TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS PRIMA

 

DE PRINCIPIIS VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT VI

 

Quomodo ad unionem divinam anima jam purificata ascendit

 

1. Ex humilitate generatur puritas cordis, ex puritate contemplatio, ex contemplatione

caritas, ex caritate unio divina. 2. Viri apostolici quanta in tali statu securitas.

3. Omnia in praedictis doctrinae spiritualis principia summarie contenta.

 

1. Ex his quae supra jam perstrinxi, generabitur in te virtus illa, quae est mater et origo custosque omnium virtutum, scilicet humilitas, quae interiores oculos aperit ad Dei conspectum, cor humanum ab omni superflua cogitatione purgando.

 

Nam dum homo in suam parvitatem resilit, se vilificando, se increpando, se detestando, suam nihilitatem considerando, sibi ipsi intentissime displicendo; per haec et similia in tantum circa propria occupatur negotia, quod omnis alia inutilis cogitatio arescit; et sic dum omnia alia audita, visa, et temporaliter operata a se repellit, et in oblivionem adducit, incipit ad seipsum redire; et modo mirabili in seipsum revolvitur, et sic ad originalem iustitiam, et caelestem puritatem incipit appropinquare.

 

Sic, dum in seipsum reflectitur, contemplationis oculus dilatatur: et in se scalam erigit, per quam transeat ad contemplandum et angelicum spiritum, et divinum. Et ex tali contemplatione, animus ad bona caelestia inardescit, et omnia temporalia tanquam nihil, et de longe prospicit. Per hoc, illa caritas in mente fervescere incipit, quae velut ignis omnem rubiginem vitiorum consumit. Sic totam animam in tantum occupat caritas, quod non est qua intret vanitas. Iam quidquid cogitat, quidquid loquitur vel operatur, totum provenit ex dictamine caritatis.

 

2. Unde secure potest talis praedicare sine detrimento, sine inanis gloriae periculo. Neque enim, ut jam dixi, potest aliqua vanitas subintrare, ubi caritas totum occupavit.

 

Numquid jam respectum habebit amplius ad aliquod commodum temporale, qui omnia reputat velut stercus? Sed et ipse laudis appetitus numquid animum ejus poterit subintrare, cum se videat velut stercus vilissimum coram Deo, miserum, abominabilem, et ad omnia peccata proclivem, nisi eum sua benignitate manus Conditoris continuo conservaret?

 

Quomodo jam extolli poterit de quocumque bono opere, qui luce clarius videt, se nihil posse penitus agere, nisi continuo de hora in horam divina virtus quodammodo cogat eum atque constringat? Quomodo jam sibi aliquid attribuet, ac si a seipso proveniat, qui, non dicam centies, sed etiam millies est expertus suam impossibilitatem in quibuscumque bonis operibus magnis, et parvis; et qui toties cognovit, se non posse, dum voluit, et quando, ut ita dicam, non voluit, nec curavit, nec super talibus cogitavit, vidit se subito divinitus excitatum, fervore mirabili ad illa facienda, quae prius cum omni suo conatu implere non poterat?

 

Nam et talem impossibilitatem idcirco Deus tam longo tempore dominari permittit in homine, ut homo discat humiliari, et ut nunquam in seipso inaniter glorietur; sed Deo attribuat omne bonum, non solum in consuetudine quadam, sed potius ex intimis cordis sui: utpote qui ex propria experientia doctus, luce clarius videt, quod non solum non operari, sed nec Iesus dicere posset, nisi in Spiritu sancto (1), et nisi ille donaret, qui dicit: Sine me nihil potestis facere (2); ut jam recogitando, ex totis animae suae viribus Domino confiteatur et dicat: Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine (3); ac cum Psalmista clamet: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (4).

 

Non igitur tali timenda est vana gloria, quando jam Dei vera gloria, et animarum zelus, eius praecordia totaliter occupant.

 

3. Ecce jam summarie perstrinxi, et in quodam breviloquio posui ea, quae sunt necessaria homini in seipso quantum ad vitae suae perfectionem, si utiliter, et sine periculo vult animae suae procurare salutem.

 

Et haec quidem sufficerent homini illustrato, et altum intellectum habenti, et qui in operibus spiritualibus longum habuisset exercitium: quia in his, quae posui breviter, tanquam in quibusdam vitae perfectae principiis, recolligere posset quaecumque alia perfectorum actuum exercitia. Nam his tribus primis perfecte servatis, scilicet voluntaria paupertate, taciturnitate, et interna mentis exercitatione, de quibuscumque aliis exterioribus actibus quomodo essent faciendi, homo facile judicaret. Quia tamen non omnes possunt capere faciliter breviter dicta, paulo diutius insistemus circa particulares actus virtutum.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 28-32.

 

Notae:

(1) I Cor. XII, 3.

 

(2) Ioan. XV, 5.

 

(3) Isai. XXVI, 12.

 

(4) Ps. CXIII, 9.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: