TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS PRIMA

 

DE PRINCIPIIS VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT IV

 

De mortificatione voluntatis propriae

 

1. Propria voluntas in omnibus mortificanda. 2. In rebus temporalibus. 3. In spiritualibus.

4. In operibus sanctis, sive a creaturis impediantur. 5. Sive a quolibet eventu.

6. Pax et tranquillitas cordis in omnibus servanda.

 

1. Ad hanc autem obtinendam coelestem, ut ita dicam, imo divinam quodammodo, puritatem (nam qui adhaeret Domino, unus spiritus est (1) cum eo), ista necessaria sunt.

 

Primo omnium studeas, quantumcumque po­tes, abnegare teipsum, juxta Salvatoris praeceptum: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum (2).

 

Et hoc sic intellige: ut tuam voluntatem in omnibus mortifices, et conculces, et in omnibus contradicas, benigne amplectendo aliorum voluntatem, si tamen licita sit, et honesta.

 

2. Hoc tamen generaliter habeas pro quacumque re temporali, per quam corporalibus necessitatibus deservitur, nunquam sequaris voluntatem propriam, ubi alium contradicere videas, quantumcumque exorbitaret a judicio rationis; sufferens quodcumque incommodum pro interna mentis tranquillitate servanda, quae per tales repugnantias perturbatur, dum homo suo judicio adhaerendo, et suam voluntatem adimplendo, verbis, vel cogitationibus cum aliis altercatur.

 

3. Et non solum in temporalibus, sed etiam in his quae spiritualia sunt, vel ad spiritualia ordinata, alterius potius, quam tuam impleas voluntatem, dummodo sit bona, licet tua perfectior videatur: quia majus detrimentum acquires in diminutione humilitatis, et tranquillitatis, et pacis, cum aliis contendendo, quam possit provenire profectus in quocumque alio virtutis exercitio, voluntate propria assecuta, alteri repugnando.

 

Et hoc intelligas quantum ad illos qui sunt tibi familiares, et in spirituali exercitio socii, et qui ad perfectionis virtutem anhelant; non de illis, qui dicunt malum bonum, et bonum ma­lum (3), et qui student aliorum dicta, et facta carpere, et judicare, plus quam sua prava corrigere. Non enim dico, quod debes talium judicio adhaerere in his quae spiritualia sunt. Nam, in temporalibus, bene debes quorumcumque voluntatem plus quam tuam exequi, et implere.

 

4. Si autem in his, quae secundum Deum operari desideras, vel ad profectum tuum, vel ad Dei honorem vel proximi utilitatem, aliquos tibi obsistere videas, seu etiam totaliter impedire, sive sint superiores, pares, vel inferiores, noli contentionibus deservire: sed teipsum in teipsum restringe, et cum Deo tuo te colligens ubique dicas: Domine, vim patior, responde pro me (4).

 

Nec de hoc contristeris; quia non possent id, nisi finaliter pro bono tuo, et aliorum, sit expediens. Imo plus dico tibi, quod quantumcumque ad praesens non videas, videbis finaliter, quod illud in quo tibi eos impedimenta praestare credebas, erit tibi adjuvamen ad tuum propositum assequendum. Licet autem de horto sacrae Scripturae possem tibi ad haec exempla producere, sicut de Joseph, et multis aliis: nolo tamen contra id facere, quod praedixi; sed experto crede, quia ita est.

 

5. Si etiam in his, quae secundum Deum desideras, te videas quodammodo divinitus impediri, vel per infirmitatem, vel quocumque alio contingente: de hoc nullatenus contristeris, sed totum aequanimiter feras, et te ex toto committas illi, qui melius novit quid tibi expediat, quam tu ipse; qui te ad se continue sublevat, dummodo teipsum illi ex toto committas, quamvis forte in hoc minime videas.

 

6. Ad hoc ergo sit totum studium tuum, ut teipsum in pace et tranquillitate cordis possideas; et pro quocumque eventu non doleas, nisi de solo peccato proprio, vel alieno, sive de his quae te inducerent ad peccatum.

 

Non ergo te contristet quicumque casus fortuitus. Non te exagitet indignationis stimulus contra defectum alterius; sed habeas ad quoscumque miserationis, et compassionis affectum, cogitans semper quod tu pejus faceres, nisi te Christus sua gratia conservaret.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 19-22.

 

Notae:

(1) I Cor. VI, 17.

 

(2) Matth. XVI, 24.

 

(3) Isai. V, 20.

 

(4) Isai. XXXVIII, 14.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: