DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXX

 

De concupiscentia

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum concupiscentia sit tantum in appetitu sensitivo.

 

Co. – Concupiscentia cum sit secundum sensum delectabilis appetitus, in vi concupiscibili sensitivi appetitus proprie est.

 

2. – Utrum concupiscentia sit passio specialis.

 

Co. – Concupiscentia est passio sensitivi appetitus, ab amore a quo nascitur, et delectatione in quam tendit, secundum speciem diversa.

 

3. – Utrum sint aliquae concupiscentiae naturales et aliquae non naturales.

 

Co. – Ex concupiscentiis aliae sunt naturales, hominibus et brutis communes, quibus secundum sensus apprehensionem bonum conveniens naturae insequuntur; aliae supra naturam, sive non naturales, quibus movemur ad ea bona quae in ratione vel supra rationem sunt.

 

4. – Utrum concupiscentia sit infinita.

 

Co. – Cum naturalis concupiscentia sit ejus quod requirit natura, quae semper ad aliquid finitum et certum tendit, non potest esse infinita in actu, licet in potentia secundum successionem infinita dici possit; non naturalis vero, quae videlicet non naturam sequitur sed rationem quae in infinitum procedere potest, prorsus infinita est.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 96.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: