DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LVII

 

De angelorum cognitione respectu rerum materialium

 

IN 5 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum angeli cognoscant res materiales.

 

Co. – Angeli, cum superiores rebus materialibus et corporalibus sint, materialia omnia cognoscunt per species intelligibiles existentes in eis, inquantum in illis sunt intelligibiliter.

 

2. – Utrum angelus cognoscat singularia.

 

Co. – Angeli cognoscunt singularia, non in causis universalibus, sed ut sunt in seipsis per species influxas a Deo.

 

3. – Utrum angeli cognoscant futura.

 

Co. – Futura necessaria in suis causis per certitudinem ab angelis cognoscuntur; et futura ut in pluribus, per conjecturam; futura vero ut in paucioribus, penitus incognita sunt, sed omnia futura in seipsis a solo Deo cognoscuntur.

 

4. – Utrum angeli cognoscant cogitationes cordium.

 

Co. – Cognoscunt angeli cordium cogitationes in suis effectibus; ut autem in seipsis sunt, Deo tantum sunt naturaliter cognitae.

 

5. – Utrum angeli cognoscant mysteria gratiae.

 

Co. – Mysteria gratiae, cum ex sola divina voluntate dependeant, non possunt naturali cognitione ab angelis cognosci; sed tantum supernaturali et beatifica cognitione in Verbo ab angelis cognoscuntur.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 35.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: