MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

22 Januarii

 

De humilitate et obedientia Christi

 

Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Phil. 2, 8.

 

I. Propter humilitatem demonstrandam Christus mortem crucis voluit pati. Re vera, quidem humilitas in Deum non cadit, quia virtus humilitatis in hoc consistit, ut aliquis intra suos terminos se contineat, ad ea quae supra se sunt non se extendens, sed superiori se subjiciat; unde patet quod Deo humilitas convenire non potest, qui superiorem non habet, sed ipse super omnia existit. Si autem aliquis vel aequali vel inferiori se ex humilitate aliquando subjiciat, hoc est quia secundum aliquid eum qui simpliciter aequalis vel inferior est superiorem se arbitratur.

 

Quamvis igitur Christo secundum divinam naturam humilitatis virtus non competat, competit tamen sibi secundum humanam naturam, et ejus humilitas ex ejus divinitate laudabilior redditur; dignitas enim personae adjicit ad laudem humilitatis, puta quando pro aliqua necessitate expedit aliquem magnum aliqua infima pati; nulla autem tanta dignitas esse potest hominis, quam quod sit Deus.

 

Unde hominis Dei humilitas maxime laudabilis invenitur, dum abjecta sustinuit quae pro salute hominum ipsam pati expediebat. Erant enim homines propter superbiam mundanae gloriae amatores. Ut igitur hominum animos ab amore mundanae gloriae in amorem divinae gloriae transmutaret, voluit mortem sustinere non qualemcumque, sed abjectissimam. Sunt enim quidam qui, etsi mortem non timeant, abhorrent tamen mortem abjectam: ad quam etiam contemnendam Dominus homines animavit suae mortis exemplo.

 

Et licet homines ad humilitatem informari potuerint divinis sermonibus instructi, tamen ad agendum magis provocant facta quam verba; et tanto efficacius facta movent, quanto certior opinio bonitatis habetur de eo qui hujusmodi operatur. Unde licet aliorum hominum multa humilitatis exempla invenirentur, tamen expedientissimum fuit, ut adhuc hominis Dei provocarentur exemplo, quem constat errare non potuisse, et cujus humilitas tanto est mirabilior, quanto majestas sublimior.

 

II. Filius Dei incarnatus obediens praecepto Patris mortem sustinuit, secundum doctrinam Apostoli. Praeceptum enim Dei est ad homines de operibus virtutum; et quanto aliquis perfectius actum virtutis exequitur, tanto magis Deo obedit, inter alias autem virtutes praecipua charitas est, ad quam omnes aliae referuntur. Christus igitur dum actum charitatis perfectissime implevit, Deo maxime obediens fuit; nullus enim est actus charitatis perfectior, quam quod homo pro amore alicujus etiam mortem sustineat, secundum quod ipsemet Dominus dicit: Majorem charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Sic igitur invenitur Christus mortem sustinens pro salute hominum et ad gloriam Dei Patris, maxime obediens fuisse actum charitatis perfectum exequendo.

 

(Contr., 4, 55).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 124-126.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: