SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT XVIII
De Sanctorum communione

1. Non tu Me elegisti, fili: sed Ego elegi te, et in Ecclesia mea posui.

Utique quia misericordia mea magna fuit super te, tenui manum dexteram tuam, et in voluntate mea ad ovile meum te deduxi.

O si caperes doni hujus magnitudinem, diceres profecto: Quid retribuam Domino? o anima mea! magnificare satis non potes Dominum, qui tantum tibi contulit beneficium.

2. Audi, dilecte, audi quanta tibi feci, ubi te Ecclesiae meae aggregavi.

Ecclesia mea, sacrum corpus est, cujus Ego sum caput, cujus fideles mei sunt membra (a).

Qualis honor tibi, fili, quod Christi corpus sis et membrum de membro; quod Christo tu sis, sicut manus capiti est; quod Christus tibi sit, sicut caput membro!

3. Ecclesia mea filiorum meorum familia est; omnium qui ad sanctitatem vocati sunt, felix societas.

Haec quidem peccatores, qui credunt et baptizati sunt, non excludit: sed omnes, qui in caelo, qui in terra, qui in flammis purgantibus versantur, nullo quidem excepto, sanctos complectitur.

Eo igitur ipso quod ad Ecclesiam meam pertines, electorum meorum cognationi aggregaris: suntque fratres tui, innumeri illi benedicti Patris mei, qui in glorioso apostolorum choro, in laudabili prophetarum caetu, in candidate martyrum exercitu, in omnium concilio justorum laetantur et exsultant, laetabuntur et exsultabunt in aeternum.

O dilectissime! quam gloriosa est dignitas tua! quam nobile decus!

Superbiant, quantum voluerint, filii hujus saeculi, se principibus aut regibus propinquos sanguine jactantes. Quam ignobiles sunt, si tecum conferantur!

O Christiane! tu omnium qui regnum caelorum cum Jesu possident, cognatus, imo frater es, ad eamdem gloriam vocatus (b).

Noli, noli dignitatis tantae unquam oblivisci, et in mundanam vilitatem degeneri conversatione redire.

4. Ecclesia mea sacra quaedam societas est, cujus membra per unum baptismum renata, una fide vivunt, una spe confortantur, una caritate vinciuntur, uno spiritu animantur, una gratia sanantur ac sanctificantur, et de uno pane, ac de uno calice participant.

Inter haec membra non tantum cor unum et anima una; sed praeclara omnium bonorum haereditas quam toti familiae huic contuli, omnesque divitiae spirituales quae a cunctis familiae membris congregantur, sicut ad universam familiam pertinent, ita uniuscujusque membri propria res, propriae divitiae sunt.

Nec potest aliquod membrum quidquam boni spiritualis sibi thesaurizare, quin toti familiae et unicuique membro illud thesaurizet.

Cogita, dilecte, quam bonum, quam jucundum tibi sit, quod dicere possis: en immensus gratiarum thesaurus quem Ecclesia possidet, meus est.

Membrum sum corporis: et idcirco mea sunt quae totum corpus habet.

Sacramenta ejus mea sunt: meae sunt virtutum ejus quaelibet carismata: sanguis quem ejus martyres fudere, meus est: meae sunt austeritates quas sancti poenitentes subivere, mea omnium sanctorum merita.

Mea sunt omnium sacerdotum sacrificia; meae omnium preces, communiones, jejunia, eleemosynae: mea sunt omnium corporis Ecclesiae membrorum bona opera.

5. At dico, fili: num tu otiosus remanebis, dum tantus fratrum numerus pro te ipso adeo strenue laborat?

Num servus inutilis eris, dum alii pro tuo emolumento sudant et superimpendunt se?

Euge, carissime: satage, conare, ut ex parte tua communes corporis divitias pro posse tuo augeas et dilates.

Quotidie aliquid boni in gazophilacium totius societatis mitte; modo per orationem aliquam, modo per certam mortificationis praxim, modo per aliquod misericordiae opus, modo per sacramentorum frequentationem.

Redde, fili, fratribus tuis quod ipsi tibi quotidie adeo libenter erogant.

6. Sed cave imprimis, dilectissime, ne nimium in fratrum et totius ecclesiae meritis confidens, putes te per haec, cum tua sint, etsi non de te, fore salvandum.

Memento enim quoniam qui creavit te sine te, et Ecclesiae suae sine meritis tuis aggregavit, non tamen salvabit te sine te.

O! si in peccato vivis, possunt quidem aliorum bona opera tuam conversionem promovere: at quamdiu in iniquitate perseverabis, impossible est, ut per haec caelum tibi aperiatur, et propter haec tibi in illud introitus detur.

Exsurge igitur, si dormis: disrumpe vincula criminum, si in ipsis jaces.

Scito, scito, carissime, quod quamdiu in ipsis remanebis, membrum mortuum eris de corporis vita et bonis non participans.

Noli, ultra permittere ut prae iniquitate tua communium bonorum merito priveris.

7. Verum est, fili: sine violentia iniquitati non valedices, et pravam consuetudinem non dimittes.

At macte animo, dilectissime; en sanctorum fratrum multitudo pro te orat: en universa Ecclesia pro te obsecrat: en totum corpus pro membro ad mortem infirmante intercedit.

Euge: fac quod in te est, et gratia propter fratrum et totius Ecclesiae preces tibi dabitur: et si rite cooperatus fueris, prosperum procul dubio successum habebis.

8. Ubi autem conversus, mundatus et reconciliatus fueris, si postmodum sollicitus intra te timeas ne congruam pro tantis tuis pristinis sceleribus poenitentiam exsequi non valeas; confide et gaude, sciens quoniam sanctorum fratrum tuorum et totius ecclesiae merita expiationum tuarum insufficientiae supplebunt.

Si tandem in pleno gratiae statu positus ingemiscis, videns quod juxta desiderium tuum, Deum, uti aequum esset, perfectissimo omnis boni operis cultu honorare non possis; gaude iterum, sciens quoniam totius Ecclesiae fervor et pietas, tuae paupertatis et infirmitatis defectus abunde compensabit.

Gaude, quia tanta corporis totius sanctitas tuae modicae justitiae unita, te ignobile membrum aeternis splendoribus dignum efficiet.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 71-75.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 109-116.

(Notae ab ed. Ultra montes).

Notae:

(a) "cujus fideles mei sunt membra" – in editione Mechliniensi (1933) est: "cujus fideles mea sunt membra".

(b) "ad eamdem gloriam vocatus" – in edit. Mechlinien. est: "ad eumdem gloriam vocatus".

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: