MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

6 Februarii

 

De sequendo Domino

 

Sequebatur eum multitudo magna. Joan. 6, 2.

 

Christum sequi debemus propter tria: quia nihil facilius ante mortem, nihil securius in morte, nihil fructuosius post mortem.

 

1° Nihil facilius ante mortem, quia ipse docuit nos viam. I Petr. 2, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et ecce via ejus. Qui peccatum non fecit: ecce via puritatis; nec inventus est dolus in ore ejus: ecce via veritatis; qui cum pateretur, non comminabatur: ecce via patientiae finalis. Parum enim esset ipsum sequi usque ad terminum viae per poenitentiam, et postmodum reverti per recidivationem.

 

2° Nihil securius in morte. Qui enim socii sui fuerunt dum viverent, in morte custodientur ab eo. Bonus enim et fidelis peregrinus socium suum in infirmitate non dimittit, sed diligenter custodit. Et propter hoc dicit Joan. 10, 27: Oves meae vocem meam audiunt et cognoscunt me et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis; et non peribunt in aeternum. Et non rapiet quisquam de manu mea. Diabolus enim est sicut lupus, qui ovibus a caulis exeuntibus et ingredientibus insidiatur; sed Dominus est tanquam bonus pastor, qui quando oves emisit, ante eas vadit, et oves eum sequuntur, et ducit ad pascua. Animas enim egredientes de mundo praecedit, ut aperiat eis januam, et introducat in vitam aeternam. Joan. 10, 4: Cum proprias oves emiserit ante eas vadit, et oves eum sequuntur, quia sciunt vocem ejus: Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo.

 

3° Nihil fructuosius post mortem. Propter hoc dicitur Matth. 19, 21: Si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et veni, sequere me.

 

Et propter hoc clamat Bernardus super illud Matth. 19, 28: Vos qui reliquistis omnia et secuti estis me, centuplum accipietis. «Quod infamiae est quod cunctantur homines relinquere simpla pro centuplis? Ubi cupidus? Ubi ambitiosus? Ubi conquisitor hujus saeculi? Quid ad fidele negotium et quaestuosissimas nundinas avaritia contemnit, et obdormiunt homines?». Si enim secuti fueritis, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis.

 

(Serm.).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 155-157.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXI, Kraków 2021

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: