VITA

 

JESU CHRISTI

 

EX EVANGELIO ET APPROBATIS AB ECCLESIA CATHOLICA

DOCTORIBUS SEDULE COLLECTA

 

LUDOLPHUS DE SAXONIA

 

–––––––––

 

VITAE

 

DOMINI NOSTRI

 

JESU CHRISTI

 

PARS PRIMA

 

CAPUT I

 

De divina et aeterna Christi generatione

 

Joannis cap. 1.

 

1. EVANGELII S. JOANNIS SCOPUS. – De plenitudine itaque Evangelii, vini scilicet boni, quod usque ad hoc tempus gratiae Dominus Jesus servavit, quasdam guttas haurire cupientes, sumamus initium a divina ejus generatione, de qua Evangelista Joannes specialiter loquitur: quia omnia ad hoc inducit, ut divinitas Verbi manifestetur, et maxime contra quosdam haereticos, dicentes Christum purum hominem esse: et per consequens, propter temporalem nativitatem, nec semper, nec ante Mariam fuisse. Et ideo de aeternitate Verbi incipit, ostendens divinam Christi naturam, in qua aeternaliter praecessit Mariam. Et ponit quinque de divinis personis, quae per ordinem tanguntur in subscriptis.

 

2. AETERNA VERBI GENERATIO. – Primo declarat Filii a Patre aeternam generationem, dicens: In principio erat Verbum, id est in ipso Deo, qui ab omnibus supponitur: primum principium necessario est Verbum proprie dictum, tanquam in ipso cujus est. Ac si diceret: Filius erat in Patre, Patri scilicet coaeternus, non in Maria incepit esse, sed in principio, id est, in Patre, qui est principium sine principio, et Filius qui est principium de principio. Dicit autem Verbum Dei Filium; quia Jesus Christus Dominus noster quemadmodum dicitur Filius Dei, sic dicitur Verbum Dei, sic et Virtus et Sapientia Dei: unum enim idemque significant, unum idemque sunt, Filius, Verbum, Virtus, et Sapientia. Sed ait, Verbum, non Filius, quia hoc nomen Verbum, magis ad propositum facit quam Filius. Ubi sciendum quod vox significativa dicitur verbum; sed hoc est tantummodo large et denominative, in quantum significat interiorem mentis conceptum: sicut facies dicitur sana, in quantum est sanitatis indicativa. Et ideo sicut illud proprie dicitur sanitas, quod per faciem designatur, ita illud proprie dicitur verbum, quod per vocem significatur. Hoc autem est interior mentis conceptus; quia voces sunt notae et signa passionum quae sunt in anima; et ita conceptus mentis interior, etiam antequam per vocem designetur, proprie verbum dicitur. Cum ergo hoc nomen verbum significet vocem vocalem, et quod exit ab ore, significet etiam mentale, quod a mente gignitur; nec ab ea recedit cum emittitur, scilicet verbum conceptum secundum ultimam acceptionem hic sumitur, ut per ipsum Filius intelligatur; quippe quia a Patre procedit per aeternam nativitatem, ac cum eo et in eo permanet per essentiae unitatem; sicut cogitatio, seu conceptio mentis, quae ex mente nata est, cum ipsa permanet; et ideo maluit dicere Verbum, quam Filius. Cum igitur in ipso Deo proprie et perfecte sit Verbum; verbum autem de sua ratione dicit quod procedens ab eo cujus est verbum, sicut conceptus a concipiente; et cum Verbum et Filius sint idem, sequitur quod ibi sit generatio Filii a Patre, ex quo est ibi processus verbi a dicente. Item potius describit Filium Dei sub nomine Verbi, quam sub nomine Filii, quia filius solum dicit comparationem ad patrem, verbum vero dicit comparationem, non solum ad dicentem, sed etiam ad id quod per verbum dicitur, nec non ad vocem quam induit, et ad doctrinam quae mediante verbo in altera efficitur. Quia igitur Dei Filius debet hic describi, non tantum in comparatione ad Patrem a quo procedit, sed etiam ad creaturas quas fecit, et ad carnem quam induit, et documenta quae praebuit, congruentissime et decentissime sub nomine Verbi describitur, quia nomen illud ad omnia supradicta respicit, nec posset sub coelo ita nomen conveniens inveniri.

 

3. PERSONALIS PATRIS ET FILII DISTINCTIO. – Secundo declarat Patris et Filii personalem distinctionem, dicens: Et Verbum erat apud Deum. Hoc nomen Deus, in hac clausula est personale; ut Verbum erat apud Deum, id est, apud Deum Patrem; semper enim in Patre Filius, semper in Filio Pater. Unde haec praepositio apud, quae est transitiva personarum et distinctiva, distantiam distinctionis personalis designat, non essentiae. Nulla enim res dicitur proprie esse apud semetipsam, sicut nec aliquis est in seipso; et ideo inter Verbum et Principium, apud quod est Verbum, est personalis distinctio. Non enim Verbum procedit a Patre per actionem transeuntem extra; sed manentem intra; et ideo Verbum manet intra illud cujus est Verbum, tamen ab eo distinctum distinctione personali, ut jam dictum est: quia Verbum erat apud Deum, ut alius apud alium.

 

4. CONSUBSTANTIALITAS PATRIS ET FILII. – Tertio declarat Patris et Filii consubstantialitatem, sive substantiae unitatem, dicens: Et Deus erat Verbum, ita quod haec dictio Deus ponitur a parte praedicati, dicendo: Verbum est Deus. Nomina enim et verba transposita idem significant. Hoc nomen Deus, in hac clausula est essentiale, ut, Verbum est Deus, id est, natura est substantia divina; ne dicatur esse cum Deo, et non Deus. Nihil enim in Deo est, quod Deus non sit; quia totus idem est, et substantialiter idem. Quamvis ergo Verbum sit apud Deum, non tamen est aliquid extraneae naturae, sicut est verbum nostrum; sed est naturae divinae, quae indivisibilis est, et non multiplicabilis: quia nullo modo potest esse nisi una et simplicissima. Et ideo Verbum et Principium a quo est, sunt idem penitus in natura; quamvis, ut dictum est, distinguantur in persona. Et sic in ista clausula, implicantur omnes tres personae: Pater in hoc nomine Deus, Filius in nomine Verbi, Spiritus Sanctus in praepositione apud.

 

5. COAETERNITAS PATRIS ET FILII. – Quarto declarat Patris et Filii coaeternitatem, dicens: Hoc erat in principio apud Deum. Hoc scilicet Verbum de quo locutus fuerat, est apud Deum Patrem a principio aeternitatis, id est, ante secula et aeternaliter. Quasi dicat: Hoc Dei Verbum nunquam a Deo Patre extitit separatum: nunquam enim Pater sine Filio fuit, nunquam sine Verbo, nunquam sine Virtute, nunquam sine Sapientia esse potuit. Patrem enim dicimus, quia Filium habet, cum hoc sit patrem esse, quod filium habere. Et quia Pater qui Verbum dicit et concipit, est ab aeterno; ergo Verbum quod gignit dicendo, ut vere dicatur Verbum in principio, non temporis de quo dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram; sed in principio aeternitatis, de quo dicitur: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus Sanctorum; ex utero, id est, substantia mea, ante Luciferum, id est, ante mundi creationem, genui te. Unde quando dicitur: Ego hodie genui te, intelligitur de die aeternitatis, qui omnem diem complectitur. Et sic accipitur hic nomen principii, aliter quam supra: quia ibi accipitur pro patre, hic pro aeternitate. Qualiter autem Verbum ipse Pater genuit, quia solvi non potest, quaeri non debet. Divina enim generatio est omnino inenarrabilis, de qua dicitur: Generationem ejus quis enarrabit? Quia etsi dicitur Filius a Patre genitus, tamen qualiter, nec propheta novit, nec Angelus. Moraliter docemur ex praemissis, quod principium omnis nostrae intentionis debet esse Deus: quia in principio erat Verbum; et Deus erat Verbum. Iterum si vis scire de omni actione tua interiori et exteriori, utrum sit divina, et utrum Deus ipsam operetur in te, et per ipsum sit facta, vide si finis intentionis tuae sit Deus. Quod si sit, ita actio tua est divina, quia principium et finis idem, scilicet Deus. Postquam ergo Evangelista declaravit ipsius Verbi esse, seu generari: consequenter declarat suum agere, seu operari.

 

6. INDIVISA PATRIS ET FILII OPERATIO. – Quinto declarat Patris et Filii indivisam operationem, dicens: Omnia per ipsum facta sunt, scilicet, quaecumque a Patre facta sunt; et sine ipso factum est nihil, scilicet a Patre, sive visibile quid, sive intelligibile; siquidem omnia in sapientia fecit Deus, et sine sapientia nihil fecit: creaturae enim producuntur a Deo sicut artificiata per artificem. Omnium enim est artifex, cum sit agens per intellectum. Quod autem producitur per artem, seu in intellectu producitur per artis, seu intellectus conceptum: sicut domus in re extra, producitur a domo quae est in anima. Verbum autem in divinis, idem est quod conceptus intellectus divini, ut supra dictum est; ergo omnia producta per ipsum producta sunt, tam spirituales quam corporales creaturae. Haec autem praepositio Per, notat hic causam efficientem, non adminiculantem, vel ministerium, vel instrumentum. Ipse enim Filius cum Patre est actor omnium, et similiter Spiritus Sanctus cum eisdem, quia individua sunt opera Trinitatis. Omnia ergo per ipsum facta sunt, ut nec Pater, nec Spiritus Sanctus excludantur. Omnia simul et semel sunt facta, sed sex diebus per partes sunt distincta. Si ergo omnia per ipsum facta sunt, Verbum autem non possit a se fieri, vel se ipsum facere, quia esset antequam esset, sequitur quod ipsum Verbum non sit factum. Et secundum Augustinum, si factum non est, creatura non est; si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiae est. Omnis enim substantia quae Deus non est, creatura est; et quae creatura non est, Deus est. Hoc autem Verbum nec syllabis constat, nec voce profertur; sed semper in sinu, id est, secreto et corde Patris manens, cuncta disponit, regit, et operatur. Non enim loquendo, sed volendo cuncta operatur Deus, quia dicere Dei voluisse est, et Verbo, id est Filio, omnia creare.

 

7. QUO SENSU VITA IN OMNIBUS, PRAESERTIM IN OPERE VIRTUTIS. – Ostenso itaque quod Verbum sit causa productiva rerum, ostendit consequenter per quem modum sit causa earum dicens: Quod factum est, scilicet in effectu. In ipso scilicet Verbo, vita erat et vivens. Sicut faber prius facit arcam in mente, post in opere: quod in mente est, vivit cum artifice; quod fit, mutatur cum tempore. Non enim omnia quae facta sunt habent vitam, nec sunt vita in se, hoc est, in natura sua in qua sunt ut creaturae: ut tamen sunt in Deo et arte divina, quae est vita in se sunt vita, quia ibi habent exemplar et rationem viventem. Omnia namque quae temporaliter fiunt, vel facta sunt, ab aeterno fecit, id est, facere disposuit, et priusquam fierint facta noverat, et in ejus mente et praesentia vivebant et vigebant; quia omnia ante mundi initium in ipso Dei Filio imaginata erant, et ut postea fierent disposita erant, ac per hoc quasi facta erant et vivebant. Vivunt enim omnia quae in Dei dispositione sunt; quia sicut disposita sunt, non evenire non possunt. Et sic patet modus per quem creaturae procedunt a Verbo, videlicet, sicut artificiata ab artifice vel arte. Propter quod dicit Boetius:

 

........................Tu cuncta superno

Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse,

Mundum mente gerens, similique ab imagine formans.

 

Moraliter est hic notandum, quod opus virtutis est opus vitae, sicut opera vitiosa dicuntur opera mortis: opus autem virtutis, sive opus bonum, nullus operatur nisi in Deo. Si vis igitur scire an opus tuum sit vivum, id est, si sit opus virtutis, sive opus bonum et divinum; vide si sit factum in ipso, scilicet Deo, quia hic dicitur quod factum est in ipso, scilicet Deo: vita erat, id est, vitale et vivum est. In Deo autem fit quod in charitate fit; et quod extra Deum et praeter Deum, non habet movens nec finem.

 

8. VERBUM DEI LUX HOMINUM. – Ostenso autem qualiter Verbum se habeat ad omnes creaturas in generali, consequenter ostendit, qualiter se habeat ad homines in speciali dicens: Et vita erat lux hominum. Quia vita, id est, ipsum Verbum quod est vita in se, in qua et per quam creaturae vivunt, erat lux hominum: id est, unde rationales creaturae ut beatae fierent, illuminandae erant, quia non deficit homines illustrare per gratiam super omnes irradiando, si homo facit quod in se est, se ad Deum per cognitionem et amorem prout potest convertendo. Moraliter, vita bona est lux hominum, quia plus illuminat et aedificat proximum vita, quam verba; unde Hieronymus: «Multo plus intelligitur quod oculis videtur quam quod aure percipitur». Et Seneca: «Longum iter per praecepta, breve et efficax per exempla». Unde dictum est: Jesus coepit facere et docere.

 

9. QUO MODO LUX IN TENEBRIS LUCET. – Et lux in tenebris lucet, id est, in peccatoribus; quia Verbum quantum in se est, illustrat eos luce gratiae; sed tenebrosi sunt, quia se subtrahunt ab influentia divinae lucis, sive Verbi; ideo sequitur: Et tenebrae eam non comprehenderunt, et peccatores hanc lucem non sequuntur, non propter lucis, sed propter proprium defectum. Unde Augustinus: «Quomodo enim homo positus in sole caecus, praesens est illi sol, sed ipse soli absens est; sic omnis stultus, omnis iniquus, omnis impius, caecus est corde, praesente sapientia. Sed cum caeco praesens est, oculis ejus absens est; non quia illa ipsi absens est, sed quia ipse absens est ab illa. Quid ergo faciet iste? Mundetur, unde possit videri Deus». Peccata et iniquitates tolle, et videbis sapientiam quae praesens est, quia Deus est ipsa sapientia; et dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Secundum Origenem, lux in tenebris lucet, quia Dei Verbum, vita et lux hominum, in nostra natura, quae per se investigata et considerata, informis quaedam tenebrositas invenitur, lucere non desinit. Et quoniam ipsa lux omni creaturae est incomprehensibilis: Tenebrae eam non comprehenderunt. Ubi nota quod triplex est comprehensio, scilicet: per inclusionem, per apertam visionem, per fidei et charitatis adhaesionem. Primo modo, a nullo; secundo modo, a beatis; tertio modo, a Sanctis: sed nullo istorum modorum a malignis comprehenditur, ideo dicitur: Et tenebrae eam non comprehenderunt, id est, qui non fide nec amore adhaeserunt. Dicitur etiam aliquid comprehendi, quando pervenitur ad finem cognitionis ipsius, et hoc est quando res cognoscitur ita perfecte sicut cognoscibilis est; et sic solus oculus divinus lucem hanc comprehendit, et nulla creatura. – Moraliter, lux in tenebris lucet, quia virtus lucet et apparet in adversis et oppositis: Nam virtus in infirmitate perficitur. Unde Gregorius: «Nemo quantum profecerit, nisi in adversitate cognoscit; qualis enim quisque apud se lateat, illata contumelia probat». Et quia nulla adversitas potest superare Sanctos et separare a charitate Christi, ideo dicitur: Et tenebrae eam non comprehenderunt. Boni enim viri si tangantur adversitatibus, non tamen franguntur aut vincuntur; imo in eis gaudent et delectantur. Vel, lux in tenebris lucet, quando Deus per consolationem illucet his, qui adversa et tribulationes sustinent, secundum illud: Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde; et: Cum ipso sum in tribulatione, etc. Et tenebrae eam non comprehenderunt, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam. Semper enim Deus remunerat supra condignum, et punit citra condignum. – Lux etiam in tenebris hujus mundi lucet, quia Creator in creaturis apparet. Sicut enim in patria Deus est speculum creaturarum, in quo creaturae relucent, et in quo omnia videbimus quae ad gaudium nostrum pertinebunt; sic in vita e converso creaturae sunt speculum Creatoris, in quo Creatorem nostrum speculamur, quia, ut ait Apostolus: Videmus nunc per speculum, videlicet creaturarum, in aenigmate, et obscure; et: Invisibilia enim ipsius Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Deum enim esse non solum fides recta testatur, Scriptura sancta loquitur, comparatio rerum ad ipsum indicat, ratio naturalis dictat, Sanctique praedicant: Ipse fecit nos, et non ipsi nos; verum etiam hoc creaturae clamant. Omnia namque suo modo dicunt quod Deus est. Vox naturae; quia omnia pulchra testantur ipsum esse pulcherrimum, dulcia dulcissimum, sublimia altissimum, pura purissimum, fortia fortissimum, et sic de aliis.

 

10. GENERATIO FILII DEI NON CARNALITER ACCIPIENDA. – Sane cum audis in praemissis Filium ex Deo Patre genitum, cave ne mentis tuae oculis infirmum aliquid carnalis cogitationis occurrat, quin potius columbino et aquilino intuitu simpliciter crede, ac perspicaciter contemplare quod ab illa luce simul immensa et simplicissima, fulgentissima et summe arcana, coaeternus, coaequalis, et consubstantialis splendor exoritur, qui est virtus summa et sapientia, et in quo omnia Pater disposuit ab aeterno: Per quem fecit et secula, factaque gubernat et ordinat ad gloriam suam, partim per naturam, partim per gratiam, partim per justitiam, partim per misericordiam; ut nihil ita in hoc mundo inordinatum relinquat. Unde Augustinus: «Sicut splendor ex substantia solis nascitur, ita et Filium ex substantia Patris genitum intelligamus. Et sicut non est sol aut ignis prius splendore suo, licet ex ipso nascatur; sed ex quo sol aut ignis processit simul cum eo et splendor ejus apparuit; nec dici potest splendor sole vel igne posterior, cum tamen, ut dixi, ex ipso nascatur. Si ergo in creaturis aliquid invenitur quod et nascatur, et posterius non sit genitore suo, cur hoc a Creatore fieri posse desperes? Sicut splendor ex sole natus replet orbem terrarum, et tamen a genitore suo non abscinditur, nec aliquando recedit; ita et Filius a Patre genitus ubique dum sit, in Patre semper permanet. Et sicut substantialiter splendor in sole est, et sol in splendore; ita substantialiter Pater in Filio et Filius in Patre est. Et sicut soli et splendori una substantia cum sit, non tamen una persona, quia nec solem splendorem esse, nec splendorem dicimus solem; ita et Pater et Filius cum sint unius essentiae, non tamen unius sunt personae. Et sicut sol splendore calefacit et illuminat, et siccat, et solvit, et excandidat, et denigrat, et omnia quae ei a Domino injuncta sunt operatur; ita et Patrem per Unigenitum Filium suum omnia legimus fuisse operatum:» haec Augustinus.

 

11. QUAM SUBLIME INITIUM HUJUS EVANGELII. – Hoc initium sancti Evangelii, secundum eumdem Augustinum, quidam Platonicus aureis litteris praescribendum, et per omnes ecclesias in locis eminentissimis praeponendum esse dicebat.

 

ORATIO

 

Domine Deus, Pater omnipotens, qui coaeternum et coaequalem, et consubstantialem tibi ante omnia secula Filium ineffabiliter genuisti, cum quo atque Spiritu Sancto omnia visibilia et invisibilia, ac me miserum peccatorem inter omnia creasti, te adoro, te laudo, teque glorifico: propitius esto mihi peccatori, et ne despicias me opus manuum tuarum, sed salva et adjuva me propter nomen sanctum tuum. Operi manuum tuarum dexteram porrige, carnali fragilitati succurre. Qui me fecisti, refice infectum vitiis; qui me formasti, reforma corruptum peccatis; ut secundum magnam tuam misericordiam salves animam meam miseram. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Ludolphus de Saxonia, Vita Jesu Christi ex Evangelio et approbatis ab Ecclesia Catholica Doctoribus sedule collecta. Editio novissima curante L. - M. Rigollot, Sac. Pars prima, I. Parisiis. Apud Victorem Palme, Bibliopolam, 25, VIA DICTA GRENELLE-S.-GERMAIN, 25. Romae. LIBRARIA S. CONGREG. DE PROPAGANDA FIDE. Equ. MARIETTI, Soc. M DCCC LXX (1870), pp. 13-19.

 

Ludolphus de Saxonia

 

Ludolphus de Saxonia, Vita Jesu Christi ex Evangelio et approbatis ab Ecclesia Catholica Doctoribus sedule collecta. Editio novissima curante L. - M. Rigollot, Sac. Pars prima, I. Parisiis. Apud Victorem Palme, Bibliopolam, 25, VIA DICTA GRENELLE-S.-GERMAIN, 25. Romae. LIBRARIA S. CONGREG. DE PROPAGANDA FIDE. Equ. MARIETTI, Soc. M DCCC LXX (1870).

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: