DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXVI

 

De unione animae ad corpus

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum intellectivum principium uniatur corpori ut forma.

 

Co. – Cum principium intellectivum sit quo primo intelligit homo, sive vocetur intellectus sive anima intellectiva, necesse est ipsum uniri corpori humano ut formam.

 

2. – Utrum intellectivum principium multiplicetur secundum multiplicationem corporum.

 

Co. – Cum impossibile sit plurium numero differentium esse unam formam, sicut impossibile est quod eorum sit unum esse, oportet principium intellectivum multiplicare secundum multiplicationem corporum.

 

3. – Utrum praeter animam intellectivam sint in homine aliae animae per essentiam differentes.

 

Co. – Cum anima non ut motor tantum sed ut forma uniatur corpori, impossibile est in uno homine esse plures animas per essentiam differentes, sed una tantum est anima intellectiva, quae vegetativae, et sensitivae, et intellectivae officiis fungitur.

 

4. – Utrum in homine sit alia forma praeter animam intellectivam.

 

Co. – Cum anima humana uniatur corpori ut forma, dans illi esse simpliciter, impossibile est esse in homine aliam formam praeter animam intellectivam.

 

5. – Utrum anima intellectiva convenienter tali corpori uniatur.

 

Co. – Cum anima intellectiva habeat completissime virtutem sensitivam, oportuit corpus cui anima unitur esse corpus mixtum, inter alia magis reductum ad complexionis aequalitatem, quale est corpus humanum.

 

6. – Utrum anima intellectiva uniatur corpori mediantibus dispositionibus accidentalibus.

 

Co. – Cum anima intellectiva det homini esse substantiale et simpliciter, impossibile est uniri ipsam corpori mediantibus accidentalibus dispositionibus.

 

7. – Utrum anima uniatur corpori animalis mediante aliquo corpore.

 

Co. – Cum anima uniatur corpori non ut motor tantum sed ut forma, impossibile est eam uniri corpori hominis vel cujuscumque animalis mediante aliquo corpore.

 

8. – Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis.

 

Co. – Anima est tota in qualibet parte corporis secundum totalitatem perfectionis et essentiae, non autem secundum totalitatem virtutis; quia non secundum quamlibet suam potentiam est in qualibet parte corporis.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 45-46.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: