SEMITA PERFECTIONIS

 

P. JOANNES DIRCKINCK SI

 

––––––––––

 

SECUNDA SEMITA

 

PERFECTIONIS ILLUMINATIVA,

 

IN QUA ANIMA CHRISTIANA ILLUMINATUR; ET EXORNATUR VIRTUTIBUS

 

––––––

 

PASSUS II.

 

FIDES

 

Sine fide impossibile est placere Deo: credere enim opportet

accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

Heb. XI, 6.

 

cognitio

 

Fides est donum Dei ac lumen, quo illustratus homo, firmiter assentitur omnibus, quae Deus revelavit, et nobis per Ecclesiam credenda proposuit, sive scripta illa sint, sive non sint. Catech. Canis. Motivum fidei, ob quod credimus, est auctoritas Dei revelantis, qui falli nequit, quia est summa Sapientia, et nequit fallere, quia est summa et prima Veritas. Duplex autem est fides; alia est viva, quae per charitatem operatur: alia mortua, quae charitate et bonis operibus est destituta.

 

ACTUS FIDEI, IN EXAMINE PARTICULARI EXERCENDI SUNT:

 

1. Corde firmiter credere.

 

2. Ore fidem confiteri.

 

3. Opere eamdem confirmare.

 

4. Pro viribus fidem spargere ac dilatare.

 

5. Eandem contra haereticos, aliosque fidei hostes fortiter propugnare.

 

6. Denique pro fide, si gratia illa contingat, sanguinem proprium fundere.

 

Consideratio Motivorum credibilitatis

 

Valde fidem roborat, atque in tentationibus contra fidem animum confirmat consideratio motivorum, quae fidem nostram Romanam, Catholicam, reddunt evidenter credibilem, et nulli alteri sectae conveniunt. Qualia sunt:

 

1. Vaticinia Prophetarum.

 

2. Testimonia Martyrum.

 

3. Copia miraculorum.

 

4. Puritas doctrinae Catholicae.

 

5. Concordia ejus mirabilis cum ratione.

 

6. Omnium fidei mysteriorum summa consensio.

 

7. Mundi conversio.

 

8. Admiranda fidei per Apostolos rudes, pauperculos et inermes propagatio.

 

9. Vis fidei in mutandis animis conversorum.

 

10. Sanctitas et sapientia Doctorum fidei.

 

11. Vita illibata fidem recipientium, ejusque praeceptis esse accommodantium.

 

12. Stabilitas Ecclesiae inter tot persecutiones.

 

13. Oppugnantium clades.

 

14. Librorum sacrorum antiquitas.

 

His rite consideratis, an non merito cum Hugone de S. Victore dicemus: Domine, si error est, a Te decepti sumus: nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt, et talibus, quae non nisi per Te fieri possunt. Sent. l. de Trin. c. 2.

 

Petitio

 

Domine Jesu Christe verae fidei Auctor et Consummator, qui me prae tot millionibus in infidelitate et haeresi aeternum pereuntibus ad Ecclesiae Catholicae gremium fidemque orthodoxam vocare dignatus es, concede propitius, ut corde credam ad justitiam, ore autem confitear ad salutem; ac opere fidem confirmem, defendam ac dilatem et sanguinem pro eadem profundam, ad tuam majorem gloriam. Amen.

 

Aspirationes

 

I. Domine, adauge nobis fidem. Luc. XVII. Credo Domine, adjuva incredulitatem meam. Marc. IX.

 

II. Fac Domine, virtus salutis meae, ne sim de numero eorum, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationibus recedunt. S. Aug. med. c. 2.

 

III. Credo, quidquid dixit Dei Filius; nil hoc verbo veritatis verius.

 

–––––––––––

 

 

A. M. D. G. Semita perfectionis. Opusculum P. J. Dirckinck S. J. animarum directioni perutile. Typis denuo edi curavit Consociatio cleri Saecularis Dioecesis Brugensis. Cum precibus ante et post Missam et Regulis vitae sacerdotalis. Brugis, TYPIS VERBEKE-LOYS, A. D. 1884, pp. 76-79.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

IMPRIMATUR.

 

––

 

Brugis, in festo B. M. V. de Auxilio Christianorum, 24ª Maii, 1884.

 

J. A. SYOEN, CAN. LIBR. CENS.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: