DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO I

 

De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat

 

IN 10 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum sit necessarium praeter philosophicas disciplinas aliam doctrinam haberi.

 

Co. – Ut homo consequi posset aeternam salutem, praeter philosophicas disciplinas quae naturali lumine acquiruntur, aliquam doctrinam per revelationem de his quae hominis captum excedunt, et nonnullis etiam aliis quae humana ratione investigari possunt, extare fuit necessarium.

 

2. – Utrum sacra doctrina sit scientia.

 

Co. – Sacra doctrina est sci­entia, ex principiis superioris scientiae, quae Dei et beatorum propria est, derivata.

 

3. – Utrum sacra doctrina sit una scientia.

 

Co. – Cum omnia considerata in sacra doctrina sub una formali ratione divinae revelationis considerentur, eam unam scientiam esse sentiendum est.

 

4. – Utrum sacra doctrina sit scientia practica.

 

Co. – Tametsi sacra theologia altioris ordinis scientia sit prac­tica et speculativa, eminenter utramque continens, specula­tiva tamen magis est quam pra­ctica.

 

5. – Utrum sacra doctrina sit dignior aliis scientiis.

 

Co. – Sacra doctrina omnium scientiarum simpliciter dignissima est, quae omnes speculativas ut speculativa, et omnes practicas ut practica longe excedit.

 

6. – Utrum haec doctrina sit sapientia.

 

Co. – Sacra doctrina, cum de Deo determinet ut est altissima causa, inter omnes sapientias humanas non solum in genere sed simpliciter est maxime sapientia.

 

7. – Utrum Deus sit subjectum hujus scientiae.

 

Co. – Cum omnia quae tractantur in sacra doctrina considerentur sub ratione deitatis per revelationem cognoscibilis, Deus est illius subjectum.

 

8. – Utrum haec doctrina sit argumentativa.

 

Co. – Licet sacra doctrina, sicut aliae scientiae, ad sua principia probanda non argumentetur, contra tamen negantes illa procedit vel ex concessis illos redarguendo vel eorum apparentes rationes dissolvendo; et ex articulis fidei ut ex principiis ad conclusiones argumentatur.

 

9. – Utrum sacra Scriptura debeat uti metaphoris.

 

Co. – Sacra doctrina cum cunctis hominibus communiter proponatur, in ea metaphoris et corporalibus similitudinibus divina exponi maxime conve­niens est.

 

10. – Utrum sacra Scriptura sub una littera habeat plures sensus.

 

Co. – Cum sacrae Scripturae auctor Deus sit, qui omnia simul suo intellectu comprehendit, ea ipsa doctrina sub una littera plures sensus habet, litteralem multiplicem, spiritualem triplicem, videlicet allegoricum, moralem et anagogicum.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 1-2.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: