THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXXV.

 

Quod non est securitas a temptatione in hac vita

 

1. Fili, numquam securus es in hac vita, sed quoad vixeris, semper arma spiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostes versaris, et a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undique scuto patientiae, non eris diu sine vulnere. Insuper, si non ponis cor tuum fixe in me, cum mera voluntate cuncta patiendi propter me, non poteris ardorem istum sustinere, nec ad palmam pertingere beatorum. Oportet te ergo viriliter omnia pertransire et potenti manu uti adversus obiecta. Nam vincenti datur manna, et torpenti relinquitur multa miseria.

 

2. Si quaeris in hac vita requiem, quomodo tunc pervenies ad aeternam requiem? Non ponas te ad multam requiem, sed ad magnam patientiam. Quaere veram pacem, non in terris, sed in caelis, non in hominibus nec in ceteris creaturis, sed in Deo solo. Pro amore Dei debes omnia libenter subire, labores scilicet et dolores, temptationes, vexationes, anxietates, necessitates, infirmitates, iniurias, oblocutiones, reprehensiones, humiliationes, confusiones, correctiones et despectiones. Haec iuvant ad virtutem, haec probant Christi tironem, haec fabricant caelestem coronam. Ego reddam mercedem aeternam pro brevi labore, et infinitam gloriam pro transitoria confusione.

 

3. Putas tu, quod semper habebis pro tua voluntate consolationes spirituales? Sancti mei non semper habuerunt tales, sed multas gravitates et temptationes varias magnasque desolationes. Sed patienter sustinuerunt se in omnibus, et magis confisi sunt Deo, quam sibi, scientes, quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam promerendam. Vis tu statim habere, quod multi post multas lacrimas et magnos labores vix obtinuerunt? Expecta Dominum, viriliter age, et confortare; noli diffidere, noli discedere, sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Ego reddam plenissime, ego tecum ero in omni tribulatione.

 

 

Consideratio

 

In hac vita inter hostes versamur: et ex omni parte bellum nobis instat contra vitia gerendum. Cotidie temptamur et impugnamur; nunc quidem molliter, nunc acriter, semper autem periculose et nequiter: diabolo nobis ubique insidiante et infestante. Nullus quippe vivens a temptationibus et turbationibus totaliter liber est quamdiu spiritus in corpore manet: sed quilibet cogitur etiam invitus portare pondus diei et aestus. Nemo ergo otio torpeat; nemo a castris Dei recedere cogitet: nemo ante finem belli arma sua deponat (1). Arma militiae nostrae non carnalia, ab extra, sed spiritualia dona, ab intra (2). Accingatur novus miles ense novo in fervore spiritus contra nequitias diaboli pugnaturus; pugnet fortiter in gladio bis acuto: timorem et amorem Dei in mente habendo (3).

 

Per fortia certamina itur sine dubio ad gaudia sempiterna, vincentibus in extremis reddenda. Hinc Christus per beatum Iohannem in Apocalypsi loquens adhortatur strenue fidelem militem suum certare: et contra diaboli nequitias per orationes et sacra studia vigilare. Esto, inquit, fidelis usque ad mortem: et dabo tibi coronam vitae (Apc 2, 10). Et iterum in eodem: Vincenti dabo manna absconditum (Apc 2, 17) (4).

 

Non ergo fugiamus labores et angustias pro salute nostra in religione subortas, de quibus antea nesciebamus; sed stemus firmiter, certemus viriliter, oboediamus festinanter: oremus frequenter, laboremus diligenter, taceamus libenter. Sustineamus nos propter Christum patienter sicut omnes sancti fecerunt: qui graviora perpessi, nunc gaudent in caelis et dicunt. Transivimus per ignem et aquam: et eduxisti nos in refrigerium (Ps 65, 12) sempiternum. . . . Igitur surgentibus ventis duris non retrocedamus, sed manus ad remos ponamus; arma spiritualia arripiamus, animum tristem erigamus, de novo incipiamus: et multo fortius quam fecimus contra carnem, contra mundum, et contra diabolum certare studeamus. Quanto enim durior pugna: tanto gloriosior corona (5).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 318-322.

 

Notae:

(1) Sermones ad novicios 18, P. 6, p. 143, l. 12.

 

(2) Hospitale pauperum c. 16, n. 2.

 

(3) Sermones ad novicios 18, P. 6, p. 143 sq, l. 26.

 

(4) Ib. 15, P. 6, p. 121 sq, l. 29.

 

(5) Sermones ad novicios 5, P. 6, p. 38 sq, l. 27.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: