INSTITUTIONES PATROLOGIAE

Character et doctrina S. Cypriani

JOSEPHUS FESSLER

QUONDAM EPISCOPUS S. HIPPOLYTI

S. Cyprianus (a), Episcoporum decus atque perfectum exemplar, non solum dogmata omnia accuratissime tenebat et luculenter explanabat, verum etiam moribus fidelium ad normam Evangelii efformandis sedulo intentus erat (1). In rebus fidei, modo excipias ejus sententiam de baptismo extra Ecclesiam collato, prorsus immunis est ab omnibus erroribus etiam levissimis, et usitatis apud aliquot trium primorum saeculorum scriptores. Praesertim nihil circa mysteria Trinitatis vel Incarnationis dicit, quod aliquam patiatur difficultatem, aut benigna explicatione indigeat. Idem quoque fere omnia dogmata catholicae Ecclesiae, quae ab haereticis recentioribus impugnantur, clare et diserte adstruit. Unde et merito factum est, ut a s. Augustino "doctor egregius" dictus fuerit (2), multaque alia Ecclesiae nostrae lumina, ex. gr. s. Hieronymus, s. Carolus Borromaeus, ejus scripta summo in pretio habuerint, denique s. Gelasius Pontifex Romanus cum numeroso Episcoporum Concilio definierit: "S. Cypriani Opuscula in omnibus esse recipienda" (3). Etsi vero frequenter dogmata inspergit et substruit tractatibus suis, praecipue tamen versatur in exhortatione virtutum et disciplinae custodia; qua in re severitatem et vigorem legi Evangelicae omnino accomodatum summa caritate et benignitate temperavit. Disputans de virtutibus aut vitiis magnos motus excitare et quaecunque vult persuadere valet; ubique solide et praeclare, fere semper ex divinis Scripturis ratiocinatus, sive consoletur, sive exhortetur, sive dissuadeat aut increpet, tantam adhibet vim, ut fieri non possit, quin lectores se sublevatos, vel accensos, vel commotos sentiant. Os ejus ex abundantia cordis verba profert; et quemadmodum veritates christianae ejus animo alte erant infixae, eas nobiliter et fortiter eloquitur. "Erat enim ingenio facili, copioso, suavi, et quae sermonis maxima est virtus, aperto, ut discernere non queas, utrum ornatior in eloquendo, an facilior in explicando, an potentior in persuadendo fuerit" (4). Hinc recte inter eloquentissimos Ecclesiae catholicae Doctores collocatur, et merito a s. Augustino appellatur "Doctor suavissimus" (5).

Subjungimus quaedam doctrinae dogmaticae specimina:

1. Praeter doctrinam de Ecclesia (6), de peccato originali et de baptismo infantium (ep. 59.), liberum hominis arbitrium disertis verbis adstruit: "Homo libertati suae relictus et in arbitrio proprio constitutus sibimet ipse vel mortem appetit, vel salutem." ep. 55. Cf. Concil. Trid. Sess. 6. cap. 1. et can. 5.

2. Praeter fidem etiam bona opera esse necessaria, quae justificationis incrementum praebent, docet: "Credere se in Christum, quomodo dicit, qui non facit, quod Christus facere praecepit?" (De Unit. Ecclesiae.). "Plane eadem gratia spiritalis, quae aequaliter in baptismo a credentibus sumitur, in conversatione atque actu nostro postmodum vel minuitur, vel augetur." (ep. 76.) Martyrium "fidei nostrae incrementa consummat." (De exhort. martyr.) Cf. Concil. Trid. Sess. 6. cap. 10. et can. 19. 20. et 24.

3. De sacramento Confirmationis ita aperte testatur explicans Act. Apost. 8, 5–17.: "Quia (baptizati a Philippo diacono) legitimum et ecclesiasticum baptismum consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo, quod deerat, id a Petro et Joanne factum est, ut oratione pro eis habita et manu imposita invocaretur et infunderetur super eos Spiritus Sanctus. Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, praepositis Ecclesiae offerantur, et per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum S. consequantur et signaculo Dominico consummentur" ep. 73. cf. ep. 72. Concil. Trid. Sess. 7. De confirmat. can. 1.

4. De sanctissima Eucharistia ita docet: "Si Jesus Christus Dominus et Deus noster, ipse est summus sacerdos Dei Patris, et sacrificium Patri se ipsum primus obtulit et hoc fieri in sui commemorationem praecepit; utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur, qui id, quod Christus fecit, imitatur, et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre, secundum quod ipsum Christum videat obtulisse." –

"Quomodo autem possumus propter Christum sanguinem fundere, qui sanguinem Christi erubescimus bibere?" ep. 63. Cf. ep. 54. et lib. de lapsis. Concil. Trid. Sess. 13. cap. 1. et can. 1. Sess. 22. cap. 1. can. 1. et 2.

5. De confessione peccatorum statuit hunc in modum: "Quanto et fide majores et timore meliores sunt, qui quamvis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes, exomologesin conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet et modicis vulneribus exquirunt." – "Confiteantur singuli . . . delictum suum, dum adhuc, qui deliquit, in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satisfactio et remissio facta per sacerdotes apud Dominum grata est." Lib. de lapsis. Concil. Trid. Sess. 14. cap. 3. 5. et 6. can. 4. 6. 7. 8. 9.

6. Denique etiam intercessiones pro defunctis, adeoque implicite purgatorium agnoscit: "Episcopi antecessores nostri religiose considerantes et salubriter providentes censuerunt, ne quis frater excedens ad tutelam vel curam Clericum nominaret, ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec sacrificium pro dormitione ejus celebraretur. Neque enim apud altare Dei meretur nominari in sacerdotum prece, qui ab altari sacerdotes et ministros voluit avocare." Ep. 66. Concil. Trident. Sess. 22. cap. 2. et can. 3. item Sess. 25. Decret. de Purgatorio (7).

Editiones: Parisiis 1512. fol. – iterum ed. Erasmus Basileae 1520. fol. – ed. Paulus Manutius Romae 1563. fol. (quae editio nuncupata est s. Carolo Borromaeo.) – ed. G. Morellius Paris. 1564. fol. – ed. Jac. Pamelius Antverpiae 1568. (melius disposito epistolarum ordine, quas priores editiones inde ab anno 1512. libris quatuor exhibuerant, Manutius librum etiam quintum adjecerat.) – ed. Rigaltius Paris. 1648 fol. – ed. Priorius Paris. 1666. fol. – ed. J. Fellus Oxoniae 1682. (quae editio multis laudibus digna est, eidem annales Cyprianicos addidit J. Pearson) recusa Bremae 1690. (aucta H. Dodwelli Dissertationibus Cyprianicis) et Amstelodami 1699. – Demum secuta est editio omnium praestantissima cura et studio Steph. Baluzii, quam absolvit Prud. Maranus. Paris. 1726. (recusa Venetiis 1728. et iterum 1758.) fol. – Eandem absque Vita et Notis rursus ed. Oberthür Wirceburgi 1782. II Tomi 8-o. – ed. Goldhorn Lipsiae 1838. II Voll. in 8-o. – ed. Migne Patrolog. Curs. T. III. IV. Paris 1844. – Demum edition. crit. textus curavit Hartel, Opp. omnia Cypriani Vindobonae 1868. Corp. Script. eccl. T. III. – Cf. de editionibus hujus s. Patris Lumper (c) P. XI. p. 373. seqq. Schoenemann Biblioth. histor. liter. Patrum latin. T. I. p. 102–131; edit. Lipsiensis passim; et Migne Patrolog. Curs. T. III. Praefat. p. LXIV–LXXXVIII.

Josephi Fessler quondam Episcopi S. Hippolyti Institutiones Patrologiae quas denuo recensuit, auxit, edidit Bernardus Jungmann Eccles. Cathedr. Brugens. Canon. hon., Philos. et S. Theolog. Doct., ac Profess. ord. Hist. eccl. et Patrol. in Universitate cath. Lovaniensi. Tomus I. Oeniponte 1890, p. 330-333.

Notae:

(1) Vid. epistolam Confessorum ad s. Cyprianum (ep. 78. inter Cyprianicas), ubi s. Cyprianus vocatur "omnibus hominibus in tractatu major, in sermone facundior, in consilio sapientior, in patientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior et in actu bono innocentior".

(2) S. Augustin. contra Julian. Pelag. lib. 2. n. 6. Alibi quoque idem s. Pater miris laudibus praedicat s. Cyprianum, ex. gr. contra duas epist. Pelagian. lib. 4. n. 21. 24. 26. 27.

(3) Gelasii P. Decretum de libris recipiendis et non recipiendis editum in Concil. Roman. I. (a. 494.), apud Mansi T. VIII. p. 148 et in Corp. Juris Canonici Dist. 15. c. 3. §. 2. Et jam pridem s. Hieronymus tale consilium dederat: "Cypriani opuscula semper in manu teneat" ep. 107. n. 12. Cf. s. Hieronym. de viris illustr. c. 67., ubi testatur, "sole clariora esse ejus Opera". Item s. Paulinus Nol. Carm. 27. v. 141–43.

(4) Lactant. Institut. divin. lib. 5. c. 1. Cf. s. Hieronym. ep. 58. n. 10. et ep. 70. n. 3. S. Augustin. de doctrina christiana lib. 4. n. 31. 45. 47. 49. 50.

(5) S. Augustin. de doctrina christiana lib. 2. n. 61.

(6) De hac prolixe disserit in libro de Unit. Ecclesiae (b), unde haec potissimum dogmata manifesta redduntur: Ecclesiam, quae a Christo per Apostolos fundata est, omnibus conspicuam ac visibilem esse; eam nec perire, nec ullo errore aut schismate corrumpi posse; denique ita unam esse Ecclesiam, ut quaecunque ab ea sectae discesserunt, quemadmodum a vera Ecclesia, ita etiam ab aeterna salute alienae sint. Cf. ep. 73.

(7) Ita etiam ep. 37. commemorationes sanctorum Martyrum in sacrificio eucharistiae fieri solitas testatur; cf. Trid. Sess. 22. cap. 3. et can. 5.

(a) Vide: Andreas Retke, Patrologiae Compendium. S. Cyprianus.

(b) Vide: S. Cyprianus, Liber de Catholicae Ecclesiae unitate.

(c) Gottfridus Lumper, Historia theologico-critica de vita, scriptis atque doctrina SS. Patrum aliorumque scriptorum trium primorum saeculorum ex virorum doctissimorum litterariis monumentis collecta. Augustae Vindelicorum 1783-99. XIII. Partes in 8-o.

(Notae (a) (b) (c) ab ed. Ultra montes).

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2005

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: