SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT IV

Quanti vocationem suam facere debeat christianus

1. Fili, si scires donum Dei; si bene caperes quantam tibi Dominus, te ad veram religionem suam vocando, suorumque numero fidelium adscribendo, gratiam contulerit.

Si diligenter attenderes, quanta sit christiani dignitas, certissime eminenti motus gratitudine, Dominum Deum tuum ex toto corde magnificares.

Misericordiam ejus erga te obstupescendo demirans, clamares: quid retribuam Domino? Non enim video quomodo tali beneficio par aliquid rependere potero.

Sed eheu! forsan jam dudum christianus es: et quasi nihil plus in hoc accepisses, quam caeteri orbis hujus incolae, ne manum quidem, quae te adeo benigne exaltavit, osculatus es; neque beneficii hujus magnitudinem considerasti.

2. Fill, fili! non tu Me elegisti: sed Ego elegi te. Nemo potest venire ad Me, nisi Pater meus, qui misit Me, traxerit eum.

Ego igitur elegi te: et Pater traxit te. Ad quid vero? Audi.

Est una natio grandis in terris, quae habet Deum appropinquantem sibi: et tu huic genti annumeratus es.

Est unus populus, qui populus Dei est: et tu huic adscriptus es.

Est unum ovile, quod dedit Mihi Pater meus: et tu una ex ovibus illius effectus es.

Unica est via, quae ducit ad vitam: et tu in illa collocatus es.

Una est veritas, quae hominem illuminat, et pedes ejus ad supremam felicitatem dirigit: et tu ea illuminatus es.

Una est vita, quae ad immortalitatem ducit: et tu vitam illam accepisti.

3. Christianus effectus es. Ex hinc Deus specialissime tibi Pater est, tuque specialissime Ei filius.

Jesus tibi plusquam aliis innumerabilibus hominibus Salvator: et tu prae aliis innumerabilibus hominibus salvandus.

Evangelium, sacramenta, gratiae, bona tua sunt, hereditas tua in terris; et tandem gloria aeterna merces tibi reposita in caelis.

O fili! quam durus esses, si caritatem nostram erga te nondum mirareris!

4. Quando tu homo natus es in mundum, multi quoque ubique terrarum homines de mulieribus nati sunt, et justo judicio meo in tenebris et umbra mortis, in qua parentes eorum vel infideles, vel judaei, vel haeretici jacebant, relicti sunt, a diaboli servitute non liberati.

Tu autem, dilectissime, non sic. Vix natus eras, cum statim et absque mora Ego te liberavi et assumpsi, sponsaeque meae Ecclesiae, ut filium carissimum, informandum et sanctificandum commisi.

Quinimo corpori Meo insertus es, et membrum de membro in Me ipso effectus es.

5. Satis est, Domine, satis est. Video et confiteor, quia Tu, qui potens es, magna et maxima mihi indigno et minime merito fecisti.

Confundor et erubesco, me huc usque hoc singulare beneficium, non ut par erat, fecisse.

Sed ex hoc nunc et usque in saeculum benedicam Tibi: semper laus tua in ore meo erit, quia misericordia tua magna fuit super me.

Superest nunc ut sanctae vocationi tuae fideliter et congrue respondeam. Hoc volo, et te juvante faciam.

Tuus sum ego, et tuus permanere satagam. Liberasti me, Deus, de ore leonis infernalis: vigilabo, ne unquam per aliquod peccatum in servitutem ejus redeam.

Luce tua illuminatus, mundi hujus tenebras deinceps fugiam: Tibi dicatus et consecratus, Tibi quoque fideliter serviam: doctrina tua eruditus, mandata tua accurate servabo.

6. O fili! quod spondes, fideliter observa. Multa quippe flagella tibi imminent, si vocationis meae superexcellentis oblitus, vitam christiano indignam duceres.

Misericordiae meae fuit, te neque volentem, neque currentem eligere: sed justitiae meae tunc esset, te meis praeceptis inobedientem punire.

Ecce praedictum est tibi. Si Filii Christi mei legem meam dereliquerint, et in justitiis meis non ambulaverint:

Si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.

Quinimo auferetur ab eis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus.

7. Domine, Domine, audivi auditum tuum et timui.

Consideravi quot gentes Christianas ob iniquitates suas jam reprobaveris, excaecando illas, et ex sanctae (a) religionis ovili, sponsaeque tuae Ecclesiae sinu rejiciendo.

Ad haec expavi in corde meo dicens: Justus est Dominus, et rectum judicium ejus. Numquid et ego ab illo repellar?

O juste judex! id quidem multae iniquitates meae merentur: veruntamen non secundum peccata mea facias mihi, neque secundum iniquitates meas retribuas mihi.

Rogo Te, Deus misericors, visita me potius, corripe me quo volueris modo: ure, seca, dummodo me non projicias, nec nomen meum de christianorum libro deleas.

O Domine! hoc rogo et obsecro a te prae omnibus, ut christianus vivam, et christianus moriar.

Tua me misericordia christianum effecit: tua me potentissima bonitas christianum servet usque in finem.
 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 18-22.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 17-23.

(Notae ab ed. Ultra montes).

Notae:

(a) "sanctae" – in editione Mechliniensi (1933) est: "sancti".

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: