DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXXIV

 

De animae cognitione respectu corporalium

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum anima cognoscat corpora per intellectum.

 

Co. – Anima per intellectum cognoscit corpora immateriali, universali et necessaria cognitione.

 

2. – Utrum anima per essentiam suam corporalia intelligat.

 

Co. – Solus Deus, cum sit virtualiter omnia, cognoscit per essentiam suam omnia; anima autem nulla per essentiam cognoscit.

 

3. – Utrum anima intelligat omnia per species sibi naturaliter inditas.

 

Co. – Anima cum sit quandoque cognoscens in potentia tantum ad id quod postea actu cognoscit, impossibile est eam cognoscere corporalia per species naturaliter inditas.

 

4. – Utrum species intelligibiles effluant in animam ab aliquibus formis separatis.

 

Co. – Species intelligibiles quibus anima intelligit non effluunt a formis separatis.

 

5. – Utrum anima intellectiva cognoscat res immateriales in rationibus aeternis.

 

Co. – In rationibus aeternis anima non cognoscit omnia objective in praesenti statu, sed causaliter.

 

6. – Utrum intellectiva cognitio accipiatur a rebus sensibilibus.

 

Co. – Intellectiva cognitio fit a sensibili, non sicut a perfecta et totali causa, sed potius sicut a materia causae.

 

7. – Utrum intellectus possit actu intelligere per species intelligibiles quas penes se habet, non convertendo se ad phantasmata.

 

Co. – Intellectus conjunctus corpori passibili non potest intelligere nisi convertendo se ad phantasmata.

 

8. – Utrum judicium intellectus impediatur per ligamentum sensus.

 

Co. – Cum omnia quae in praesenti statu intelligimus cognoscantur a nobis per comparationem ad res sensibiles, necesse est perfectum intellectus judicium in nobis impediri per ligamentum sensus.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 51-52.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: