MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

–––––––––––––

 

Pars VIII.

 

Suffragia.

 

1. Suffragia, quae ad vitam christianam spectant.

 

Oratio S. Thomae Aquinatis pro obtinendis virtutibus

 

O Deus omnipotens, omnia sciens, principio et fine carens, qui es virtutum donator et conservator et remunerator, digneris me stabilire solido fidei fundamento, et tueri inexpugnabili spei clypeo, atque decorare nuptiali caritatis vestimento. Da mihi per iustitiam tibi subesse, per prudentiam insidias diaboli cavere, per temperantiam medium tenere, per fortitudinem adversa patienter tolerare. Da bonum, quod habeo, non habentibus libenter impertiri; bonum, quod non habeo, ab habentibus humiliter quaerere; malum culpae, quod feci, veraciter accusare; malum poenae, quod sustineo, aequanimiter ferre; bono proximi non invidere; de bonis tuis semper gratias agere; habitu, incessu et motu disciplinam semper servare; linguam a vaniloquio restringere; pedes a discursu cohibere; oculos a vago visu comprimere; aures a rumoribus separare; vultum humiliter inclinare; mentem in coelestia levare; transitoria contemnere; te tantummodo desiderare; carnem domare; conscientiam expurgare; sanctos honorare; te digne laudare; in bono proficere et bonos actus fine sancto terminare. Planta in me, Domine, virtutes, ut circa sancta sim devotus, circa humana officia providus, circa usum proprii corporis nulli onerosus. Da mihi, Domine, ferventem contritionem, puram confessionem, perfectam satisfactionem. Ordinare me digneris intus per bonam vitam, ut faciam quod deceat, et quod mihi proficiat ad meritum et reliquis proximis ad exemplum. Da mihi, ut nunquam ea, quae fiunt insipienter, appetam, et quae fiunt acediose, fastidiam, ne contingat inchoanda ante tempus appetere aut inchoata ante consummationem deserere. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 432-433.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 2 Novembris 1912

 

‡ Thomas, Archiepiscopus

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: