ORATIO HABITA

 

IN SESSIONE NONA ET ULTIMA

 

SACRI CONCILII TRIDENTINI,

 

CELEBRATA DUOBUS CONTINUIS DIEBUS, TERTIA ET QUARTA DECEMBRIS MDCLXIII.

 

PIO IV. PONT. MAX.

 

A R. P. D. HIERONYMO RAGASONO, VENETO, EPISCOPO NAZIANZENO, ET COADIUTORE FAMAUGUSTANO.

 

Hic summatim recensentur omnia in concilio Tridentino definita, quae ad pie credendum et ad bene vivendum pertinent.

 

Audite hoc omnes gentes, auribus percipite omnes, qui habitatis orbem. Tridentinum concilium iam diu coeptum, aliquando intermissum, distractum varie atque divulsum, nunc demum, singulari Dei omnipotentis beneficio, summa atque incredibili omnium ordinum ac nationum voluntate connectitur atque perficitur. Dies haec quidem felicissima Christiano populo eluxit, in qua templum Domini disturbatum frequenter ac dissipatum reficitur et absolvitur, et navis haec una bonorum omnium ex maximis ac diuturnis turbinibus atque fluctibus tuta in portu collocatur. Quam utinam conscendere nobiscum ii voluissent, quorum in primis gratia haec ipsa navigatio instituta fuit, atque aedificii huius construendi participes exsisterent, qui hoc nobis negotium exhibuerunt, maioris nunc profecto laetitiae causam haberemus. Sed nostra id certe culpa non accidit.

 

Nos urbem hanc in Germaniae faucibus, id est, in domus illorum fere limine, positam elegimus; nos custodiam nullam nobis, ne suspicionem illis aliquam minus liberi loci daremus, adhibuimus; nos eam fidem publicam illis concessimus, quam sibi ipsi composuerunt; nos hic illos perdiu exspectavimus, neque hortari ac rogare unquam destitimus, ut ad veritatis lucem cognoscendam accederent. Verum illis etiam absentibus satis, ut puto, a nobis consultum est. Etenim quum duo essent, in quibus aegris atque infirmis illorum animis medicina fuit adhibenda, alterum fidei catholicae ac vere evangelicae, illis in rebus, quae in dubium ab ipsis vocantur, quaeque opportunae his temporibus viderentur, explicata et confirmata disiectis omnibus et dissipatis errorum tenebris doctrina; alterum disciplinae ecclesiasticae, cuius potissimum depravatione illi se a nobis defecisse affirmant, restitutio: utrumque, quantum in nobis fuit, pro temporum horum ratione cumulate praestitimus.

 

Principio enim sancta haec synodus (facta ex laudabili maiorum nostrorum consuetudine suae fidei professione), ut quoddam quasi fundamentum futuris actionibus poneret, et, quibus testimoniis atque praesidiis in dogmatibus sanciendis nitendum esset, ostenderet, veteris ac novi testamenti libros, qui essent sine ulla dubitatione recipiendi, antiquorum conciliorum probatissimorum exemplo pie et prudenter enumeravit; ac, ne de verbis quidem ulla ex variis versionibus oriri posset difficultas, certam ac definitam de Graecis et Hebraeis translationem approbavit. Hinc omnium haeresum caput atque arcem aggrediens de humanae naturae corruptis initiis ea statuit, quae veritas ipsa, si loqui posset, exprimeret. De iustificatione deinceps (res magna, et cum ab antiquis tum a nostri temporis haereticis mirum in modum oppugnata) ea definivit, quibus et perniciosissimis eo in genere opinionibus occurreretur, et recte sentiendi ratio miro quodam ordine atque admirabili sapientia (ut in illis Dei Spiritum facile agnoscas) demonstraretur. Praestantissimo hoc post hominum memoriam decreto haereses fere universae iugulantur, et, quasi caligo sole, discutiuntur ac dispelluntur, eaque claritas, isque splendor veritatis apparet, ut tantum lumen, quin videat, dissimulare iam nemo possit. Subsecuta est salutaris septem divinorum ecclesiae sacramentorum tractatio: primum simul de omnibus, post de unoquoque separatim. Hic vero quis non videt, quam distincte, explicate, abundanter, illuminate et (quod caput est) vere tota coelestium horum mysteriorum ratio contineatur? Quis in tam magna multiplicique doctrina quid aut sequendum aut fugiendum sit, potest ullo modo desiderare? Quis in illis omnibus errandi locum aut occasionem inveniet? Quis denique de sacramentorum horum vi atque virtute dubitare in posterum poterit, quum gratiam illam, quae illis ipsis quibusdam quasi stillicidiis in fidelium quotidie mentes illabitur, tunc nobis adfuisse tam copiose perspiciatur? Accesserunt ad haec de sacrosancto missae sacrificio, et de communione sub utraque specie et parvulorum decreta; quibus quidem nihil sanctius, nihil utilius, ut de coelo lapsa, non ab hominibus composita videantur. Adiungetur his hodie certa de indulgentiis, de purgatorio, de sanctorum veneratione, invocatione, imaginibus et reliquiis doctrina, qua non solum haereticorum fraudibus et calumniis obsistetur, sed piorum etiam catholicorum conscientiis plane satisfiet.

 

Haec de rebus ad salutem nostram pertinentibus, quae dogmata appellantur, fauste ac feliciter fuerunt peracta; neque aliud quicquam praeterea eo in genere a nobis hoc tempore exspectabitur

 

In eorum autem quibusdam administrandis quum nonnulla essent, quae non rite omnino ac recte servarentur, accuratissime, Patres amplissimi, curastis, ut pure illa et caste, atque ex more institutoque maiorum tractarentur. Ita omnem superstitionem, omnem quaestum, omnem (ut dicunt) irreverentiam a divina missarum celebratione abstulistis, vagis, ignotis et criminosis sacerdotibus sanctum hoc offerre sacrificium interdixistis, rei huius sacratissimae usum a privatis domibus et profanis in sacra et religiosa loca revocastis, molliores cantus et symphonias, deambulationes, colloquia, negotiationes a templo Domini summovistis; ita ecclesiastico unicuique gradui leges illae a vobis praescriptae sunt, ut tradito illis divinitus ordine, abutendi nullus utique locus relinquatur. Ita nonnulla matrimonii impedimenta, quae ansam quasi quandam ad violanda ecclesiae praecepta dare videbantur, removistis, facilem veniae consequendae viam minus legitime connubii foedus ineuntibus interclusistis. Quid de furtivis tenebricosisque matrimoniis commemorem? Equidem ita sentio, si alia nulla causa convocandi concilium fuisset (quae multae et maximae fuerunt), propter unam hanc id omnino fuisse faciendum. Nam quum res haec ad omnes spectet, neque ullus in orbe terrarum universo angulus reperiatur, quem labes haec non invaserit, curandum merito fuisset, ut communi huic malo communi etiam consilio provideretur. Immemorabilium, Patres sanctissimi, et gravissimorum delictorum ac scelerum occasio prudentissima ista vestra ac prope divina sanctione penitus ablata est, et Christianae reipublicae gubernationi sapientissime consultum. Accedet ad haec utilis in primis ac necessaria multorum in purgatorii, sanctorum venerationis, invocationis imaginum et reliquiarum, atque etiam indulgentiarum ratione abusuum interdictio, qui rerum ipsarum pulcherrimam faciem inquinare atque turpare mirum in modum videbantur.

 

Altera vero pars, in qua de labenti ac prope cadenti ecclesiastica disciplina fulcienda erat agendum, diligentissime etiam absoluta fuit atque perfecta. Eligentur in posterum ad ecclesiastica munera obeunda, qui virtute, non ambitione praestent, quique populi commodis, non suis inserviant, et prosint potius, quam praesint. Enunciabitur atque explanabitur frequentius et studiosius verbum Domini, omni ancipiti gladio penetrantius.

 

Aderunt suis gregibus et invigilabunt episcopi ceterique, quibus animarum cura commissa est, neque extra creditam sibi custodiam vagabuntur. Nihil cuiquam proderunt aut ad impure et flagitiose vivendum, aut ad male et perniciose docendum privilegia; nullum sine poena crimen, nulla sine praemio virtus relinquetur. Pauperum et mendicantium sacerdotum multitudini optime provisum est; certae unusquisque ecclesiae statutoque operi, unde ali possit, adscribetur.

 

Avaritia, quo nullum vitium est tetrius, praesertim in domo Dei, ab ea omnino tolletur; gratis sacramenta omnia, ut par est, conferentur. Ex una ecclesia plures, ex pluribus una, ut populi commodum et ratio postulabit, constituetur. Eleemosynarum quaestores (ut appellant), qui sua, non quae Iesu Christi, quaerentes magnum nostrae religioni damnum, magnam infamiam afferebant, ex omni hominum memoria (quod summae felicitatis loco ponendum est) penitus evellentur. Hinc nostra praesens calamitas sumsit exordium: hinc serpere infinitum malum manareque in dies latius non desistebat, neque occurri illi adhuc multorum conciliorum cautionibus ac provisionibus potuit. Quamobrem quis non nisi sapientissime factum dixerit, ut membrum hoc, in quo sanando diu ac multum frustra laboratum est, ne reliquo corpori noceret, excideretur?

 

Porro Deo cultus tribuetur purius et accuratius, atque ita, qui ferunt vasa Domini, mundabuntur, ut ad sui imitationem alios trahant. In quo praeclare illud fuit excogitatum, ut, qui sacris essent initiandi, iis moribus atque literis in unaquaque ecclesia a prima aetate instituerentur, ut quoddam quasi virtutum omnium seminarium illud exsisteret. Iamvero provincialibus synodis restitutis; visitationibus ad populorum utilitatem, non ad querelam et sumtum renovatis; tradita pastoribus regendi suos atque pascendi commodius facultate; poenitentia publica in usum revocata; hospitalitate tum ecclesiasticis hominibus, tum piis locis indicta; in curatis sacerdotiis conferendis memorabili ac paene coelesti ratione constituta; beneficiorum (ut aiunt) pluralitate sublata; hereditaria sanctuarii Dei possessione prohibita; modo excommunicationibus imposito ac terminato: primis iudiciis iis in locis, ubi lites oriuntur, assignatis; singularibus certaminibus interdictis: omnium hominum ac sacrorum in primis luxuriae, cupiditati atque licentiae freno quasi quodam, quod excuti non facile possit, iniecto; regibus ac principibus sui muneris diligenter admonitis; aliisque rebus huiusmodi prudentissime sancitis: quis non videt vestras vos, Patres optimi, hac etiam in re partes cumulatissime exsecutos? Actum saepe est in superioribus conciliis de fide nostra explicanda moribusque corrigendis: sed nescio, an unquam diligentius atque distinctius. Hic praesertim hoc biennio omnium populorum ac nationum, in quibus catholicae religionis veritas agnoscitur, non solum Patres, sed oratores habuimus. At quos viros? Si doctrinam spectemus, eruditissimos; si usum, peritissimos; si ingenia, perspicacissimos; si pietatem, religiosissimos; si vitam, innocentissimos. Numerus is quoque fuit, ut, si praesentes Christiani orbis considerentur angustiae, frequentissima haec omnium, quae antea fuerunt, synodus appareat. Hic singula omnium vulnera detecta, mores expositi fuere, nihil dissimulatum est. Nostrorum adversariorum argumenta et rationes ita tractatae, ut eorum tum causa, non nostra agi videretur. Tertium nonnulla atque etiam quartum discussa; summa saepe contentione certatum; eo scilicet consilio, ut, quemadmodum igne aurum, ita quibusdam quasi luctationibus veritatis vires ac nervi probarentur. Quae enim inter idem sentientes idemque spectantes discordia potuit exsistere?

 

Quae quum ita sint, licet optandum (ut initio dicebam) summopere fuisset, ut una cum illis haec agerentur, quorum potissimum causa tractata sunt: absentium tamen etiam incolumitati atque saluti ita provisum est, ut alia ratione provideri, si adfuissent, non potuisse videatur. Legant illi, quae de fide nostra statuimus, ut Christianum hominem decet, humiliter, et, si lumen eis aliquod fulserit, ne faciem avertant, et, si vocem Domini audierint, corda sua non obdurent, ac si ad communem matris ecclesiae complexum, unde se illi distraxerunt, redire voluerint, clementiam sibi omnem ac misericordiam tribuendam non dubitent. Sed praecipua illa ratio est, P. A., dissentientes a nobis animos conciliandi, consentientes in fide atque officio retinendi, si quae hoc in loco verbis sancivimus, re ipsi in nostris ecclesiis praestemus. Leges etsi optimae sunt, muta tamen res est. Quid Hebraeo populo Dei ipsius ore latae leges profuerunt? Quid Lycurgi leges Lacedaemoniis, Solonis Atheniensibus, ad libertatem retinendam, quam ob causam erant conscriptae, utilitatis attulere? Sed cur externa atque antiqua nimis commemoro? Quae ad bene beateque vivendum instituta atque praecepta ex unius Christi Domini nostri vita atque doctrina desiderare aut possumus aut debemus! Quid item fuit a maioribus nostris omissum, quod cum ad recte sentiendum, tum ad praeclare agendum pertineret? Medicamentum quidem salutare compositum ac paratum iamdiu habemus; verum si morbum debet expellere, sumendum est ac per venas in omne corpus diffundendum. Poculo hoc salutis nos primum inebriemur, carissimi, et vivae atque loquentes leges simus et norma quasi quaedam ac regula, ad quam aliorum actiones et studia dirigantur, atque ita sibi unusquisque persuadeat, nihil e Christianae reipublicae commodo ac dignitate successurum, nisi, quantum in se sit, studiose praestiterit.

 

Id curandum nobis cum antea fuit, tum multo erit in posterum accuratius. Etenim, si magistri nostri ac Salvatoris exemplo facere prius debeamus quam docere: postquam docuimus, quin faciamus, quae esse poterit excusatio? Quis ferre nos ac pati poterit, si, quum non furandum esse demonstravimus, ipsi furemur? si, quum non moechandum, moechemur! Sanctos a sancto concilio, innocentes atque integros ab integritatis praeceptis et innocentiae, firmos in fide atque constantes a fidei nostrae firmata doctrina discedere minime convenit. Ac tales quidem exspectant nos populi nostri, qui nostrum iamdiu reditum sustinentes ea se ipsi ratione consolabantur, fore, ut hanc temporis usuram maiori praesentes studio sarciremus. Sed fiet id a vobis, ut spero, Patres sanctissimi, diligenter, et, quemadmodum hoc in loco fecistis, ita etiam domi satis Deo atque hominibus facietis. Nunc (quod huius temporis est) Deo primum ipsi maximo atque immortali maximas atque immortales gratias et agamus et habeamus, qui non secundum peccata, quae fecimus nos, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, sed diem hunc laetissimum, quem videre multi concupiverunt, nobis non solum videndum, sed etiam celebrandum incredibili cum totius Christiani populi assensu atque approbatione sua magna benignitate concessit. Pio deinde IV., summo nostro atque optimo Pontifici, gratiae perpetuae ac singulares habendae sunt, qui, quum primum beati Petri sedem ascendit, tanto synodum hanc instaurandi desiderio exarsit, ut in eo suas omnes curas et cogitationes defigeret. Nuncios statim viros probatissimos ad indicendum illis nationibus atque provinciis concilium misit, pro quorum in primis salute convocabatur. Hi aquilonis partes prope omnes peragrarunt, rogarunt, obsecrarunt, obtestati sunt; tuta omnia atque amica promiserunt, atque id etiam egerunt, ut in Angliam traiicerent. Legatos postmodum pietate ac doctrina praestantissimos, quum interesse ille synodo, ut mirum in modum cupiebat, non posset, huc misit, ex quibus duos (quorum memoria in benedictione est) statuta die, tametsi nulli fere episcopi convenissent, hic esse voluit. Hi, atque additus eis paulo post tertius, novem menses atque eo amplius iustum ad synodum instituendam episcoporum numerum hoc in loco nihil agentes exspectaverunt, quum interea nihil aliud Pontifex ipse aut ageret aut meditaretur, quam ut Patres quam plurimi, quam optimi, et quam primum, huc accederent, et Christiani nominis reges omnes ac principes suos huc oratores mitterent, ut communi omnium voto atque consilio communis haec causa gravissima omnium atque maxima tractaretur. Quid vero postea omni cura, sollicitudine, sumtibus praetermisit, quod ad concilii huius amplitudinem, libertatem et commodum pertinere aliquo modo videretur? O singularem pastoris ac patris nostri pietatem atque prudentiam! O summam etiam eiusdem felicitatem, cuius auctoritate atque auspiciis iactatum hoc diu et agitatum concilium constitit et conquiescit! Te Paulum III., te Iulium mortuos appello; quamdiu quantoque studio videre, quod nos videmus, exoptastis? quot in eam rem sumtus, quot labores insumsistis? Quamobrem vere tibi atque ex animo, PIE sanctissime ac beatissime, gratulamur, quod tantam tibi laetitiam, tantam tuo nomini laudem (id quod maximum divinae in te benevolentiae argumentum est) Dominus reservavit, quem nos precibus omnibus ac votis supplices oramus, ut te nobis incolumen pro ecclesiae suae sanctae commodo atque ornamento et quam citissime reddat, et quam diutissime conservet. Serenissimo etiam imperatori gratias agere, et gratulari iure optimo debemus. Ille potentissimorum caesarum, qui propagandae Christianae religionis miro quodam desiderio flagrarunt, animum, ut locum, referens, urbem hanc ab omni periculo liberam conservavit, et nos, ut tutam tranquillamque pacem traheremus, sua vigilantia perfecit, magnamque nostris animis securitatem assidua trium suorum legatorum summorum virorum praesentia ac prope pignore attulit. Ille de nostris his rebus pro sua eximia pietate sollicitus mirifice fuit.

 

Ille a se atque a nobis dissentientes homines ex obscurissimis, in quibus versantur, tenebris eruere, atque ad sanctae huius synodi clarissimam lucem aspiciendam adducere maximopere laboravit. Regum praeterea Christianorum ac principum in concilio hoc amplissimis suis legationibus ornando, et suos vestrae auctoritati fasces submittendo, pia maxime voluntas grata nobis memoria prosequenda est. Iam vero quis est, illustrissimi legati et cardinales, qui se vobis debere plurimum non fateatur! Vos nostrarum actionum duces optimi ac moderatores exstitistis. Vos, ne nostra aut in dicendo aut in decernendo libertas violari aliqua ex parte videretur, incredibili patientia ac diligentia curastis. Vos nulli corporis labori, nulli animi contentioni pepercistis, ut ad optatum res exitum, quod alii multi vestri similes frustra tentaverunt, quamprimum perduceretur. In quo praecipuam quandam ac propriam laetitiam habere tu, MORONE illustrissime atque ornatissime, debes, qui, quum vigesimo ab hinc anno primum praeclaro huic aedificio lapidem posueris, extremam nunc manum post alios multos huic operi architectos adhibitos feliciter pro summa tua ac prope divina sapientia imponis. Factum hoc tuum egregium ac singulare omnium sermone perpetuo celebrabitur, neque ulla unquam aetas de tuis his laudibus conticescet. Quid de vobis dicam, Patres sanctissimi, quam bene de Christiana republica vestris his praestantissimis actionibus meruistis? quanta vestrum uniuscuiusque nominis commendatio, quanta gloria a Christiano populo universo tribuetur? vos vere Patres, vere pastores et agnoscent omnes et praedicabunt, vobis suam unusquisque vitam atque salutem acceptam libentissime referet. O diem illam populis nostris iucundissimam atque laetissimam, in qua primum revisere illis nos atque amplecti a templi Domini aedificatione redeuntes contigerit.

 

Sed fac, tu Domine Deus noster, ut tam eximiae de nobis opinioni egregiis factis respondeamus, et semen hoc, quod in agro tuo seminavimus, uberem fructum afferat, fluatque, ut ros, eloquium tuum, atque, quod fore aliquando pollicitus es, fiat temporibus nostris, ut unum sit omnium ovile, et unus pastor, atque is potissimum Pius IV., in tui nominis gloriam sempiternam. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Canones et decreta sacrosancti oecumenici et generalis Concilii Tridentini sub Paulo III. Iulio III. et Pio IV. Pontificibus Maximis. Cum Patrum subscriptionibus. Accesserunt notae ab eruditis Viris, et praesertim a clar. mem. Cardinali Lanfredino adjectae. Iuxta editionem Romanam 1763 in Typographia Mainardi. Permissu Superiorum. Vindobonae. J. F. GRESS. MDCCCL (1850), pp. 226-233. (1)

 

Notae:

(1) Cf. 1) Canones et decreta sacrosancti oecumenici et generalis Concilii Tridentini sub Paulo III, Iulio III, et Pio IV Pontificibus Maximis.

 

2) Ks. Antoni Brzeziński, Rys dziejów świętego Soboru Trydenckiego.

 

3) Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

4) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm Rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).

 

5) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

6) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismi Latini et Germanici. b) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae.

 

7) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

8) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

9) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.

 

10) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

11) P. Henricus Marcellius SI, Theologia Scripturae divinae.

 

12) Sac. Andreas Retke, Patrologiae compendium scholis accomodatum.

 

13) Sac. Petrus Ludovicus Danes, Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum.

 

14) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

15) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

16) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

17) Sac. Ioannes Baptista Palma, De Martino Luthero, et haeresi ab eodem inducta.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: