INSTITUTIONES THEOLOGIAE DOGMATICAE SPECIALIS

TRACTATUS DE NOVISSIMIS

AUCTORE

BERNARDO JUNGMANN

Eccles. Cathedr. Brugens. Canon. hon.,
Philos. et S. Theolog. Doct., ac Profess. ord. in S. Fac.
Theol. Universitat. cath. Lovaniensis

CAPUT I

De Novissimis hominis

ARTICULUS IX

DE VISIONE DEI BEATIS HAUD DIFFERENDA

Scholion II

De Joanne XXII Romano Pontifice (1316 – 1334)(*)

Juvabit hoc loco exponere, quid in quaestione de visione Dei beatifica ante corporum resurrectionem egerit Joannes XXII; inimici enim ejus schismatici, ut Occamus et Michael Caesenas contenderunt, eum decretorie pronuntiasse, beatos intuitiva Dei visione donandos non esse, nisi post generalem corporum resurrectionem. Gersonius Sermone in die Paschatis coram rege Galliae habito magna cum arrogantia ait: Propter quod insuper apparet falsitas doctrinae Papae Joannis XXII, quae damnata fuit cum sono buccinarum coram rege Philippo per theologos Parisienses, de Visione beata, et credidit potius theologis Parisiensibus quam Curiae. Ac postea varii auctores pariter Joannem vel erroris vel falsae fidei definitionis arguerunt. At falsam esse ejusmodi accusationem, modo jam omnes auctores probati conveniunt. Aliquanto fusius autem ea quae acciderunt referemus, ut intelligatur, quomodo in suspicionem erroris Pontifex venerit, et quaenam fuerit ejus sententia.

Eo tempore igitur quaestio, utrum animae justorum corporis vinculis solutae et ab omni labe purae statim visione Dei beatifica fruantur, an vero receptae quidem in coelum a beatifica Dei visione tamen detineantur usque ad corporum resurrectionem, vehementius inter doctos agitata fuit. Quaestione nondum per definitionem aliquam eliquata, varii theologi praesertim ex Ordine Fratrum Minorum visionem iis differri existimarunt, eoque sensu Patrum testimonia exposuerunt. Plerique tamen alii theologi, ac praecipue Fratres Praedicatores et Doctores Parisienses, oppositam sententiam defenderunt. Joannes XXII, qui pro ingenii sui praestantia theologicis discussionibus delectabatur, anno 1331 ad indagandam veritatem sacras Scripturas et Patres in utramque partem scrutatus est, et in sermonibus coram Cardinalibus et Praelatis Avenione habitis utriusque opinionis argumenta protulit. Quum vero Thomas Valesius O. P. e sacro pulpito vehementius praedicaret contra eos, qui existimabant animis sanctorum visionem beatificam differri, ita ut eos anathemate et haeresis nota defigeret, Pontifex eum custodiae mancipari fecit. Propter haec visus est quibusdam propendere in sententiam de dilatione visionis beatificae, pluresque adversarios tum e praelatis tum e doctoribus in se concitavit.

Contentio valde aucta est a. 1333. Venerunt eo anno Parisios, ut de negotiis publicis tractarent, duo nuntii Joannis, magistri in theologia, quorum unus erat Gerardus Odonis Minister generalis Ordinis Fratrum Minorum, alter erat ex Ordine FF. Praedicatorum, uterque autem sententiae de dilatione visionis beatificae adhaerebat. Cum idem generalis Minister, scribit Continuator Chronici Gulielmi Nangii, eamdem quaestionem in praesentia scholarium quasi infinitorum determinaret, et teneret pro conclusione affirmando, quod animae decedentium seu animae sanctorum non vident nec videbunt Deum visione beatifica et gloriosa usque ad assumptionem in die extremi judicii: hoc audito magnum murmur inter scholares auditum est, dicentes, talem errorem sine punitione transire non debere. Audiens autem scandalum quod erat Parisiis pro hac determinatione Frater Praedicator qui cum illo venerat,... quid de his pro quibus missus fuerat in Franciam faceret vel diceret, nisi statim ad Papam rediret? Notandum vero est maxime quod addit scriptor: Sed in quodam sermone ipsum Pontificem super errore praedicto excusavit dicens: Quod nequaquam tenebat, nec unquam istam tenuerat doctrinam, quae ponit, quod animae sanctorum non videbunt Deum usque ad diem judicii. – Venerunt porro illi duo nuntii in suspicionem plane falsam, eos videlicet a Pontifice nonnisi ad hoc missos esse, ut illam opinionem Parisiis propagarent. Rex Philippus autem convocatis doctoribus Universitatis Parisiensis petiit sententiam eorum; qui omnes affirmarunt, visionem Dei beatis non differri. Dein rex superba arrogantia litteras scripsit ad Pontificem, quibus ipsi mandavit, quatenus sententiam Magistrorum Parisiis, qui melius sciunt quid debet teneri vel credi de Fide, quam juristae et alii clerici, qui parum vel nihil sciunt de theologia, approbaret, et quod sustinentes contrarium corrigeret (1). Imo rex inepta sua audacia dicitur minatus fuisse Pontifici poenas haereticorum, nisi revocaret errorem quem ipsum pertinaciter tueri fama mendax vulgaverat.

Joannes XXII die 18-o Nov. 1333 litteras dedit ad Philippum Valesium regem Francorum, in quibus contestabatur, se de praesenti quaestione nihil definivisse vel asseruisse, sed solum Scripturarum et Patrum dicta protulisse, ut discussa veritas in apertam lucem prodiret. Dein vero ad tollendos sinistros rumores etiam anno 1334 die 3-o Januarii in Consistorio Apostolico coram Cardinalibus, testante ejus successore Benedicto XII, protestationem hac de re emisit, sub hac forma: Dicimus et protestamur expresse, quod quidquid in quaestione seu materia visionis animarum, videlicet an animae a peccatis et poenis peccatorum purgatae videant divinam essentiam illa visione, quam Apostolus vocat facialem, seu quacumque alia materia in sermonibus et collationibus nostris diximus: alligavimus seu proposuimus non intendentes aliquid determinare vel decidere seu credere, quod esset quovis modo Scripturae sacrae obvium, vel contrarium fidei orthodoxae, sed illud solum tenere et credere, quod et Scripturae sacrae potest et poterat, et catholicae fidei convenire; et si forsan in praedictis sermonibus vel collationibus aliqua quae vel Scripturae sacrae seu fidei orthodoxae quovis modo essent vel viderentur obvia, ipsa praeter intentionem a nobis fuisse prolata dicimus et asserimus, eaque revocamus expresse, non intendentes illis adhaerere nec ea in praesenti defendere, nec etiam in futurum. Lethali demum aegritudine correptus, convocatis Cardinalibus et Praelatis die 3-o Decembris ejusdem anni, tabellionibus publicis etiam praesentibus, Fidei declarationem edidit, ut praecaveret, ne quae per ipsum dicta erant falso intelligerentur. In Declaratione ait: Ecce quod nostram intentionem, quam cum sancta Ecclesia catholica circa haec habemus et habuimus, serie praesentium ut sequitur declaramus: Fatemur siquidem et credimus, quod animae purgatae, separatae a corporibus, sunt in coelo, coelorum regno ac paradiso, et cum Christo in consortio Angelorum congregatae, et vident Deum ac divinam essentiam facie ad faciem clare, et in quantum status et conditio patitur animae separatae etc.

Ex his manifestum est, Joannem hac in quaestione nec aliquid erroneum definivisse vel ut fidem Ecclesiae praedicasse, nec ipsum privatim sententiam falsam tenuisse. Imo colligimus ex citatis, eum neque ut opinioni probabili adhaesisse sententiae, qua statuebatur differri visionem beatificam. Dicit enim in sua declaratione exponens intentionem quam circa ista habet et habuit, se fateri et credere, animas sanctas videre Deum facie ad faciem. Pariter in Diplomate canonisationis S. Ludovici Tolosani Pontifex ait: Tandem gloriosam resolutus in mortem, qui hic vivus ambulavit in innocentia, ad contemplandum in gaudio facie revelata est ingressus. Et Parisiis Frater ille O. P., qui ipse existimabat, differri visionem beatificam, declarat, Pontificem haud tenere illam doctrinam. Nihilominus plures ei hanc doctrinam adscripserunt; alii saltem existimarunt, eum propendere in istam sententiam. Nec tamen censendum est, minus sinceram fuisse declarationem Pontificis morientis et illam assertionem, sed res apte explicari potest his observationibus.

Praeter quaestionem, utrum beatis animis statim visio Dei concedatur, an vero differatur usque ad diem judicii, alia est quaestio superius exposita de majore perfectione hujus visionis et de augmento beatitudinis post resurrectionem corporum. Atque inter antiquos, uti vidimus, fuerunt, qui existimaverunt cum S. Augustino, S. Bonaventura et Richardo a S. Victore, intensive illam visionem perfectiorem fore, ac majorem beatitudinem resumpto corpore, eo quod status animae separatae praepediat aliquatenus a perfecta beatitudine. Alii cum S. Thoma tenebant, intensive illam visionem ac beatitudinem haud fore majorem. (n. 170.) Priori sententiae favebant plures quoque doctorum Parisiensium, quos rex Philippus consuluit. Verum est, scribit Continuator Nangii, quod aliqui dixerunt, quod ista visio in die judicii perfectior erit, et cum istis praedictus Minister non sponte, sed quasi coactus ut videbatur, concordatus est. Eidem opinioni favisse Joannem XXII conjici posset ex eo, quod in sua fidei declaratione dicit: Vident Deum ac divinam essentiam facie ad faciem, in quantum status et conditio patitur animae separatae. – Praeterea Pontifex, quum quaestio de visione beatifica nondum per solemnem aliquam Ecclesiae declarationem definita esset, permittebat theologis qui differri hanc visionem censebant, suam opinionem proponere, et argumenta proferre. Imo et ipse varia argumenta, ut res magis magisque claresceret, in utramque partem collegit; in sermonibus vero recitando ea attulit, ac praecipue sententias Patrum de statu animarum. Inter has sententias variae sunt, quae dilationi visionis beatificae primo aspectu favere videntur, quamvis merito alio sensu exponantur; praecipue apud S. Bernardum aliqua obscuriora inveniuntur. Ex his igitur explicatur, quomodo factum sit, ut Joannes, qui existimabat ipse, visionem essentiae Dei non differri, sed opinabatur forte, eam intensiorem et perfectiorem fore post resurrectionem, pluribus visus sit tenere sententiam de dilatione visionis, vel saltem in eam propendere (2).
 

Institutiones Theologiae dogmaticae specialis. Tractatus De Novissimis. Auctore Bernardo Jungmann, Eccles. Cathedr. Brugens. Canon. hon., Philos. et S. Theolog. Doct., ac Profess. ord. in S. Fac. Theol. Universitat. cath. Lovaniensis. Editio Quarta. MDCCCLXXXXVIII (1898). Ratisbonae, Romae et Neo Eboraci. Sumptibus et typis Friderici Pustet, S. SEDIS APOSTOLICAE TYPOGRAPHI, p. 177-182.

-------------------------------------------------------------

Varios tractatus Theologiae dogmaticae, auctore Bernardo Jungmann Philos. et s. Theolog. Doct. ac Theologiae Professore in Seminario Brugensi, perlegimus; hoc opus eximium libenter approbamus et in votis habemus, ut in universi Cleri nostri manibus versetur.

B r u g i s in festo Pentecostes 1870. A. Wemaer, Vic. gen. Opus quod inscribitur: Institutiones Theologiae dogmaticae specialis: Tractatus De Novissimis, auctore Bernardo Jungmann, Eccles. Cath. Brugens. Canon. hon., Philos. et S. Theolog. Doctore, ac Professore ordinario in S. Fac. Theol. Universitatis catholicae in oppido Lovaniensi, editio tertia, ex auctoritate illustrissimi et reverendissimi Archiepiscopi Mechliniensis et legum Academicarum praescripto recognitum, quum fidei aut bonis moribus contrarium nihil continere visum fuerit, imprimi potest. Datum L o v a n i i die 1. Maji MDCCCLXXXIV. C. Pieraerts, Rect. Univ.
Imprimatur.
R a t i s b o n a e, die 11. Augusti 1898. Dr. Fr. X. Leitner, Vic. in Spir. Gen. -------------------------------------------------------------

(1) Contin. Nangii; vid. Nat. Alex. In saec. XIV. dissert. XI. a. II.

(2) Balutius, Vitae Pontif. t. I. p. 788, citat quidem ex sermonibus Joannis plura, ex quibus sequi diceres, Pontificem revera asseruisse, beatis visionem Dei differri. Refert Balutius ex Nicolao Minorita (fol. 255) haec verba: "In quibus sermonibus publice et pertinaciter contra fidem catholicam, quam sancta Romana tenet Ecclesia, dicit, asserit et dogmatizat in haec verba: «Merces Sanctorum ante Christi adventum erat sinus Abrahae. Post adventum vero Christi et ejus passionem et ascensionem in coelo merces Sanctorum est et erit usque ad diem judicii esse sub altari Dei, quia animae justorum usque ad diem judicii erunt sub altari, id est sub protectione et consolatione humanitatis Christi. Sed postquam Christus venerit ad judicium, erunt super altari, id est super Christi humanitate, quia post diem judicii videbunt sancti et contemplabuntur non solum humanitatem Christi, sed etiam ejus divinitatem ut in se est. Videbunt enim Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Animae ergo Sanctorum ante diem judicii sunt sub altari, id est, consolatione et protectione humanitatis Christi, sed post diem judicii ipse elevabit eos, ut videant ipsam divinitatem. Et secundum hoc dicuntur ascendere super altare»". Sed examine instituto invenies; verba Pontificis esse sententias S. Bernardi propositas in sermonibus suis in festo omnium Sanctorum; unde merito infertur, tantum recitando a Joanne haec allata fuisse, eum vero haud voluisse, uti quidam existimaverunt, tanquam suam opinionem proponere doctrinam de dilatione visionis Dei.

(*) Cfr. Dissertationes selectae in Historiam ecclesiasticam. Auctore Bernardo Jungmann, Eccles. Cathedr. Brugens. Canon. hon., Philos. et S. Theolog. Doct., ac Profess. ord. Hist. eccl. et Patrol. in Universitat. cath. Lovaniensi. Tomus VI. MDCCCLXXXVI (1886). Ratisbonae, Neo Eboraci & Cincinnati. Sumptibus, chartis et typis Friderici Pustet, S. SEDIS APOSTOLICAE TYPOGRAPHI, p. 154-160. (Nota ab ed. Ultra montes).

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2005

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: