TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT IV

 

De modo regulandi corpus circa cibum et potum

 

1. Contra gulam primo insistendum. 2. Quomodo quis non excedat in sumptione cibi et potus.

 

1. Igitur regulationem corporis intendendo, primo contra gulam insistas. Nisi enim contra hanc, victoriam habeas, in vanum laboras in acquisitione aliarum virtutum. Istum autem modum observes.

 

Primo, ut nihil tibi in speciali procures, sed cibariis, quae fratribus communiter apponuntur, sis contentus. Saecularibus volentibus tibi xenia mittere, nullatenus acquiescas, pro tua persona: si tamen volunt conventui mittere, mittant.

 

Invitationes fratrum extra refectorium nullo modo recipias, sed continue refectorium teneas, omnia jejunia ordinis observando; et hoc intellige, quandiu Christus te in sanitate conservabit. Nam si infirmus fueris, juxta infirmitatis necessitatem te tractari permittas, nihil tibi penitus procurando, sed omnia cum gratiarum actione recipias, quae tibi fuerint ministrata.

 

2. Ut autem non excedas in sumptione cibi, et potus, debes naturam tuam diligentissime examinare quanto cibo, et potu valeas sustentari: ut scias judicare inter superfluum, et necessarium. Hoc autem habeas pro regula generali, ut saltem de pane comedas sufficienter quantum natura requirit, specialiter dum jejunas; nec unquam credas diabolo suadenti tibi facere abstinentiam de pane.

 

Et in hoc poteris experiri, quantum natura requirit, vel quid sit illi superfluum: si tempore binae refectionis post Nonam inveneris te gravatum, et in stomacho sentias quemdam ardorem, ut orare, scribere, vel legere nequeas: communiter hoc accidit propter excessum. Similiter, si idem sentias post Matutinas, quando cenasti; si etiam, quando jejunas, post Completorium idem gravamen adesse percipias. Igitur comede satis de pane, sic tamen, ut post comestionem sis paratus legere, scribere, vel orare. Si tamen illa hora non esses ita aptus sicut aliis horis, dum tamen non sentires gra­vamen illud, ut praedixi, non est crimen excessus.

 

Cogita igitur tuae naturae sufficientiam modo praedicto, vel aliter, prout te docebit Altissimus, a quo debes suppliciter postulare. Sis sollicitus valde illum modum continue observare, et sem­per in mensa quidquid comedis aestimare: et quando per negligentiam excesseris, non sinas absque poenitentia digna pertransire.

 

De potu vero nescio tibi regulam ponere, nisi quod paulatim te restringas, de die in diem mi­nus bibendo: ita tamen, quod non sitias nimis de die, et nocte. Specialiter autem cum potagium comedis, potes facilius transire cum potu temperato: ita tamen, quod sufficiat ad cibi digestionem. Nullo tamen modo bibas extra comestionis horam, nisi in sero, quando jejunas, et tunc valde temperate; vel nisi propter laborem itineris, vel quamcumque aliam lassitudinem. Bibas autem vinum ita lymphatum, quod vini fortitudo deficiat. Et si esset forte, apponas aquae medietatem, vel plus. Et sic magis, vel minus, secundum quod Dominus inspiraverit.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 38-40.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: