MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De Dei aeternitate

 

1. Aeternus Deus et immutabilis a) principio caret et fine durationis. Cogita millies mille annos retro et in futurum semper Deus erat et erit; b) immo nunquam erat nec erit, sed semper est, quia nec quidquam in eo praeterit nec quidquam accedit, nil perfectionis acquirere, nil amittere potest, omni caret successione et mutatione; sed c) quod est, habet, cogitat, vult, id est, habet, vult, cogitat ab aeterno; quia d) totam vitam perfectissime simul possidet et complectitur in uno momento, in uno (ut ita dicam) "Nunc", quod nunquam incipit vel praeterit, sed aeternaliter manet.

 

2. Quare a) in Deo confide, non in rebus terrenis vel hominibus. Ista enim cuncta mutantur, transeunt, fallunt, adiuvare vere nequeunt; Deus vero semper idem manens semper iuvare et salvare te potest. b) In Deo quaere felicitatem, non in rebus transitoriis. Nam istae nec veram nec manentem, multo minus aeternam possunt largiri beatitudinem; et quid iuvaret, si paucos dies esses felix, in aeternum postea miser futurus? c) Deum time, non homines. Isti siquidem Deo permittente pauca breviaque mala tibi possunt inferre, quae vera mala non sunt; Deus vero puniet te malis summis et sine fine duraturis. d) Imitare Dei immutabilitatem per constantiam in tuis propositis, exercitationibus, operibus coeptis et per firmissimam voluntatem, nunquam recedendi a Dei amore et mandatis.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 264-265.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: