MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De regno Christi

 

1. Regnum Christi non est "de hoc mundo"; nam coelestis est eius a) origo incarnatio Verbi divini et Spiritus Sancti descensus; b) finis Dei cognitio et dilectio, hominum sanctificatio et beatificatio; c) rex ipse coelorum dominator; d) lex voluntas Dei supernaturaliter manifestata et promulgata atque coelesti gratiae auxilio observanda; e) merces Dei intuitio ac fruitio; f) coelesti charactere insigniti virtuteque divina praediti sunt eius ministri.

 

2. Quare cum huius regni membrum, civis, minister sis, vita et operatio tua a) esse quidem debet in hoc mundo (nam in eo constitutus es et nonnisi durante tua in hoc mundo conversatione operari potes ac mereri); b) sed non de hoc mundo (h. e. non principiis et prudentiae huius saeculi insistens, humanis mediis confidens, sed principia fidei sequens prudentiamque Spiritus Sancti mediisque freta supernaturalibus); nec c) cum hoc mundo (scl. seiungi te oportet, nisi Dei honor animarumque salus contrarium postulat, a personis, negotiis, conversationibus, recreationibus saecularibus); nec d) pro hoc mundo (non decet, nec licet te quaerere divitias, voluptates, honores saeculares, sed coelestes).

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 272.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: