MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De iudiciis temerariis

 

Temeraria iudicia sunt 1. peccata. a) Dei mandato contraveniunt: "Nolite iudicare" (Mt 7, 1. Cf. Rom 14, 4. 1 Cor 4, 5). b) Iura Dei violant. Deo soli competit possibilitas ac ius de quibuscumque iudicandi; nobis nec fas est nec facultas, cum nobis desit notitia sufficiens factorum, motivorum et cordium. c) Proximum laedunt, tum in ratione iustitiae, cum proximus ius habeat ad bonam aestimationem, etiam in nostro iudicio; tum in ratione caritatis, quia lex principalis violatur: Quod tu non vis tibi fieri, nec alteri facias.

 

2. Peccatorum soboles. Oriuntur enim a) generatim ex prava animi dispositione (qui ipse bonus est, bona de aliis suspicatur et facile credit; qui ipse malus est, contrarium facit); b) speciatim ex superbia, zelotypia, invidia, animi abalienatione, odio etc.

 

3. Peccatorum (ulteriorum) radices. a) Inducunt enim in laesionem famae, detractionem, calumniam scandalumque connexum. b) Saepe procreant rixas, odia, inimicitias. c) Non raro causa (saltem remota) sunt damnorum in bonis temporalibus.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 288-289.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: