MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De humilitate in oratione

 

In orationibus tuis, exemplum secutus publicani, humilitati stude. 1. Nam a) Deus ipse humilem postulat orationem eique exauditionem promittit et praestat. b) Sancti hoc et verbis inculcarunt et exemplis. c) Num tu libenter exaudires petentem, qui modo superbo et impudenti tuum imploraret auxilium? Sic Deus etc. d) Qui humiliter orat, simul ex corde orat, instanter, confidenter, perseveranter et cum debita in voluntatem divinam resignatione. e) Qui sine humilitate orat, Deum offendit et, si Deus eum exaudiret, eius nutriret superbiam.

 

2. Quare a) generatim humilitati stude, saepe perpendendo tuam vilitatem, infirmitatem, pravitatem, actusque exerce humiliationis. b) Ante orationem hinc Dei infinitam maiestatem et sanctitatem, illinc tuam vilitatem innumeraque peccata quam vivacissime tibi repraesenta. c) Corporis quoque situ et habitu te humilia. d) Indignum te prorsus reputa, qui cum Deo loquaris beneficiumque, quod petiturus es, impetres. e) Ad divinam solummodo misericordiam Christique merita provoca Deique voluntati te plene resigna.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 283-284.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: