existimat et indigniorem se iudicat, aptior est ad percipienda maiora.

 

3. Qui autem pauciora accepit, contristari non debet, nec indignanter ferre, neque ditiori invidere, sed te potius attendere et tuam bonitatem maxime laudare, quod tam affluenter, tam gratis et libenter, sine personarum acceptione tua munera largiris. Omnia ex te, et ideo in omnibus es laudandus. Tu scis, quid unicuique donari expediat; et cur iste minus, et ille amplius habeat, non nostrum, sed tuum est hoc discernere, apud quem singulorum definita sunt merita.

 

4. Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio, non multa habere, unde exterius et secundum homines laus et gloria apparet: ita ut considerata quis paupertate et vilitate personae suae, non modo gravitatem aut tristitiam vel deiectionem inde concipiat, sed potius consolationem et hilaritatem magnam; quia tu, Deus, pauperes et humiles atque huic mundo despectos tibi elegisti in familiares et domesticos. Testes sunt ipsi apostoli tui, quos principes super omnem terram constituisti. Fuerunt tamen sine querela conversati in mundo, tam humiles et simplices, sine omni malitia et dolo, ut etiam pati contumelias gauderent pro nomine tuo; et quae mundus abhorret, ipsi amplecterentur affectu magno.

 

5. Nihil ergo amatorem tuum et cognitorem beneficiorum tuorum ita laetificare debet, sicut voluntas tua in eo, et beneplacitum aeternae dispositionis tuae: de qua tantum contentari debet et consolari, ut ita libenter velit esse minimus, sicut aliquis optaret esse maximus, et ita pacificus et contentus in novissimo, sicut in loco primo, atque ita libenter despicabilis et abiectus, nullius quoque nominis et famae, sicut ceteris honorabilior et maior in mundo. Nam voluntas tua et amor honoris tui omnia excedere debet, et plus eum consolari magisque placere, quam omnia beneficia sibi data vel danda.

 

 

Consideratio

 

Tanta sunt beneficia Dei in caelo et in terra, ut nemo explicare vel numerare ea sufficiat. Ideo omnia Deo retribuenda sunt et ab omnibus laus semper solvenda (1).

 

Sicut lutum in manu figuli, ita nos in manibus eius. Sive fecerit nos parvos et contemptibiles et extremos inter fratres nostros, non multum hoc curemus, dummodo aeque illi mereamur placere. Ideo de inaequalitate meritorum et distributione officiorum nulli expedit iniuste cogitare adversus aliquem quantumlibet despectum et inferiorem ceteris hominibus in hoc mundo (2). Magnum donum Dei est pauperem esse in hoc mundo propter Christum: et infimum tenere locum (3).

 

Ecce, iste dulcissimus sponsus et dilectissimus amicus meus, Dominus meus Iesus Christus, amator animarum sanctarum, ex amore cessare non valens, attraxit me miseram ad se. Et cum non essem, dedit mihi esse, vivere, sapere et communi hac frui luce. Contulit et nasci et renasci per gratiam baptismi et summorum me vestivit gloria meritorum. Dehinc, cum multis peccatis me deformassem et inepta ad redamandum essem, non aspexit ad meam foeditatem, sed ad sinum miserationum suarum. Etenim adhuc longius me vagante, vocavit per gratiam suam, non sinens me perire in hoc saeculo (4).

 

Et dixit mihi: Si volueris et audieris me, videbis omne bonum. Si feceris, quae dico, eris amica mea. Si me elegeris et super omnia amaveris, fiet tibi a Patre meo, quodcumque petieris. Si autem me dimiseris, erit tibi hoc in offendiculum. Et cum quaesieris alterum, non tibi diu placebit, sed in taedium et amaritudinem convertetur, quia ego salus et vita sum animae (5).

 

Et quomodo, putas, portavit me in humeris? Fecit hoc, quotienscumque infirmitatem meam aspexit, nec tamen abiecit neque despexit, sed patienter et longanimiter me sustinuit. Portavit etiam me in humeris suis, quando aliis inspiravit et virtutem dedit patiendi infirmitates meas et quidquid in me reprehensibile erat. Portavit adhuc multo carius me in humeris suis, quando baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum, ubi et crucifixus est. Ego enim ibi portabar ab ipso magis, quam crux ipsa. Et erant onera graviora humeris eius peccata mea, quam hoc lignum crucis (6). O quantum mihi super omnia amandus est et venerandus, cuius merito et gratia sic quaesita sum et redempta! (7) Benedictus ergo semper Deus meus (8).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 266-271.

 

Notae:

(1) Hospitale pauperum c. 20, n. 3.

 

(2) De solitudine et silentio c. 1, n. 3.

 

(3) Parvum alphabetum monachi lect. 12, P. 3, p. 318 sq, l. 30.

 

(4) Soliloquium animae c. 15, n. 3.

 

(5) Ib. n. 4.

 

(6) Ib. n. 7.

 

(7) Ib. n. 8.

 

(8) Vallis liliorum c. 27, n. 4.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: