MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De passione Domini

 

Passionem Domini saepe considera in spiritu 1. vivae fidei et fervidae devotionis: a) ob oculos tibi ponens et quasi praesentia cernens singula passionis momenta; b) semper reminiscens et accurate volvens, quis passus sit, quid, a quibus, pro quibus, cur etc.

 

2. Tenerae compassionis. a) Compassione te moveri iam sentis, cum bestiam cruciari vides; b) quanto magis si hominem tibi carissimum dire pati videres; c) quid ergo, si vides Iesum, Deum, Redemptorem, benefactorem pro te et propter te ex mera dilectione tam dira et prorsus infanda pati.

 

3. Profundae compunctionis. a) Tu enim vera es causa cruciatuum Redemptoris. b) Hic conspicere licet peccatorum malitiam, foeditatem, ingratitudinem, poenam.

 

4. Intimae dilectionis et gratitudinis. Vides enim a) cordis Iesu infinitam pulchritudinem, praeclarissimas virtutes; b) quanto te malo eripuerit, quanta beneficia comparaverit; c) idque ex mera et pura tui, peccatoris ingratissimi, dilectione.

 

5. Promptae imitationis. Nam a) "Christus passus est relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius"; b) ita discipulus Christi eris, baiulans crucem tuam post eum; c) fructum passionis eius plene acquires; d) alios quoque in eo acquirendo adiuvabis; e) cum compassus fueris, conglorificaberis.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 273.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: