DE AETERNA FELICITATE SANCTORUM

S. R. E. CARDINALIS
S. ROBERTUS BELLARMINUS SI
EPISCOPUS, DOCTOR ECCLESIAE

LIBER TERTIUS
SUB NOMINE DOMUS DEI

Caput 6
De prima parte portae domus Dei, quae est fides

His explicatis, unum illud reliquum esse videtur, ut videamus, quae sit porta, per quam in illam domum felicissimam ingredi valeamus. Sed ipse Dominus in Evangelio non solum portam ostendit, sed etiam angustam valde esse praedixit ac, ut intrare contendamus, admonuit. Si quidem interrogatus, Domine, si pauci sunt, qui salvantur? respondit: Contendite intrare per angustam portam; quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium, incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis. Et respondens dicet vobis: Nescio vos, unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium (1). Haec Dominus: qui satis aperte docet, portam domus Dei, quae est in caelis, angustissimam esse, quamvis ipsa domus sit amplissima, et propter angustiam ejus multos non intraturos, qui alioqui libenter intrarent: et ideo non intraturos, quia cupiunt quidem intrare, sed non contendent nec pressuram ullam pati volent.

Explicemus, unde sit angusta porta domus amplissimae. Quatuor partes habet porta, limen, superliminare et latera duo, id est, quatuor lapides, unum infra, alterum supra et duo ad latera, quae in hac nostra porta quatuor sunt virtutes omnino necessariae, ut quis caelestem domum ingredi valeat, fides, spes, caritas, humilitas. Fides et spes lapides sunt laterales, caritas est superliminare, humilitas limen, quod pedibus teritur. Sed omnes isti lapides, id est omnes istae virtutes tam exiguam habent in se longitudinem et latitudinem, ut et in se angustae sint et portam angustissimam faciant.

Incipiamus a fide. Fides christiana et vera ejusmodi patitur angustias, ut, nisi mens humana vim sibi faciat et quasi in captivitatem se redigi patiatur et ligari et trudi, nemo per eam ingredi valeat. Atque hoc est, quod Apostolus scribit in posteriore Epistola ad Corinthios: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (2). Proponit enim fides christiana multa credenda, quae ita superant omnem rationem, ut difficillimum sit illis assentiri; et tamen sic certo, sic firmiter credi jubet, ut homo paratus esse debeat millies vitam sanguinemque profundere, quam unam partem fidei abnegare. Magnae sunt istae angustiae; nec mirum, si pauci illas superent. Atque haec ratio est, cur tam multi ad Mahometanos vel haereticos deficiant, quoniam illi angustias fidei sustulerunt et portas latissimas aperuerunt; per quas tamen non itur ad vitam, sed ad perditionem, juxta verbum Domini apud Matthaeum: Lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam (3). Siquidem omnis homo naturaliter scire desiderat, ut Philosophus (4) scripsit ad initium Metaphysicae: ideo non facile assentitur, nisi demonstratio vel certe probabilis ratio afferatur. Expertus est hoc Apostolus Paulus: qui, quamvis ex infusa et acquisita doctrina et ex dono linguarum mirabiliter loqueretur, tamen, cum praedicaret resurrectionem mortuorum, non deerant, qui illum irriderent, et alii, qui dicerent: Quid vult seminiverbius hic dicere? (5). Et cum Christum crucifixum annuntiaret, gentilibus stultus esse videbatur et Judaei scandalum patiebantur, ut ipse testatur in priori ad Corinthios (6). Hinc etiam veteres haeretici, ut portam angustam dilatarent, varios errores invenerunt. Alii enim mysterium Trinitatis sustulerunt, ut Sabelliani et Ariani; alii mysterium incarnationis, ut Nestoriani et Eutychiani; alii resurrectionem mortuorum, ut Origenistae et alii. Sed istae omnes portae et aliae paene ducentae, quia humanos architectos habebant et solido fundamento carebant, brevi tempore corruerunt, ut jam vix nomina teneamus; et ne nomina quidem sciremus, nisi in libris catholicorum, qui eas oppugnarunt, Irenaei, Philastrii, Epiphanii, Augustini, Theodoreti et similium ea legeremus. Jam vero Mahometani, qui nunc tam longe lateque sectam suam dilataverunt, omnia fere, quae difficiliora sunt in fide christiana, sustulerunt, ut personarum divinarum Trinitatem, ut incarnationem Verbi divini, ut mortem et resurrectionem Filii Dei, ut sacramenta paenitentiae et eucharistiae; quibus sublatis, omnes angustiae sublatae sunt, et porta dilatata multitudinem innumerabilem admittit.

Haeretici vero temporis nostri per aliam viam ingressi sunt, et eas angustias potissimum sustulerunt, quae non tam ad intellegentiam quam ad actionem pertinebant. Fides christiana docet, vitanda esse omnia peccata, ut etiam de verbo otioso reddenda sit ratio; et si quis in peccatum lethale labatur, confitenda esse peccata sacerdoti, et per contritionem seriam et satisfactionem esse diluenda; opera bona, quantumvis laboriosa et difficilia, esse facienda, si a praepositis praescribantur; regnum caelorum esse bonis operibus promerendum, ut coronam justitiae et mercedem laboris; ecclesiasticis sacratisque hominibus caelibatum esse colendum; vota monachorum et sanctimonialium esse servanda. Haec et his similia, quae angustias facere videbantur, haeretici hujus temporis ita sustulerunt, ut portam latissimam aperuerint. Praedicaverunt enim, solam fidem esse necessariam ad salutem, ita ut homo christianus non possit perire, quantumvis peccatis omnibus sit coopertus, nisi nolit credere. Item non esse opus confiteri peccata sacerdoti; satis esse, si quis confiteatur Deo; contritionem non requiri, satis esse terrores quosdam mentis: paenitentiae et satisfactionis opera non esse necessaria; liberum esse sacerdotibus caelibatum cum conjugio commutare; nec minus licere monachis et sanctimonialibus omnia vota contemnere; non posse praepositos ad aliqua pia opera subditos populos obligare. His et similibus doctrinis, sublatis angustiis fidei, portam salutis latissimam sibi facere visi sunt; sed revera portam, quae ducit ad inferos, aperuerunt et per eam turbam ingentem levium hominum ad perditionem secum duxerunt.

Nec vero catholici omnes angustias fidei superant; nam tametsi omnia, quae fides docet, credunt, tamen, dum aliter vivunt quam fides jubet, de illis probantur esse, de quibus Apostolus loquitur cum ait: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (7); ac per hoc ipsi quoque angustias fidei refugiunt et portam latam ingrediuntur, quae ducit ad perditionem. Itaque si de fide agatur, ad quaestionem Domino propositam, Si pauci sunt, qui salvantar? (8) respondendum erit, paucos esse, et ideo contendendum intrare per angustam portam.

Opuscula ascetica, auctore B. Roberto Bellarmino S. J., S. R. E. Cardinali. Tomus I: De ascensione mentis in Deum per scalas rerum creatarum, et De aeterna felicitate Sanctorum. Ratisbonae 1925, pag. 468-474.

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

Imprimatur.

R a t i s b o n ae, die 16 Julii 1924. Dr. Scheglmann Vic. Gen. -----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

Notae:

(1) Lc 13, 23-25; 27 et 28.

(2) 2 Cor. 10, 5.

(3) Mt 7, 13.

(4) Aristoteles.

(5) Act 17, 18.

(6) 1 Cor 1, 18. 23.

(7) Tit 1, 16.

(8) Lc 13, 23.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2006

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: