SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT XIX
De signo christianorum

1. Sine, dilecte, filios hujus saeculi in titulis et insignibus vanis gloriari.

Ecce, si inter eos aliquis ex nobili ortus est stirpe, omnibus id notum esse oportet.

Portae domus, supellex, currus, imo servi ipsi signis gravantur, quae omnibus clamant: amplissimus est, illustris est, excellens est loci istius dominus.

Cum tamen sit mortalis homo similis omnibus, communem accipiens aërem, nec aliam ac caeteri habitans terram, unus quidem cum aliis in introitu, unus futurus cum eisdem in exitu.

2. Tu autem, carissime, qui non magnatis hujus mundi, aut principis, aut regis, sed ipsius Dei deorum servus, imo filius adoptivus es; haeres Dei, cohaeres Christi.

Tu qui non mortalis alicujus fortitudine et factis, sed Domini dominantium, qui mortem et infernum devicit, glorioso triumpho nobilitatus es.

Tu qui non procerum avorum sanguinem in te habes; sed de Dei ipsius cruore pro te effuso vivis et roboraris.

Tu, inquam, tam insignis, tantaque dignitate sublimis, gloriare. In quo autem? in signo Crucis Domini tui Jesu Christi.

Per hanc quippe totus es, quantus es. Ex hac christianam tuam ducis originem, vitam, fidem, gratiam, jus demum ad futuram gloriam.

3. Sit igitur, dilectissime, Crucis signum titulus tuus pretiosus, et insigne prae omnibus carum.

Signum istud non tantum parietibus tuis impone, sed illo frontem tuam palam decorare ama.

Per hoc testificaberis qualis sis, quid credas, cui servias, quid in futurum exspectes.

Oportet utique ut Christum coram hominibus confitearis: et si timens eorum irrisiones, erubesceres te, quando id expedit, signo Crucis aperte signare, Jesum profecto coram hominibus erubesceres, Ipseque etiam coram Patre suo te tandem erubesceret.

4. Scito, fili, quoniam signum illud pereuntibus quidem stultitia est, sed sapientibus Dei virtus est.

Virtus quidem fidei, personarum Trinitatem, incarnationem Filii, passionemque ejus confitens.

Virtus pietatis, spem renovans, et illius qui pro te mortuus est, amorem in te accendens.

Virtus fortitudinis, diabolum vincens, tentationes declinans, pravas cupiditates cohibens.

Virtus sanctificationis, christiani actiones Deo dicans et consecrans. Talis est, dilecte, signi hujus sacri efficacia.

5. Hoc sciverunt et crediderunt sancti illi viri, qui ab initio Mihi cum tanto fervore in christiana religione famulati sunt.

Testes sunt vitae eorum, quam pie, quam frequenter sacrum signum usurpabant, exeuntes et redeuntes, surgentes et recumbentes, manducantes et bibentes, laborantes aut quid aliud facientes.

Utique, nonnisi Crucis signo prius muniti, omnia faciebant. Hic tunc mos, normaque communis erat.

O fili! ubi jam nunc eorum fidem et pietatem invenire datur? Non certe in mundo, qui cum a Deo factus sit, Deum tamen non cognoscit.

Vides enim, carissime, quomodo filii hujus saeculi, absque Crucis signaculo omnia opera sua peragant, quasi essent sine Christo in hoc mundo.

6. Serve bone et fidelis! ne timueris per hoc signum illorum irrisionem incurrere; alias enim de te merito diceretur: in propria venit Jesus, et suus eum non recepit propter metum inimicorum Crucis ejus.

Dole e contra, dilectissime, quando vides homines a Deo enutritos, et exaltatos, ipsum data occasione per debiti signaculi praetermissionem et contemptum spernere.

Tuncque praesertim diligentius et religiosius te signa: ut exemplo tuo impios confundas, et contra scandalum tibi ab ipsis datum te robores.

Sic, fili, sic fac, praecipue quando ad mundanorum mensas accedes.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 75-78.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 116-121.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: