DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LVI

 

De subjecto virtutis

 

IN 6 ARTICULOS DIVISA

 

1. Utrum virtus sit in potentia animae sicut in subjecto.

 

Co. Virtus humana cum sit perfectio et habitus operativus, est in potentia animae tanquam in proprio subjecto.

 

2. Utrum una virtus possit esse in pluribus potentiis.

 

Co. Impossibile est unam virtutem esse in duabus potentiis, nisi ordinem ad invicem habeant in participatione illius.

 

3. Utrum intellectus possit esse subjectum virtutis.

 

Co. Cum virtus sit quae simpliciter et actu bonum facit habentem et opus ejus bonum reddit, impossibile est intellectum esse subjectum virtutis simpliciter, nisi secundum ordinem ad voluntatem, quae virtutis simpliciter subjectum est.

 

4. Utrum irascibilis et concupiscibilis sint subjectum virtutis.

 

Co. In irascibili et concupiscibili, ut sunt potestates appetitus sensitivi, nulla virtus est; sed ut subordinantur rationi, necesse est in utraque aliquam virtutem esse, quae quaedam est illarum ad rationem ipsam habitualis conformitas.

 

5. Utrum vires apprehensivae sensitivae sint subjectum virtutis.

 

Co. Cum virtus sit habitus perfectus quo bonum opus tantum operari contingit, in viribus apprehensivis non est virtus qua verum cognoscitur.

 

6. Utrum voluntas possit esse subjectum virtutis.

 

Co. Virtutes quae ordinant affectum hominis in Deum vel in proximum sunt in voluntate sicut in subjecto, ut charitas, justitia, et hujusmodi.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 111.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: