INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XXVII

 

De Ecclesia, ejusque unitate, et communione SANCTORUM

 

––––

 

NONUS articulus symboli apostolorum est:

 

Credo sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem.

 

QUAESTIO. 1. Quid hic Ecclesiae nomine significatur?

 

R. Coetus eorum omnium, qui Deum verum veraciter agnoscunt et colunt.

 

Credimus itaque unam aliquam in orbe terrarum congregationem hominum existere, in qua veri Dei sincera cognitio, sincerusque cultus vigeat: quod prorsus exigit suprema Dei providentia, ne alioquin res humanas neglexisse videatur. Credimus praeterea eam congregationem sanctam esse atque catholicam, id est universalem, per omnia tempora locaque diffusam.

 

Q. 2. Quis autem est ille coetus, in quo sincera Dei cognitio, sincerusque ejus cultus vigent?

 

R. Non alius plane quam eorum, qui Christi fidem religionemque profitentur; nam sicut sectae omnes a Christi fide abhorrentes, innumera falsitatis, vanaeque superstitionis indicia prae se ferunt, ita econtrario jam supra visum est, cuivis sedulo animadvertenti debere esse evidentissimum, religionem christianam sine omnipotenti supremi Numinis operatione eo modo quo propagata et stabilita est, propagari et stabiliri nullo modo potuisse.

 

Q. 3. Estne vera Christi Ecclesia visibilis?

 

R. Nemo ante nostri temporis sectarios id unquam in dubium revocavit. Et certe tum in Scripturis sacris, tum in Conciliis, sanctisque Patribus ubique obvium est, Ecclesiam (constantem utique ex hominibus, non spiritibus invisibilibus) coetum esse tam conspicuum, ut comparetur (1) civitati supra montem positae, ad quam certatim confluxurae sint omnes gentes, ut in ejus societatem admittantur.

 

Q. 4. Cum multae sint in orbe terrarum societates hominum, quae christiano nomine gloriantur, longissime interim ab invicem discrepantes, omnesne illae vera Christi Ecclesia sunt?

 

R. Sicut unus tantum Christus est, ita (2) una tantum est fides, unaque Ecclesia; eorum nempe societas, qui sub uno in terris Christi vicario Petri in Romana sede successore, rectam de Christo invisibili capite fidem profitentur, eorumdem sacramentorum participatione adunati. Qui ab hac unitate segregati, peculiarem sibi coetum constituunt, tametsi Christi nomen inclament, a Christo tamen prorsus alieni sunt.

 

Q. 5. Cur Ecclesiam Romano-catholicam veram Christi Ecclesiam esse dicis, potius quam aliquam ex caeteris sectis, quae se christianas esse profitentur?

 

R. Quia in illam solam aperte congruunt notae omnes, quas antiquissimum fidei symbolum in (3) Constantinopolitana Synodo editum, verae Ecclesiae tribuit; unam esse, sanctam, catholicam, et apostolicam.

 

Q. 6. Quomodo prae caeteris Ecclesia Romano-catholica una est?

 

R. 1° Una est non tantum unitate capitis invisibilis Christi Jesu, sed etiam unitate capitis visibilis, Christi in terris vicarii, Romanae sedis episcopi, in quo ceu centro quodam unitatis fideles omnes in terris positi adunantur.

 

Una est unitate fidei ac doctrinae, quidquid enim ad fidem pertinens, in una Ecclesiae parte creditur, id quoque in aliis omnibus pari firmitate tenetur. Quod si qua in his rebus controversia exorta fuerit, judicem habent fideles cui parere certum est omnibus, alioquin non amplius inter Ecclesiae membra recensendis.

 

Haec duplex unitas in nulla alia societate reperitur, atque ideo nihil ibi frequentius, quam tot fere esse religiones, quot sunt capita.

 

Q. 7. Quinam sunt membra Ecclesiae?

 

R. Majoris distinctionis gratia observandum est, tres esse praecipuas portiones corporis illius mystici, cujus Jesus Christus (4) caput est: aliam gloriosam in coelis, aliam divinae justitiae satisfacientem in purgatorio, tertiam denique certantem adhuc in terris. Prior dicitur Ecclesia triumphans, secunda patiens, tertia militans.

 

Itaque Ecclesiae militantis membra sunt soli illi, qui per sacramentum baptismatis Ecclesiam ingressi, ab illa neque ob contumaciam ejecti, neque sua sponte segregati sunt; sed in ejusdem fidei, eorumdemque sacramentorum professione, sub eodem visibili capite perseverant.

 

Proinde extra Ecclesiam sunt, 1° Judaei, Turcae, Ethnici, omnesque non baptizati; 2° Haeretici (saltem manifesti, nam de occultis disputatur) et Apostatae; 3° Schismatici; 4° Excommunicati; isti quia se segregarunt: hi, quia ob suam in crimine pertinaciam, velut inutilia membra resecti sunt.

 

Q. 8. Estne singularis aliqua inter Ecclesiae membra unio, mutuaque bonorum participatio?

 

R. Est plane, eamque profitemur his verbis symboli apostolorum: Communionem Sanctorum. Credimus scilicet, quod sicuti in humano corpore (5) omnia membra decentissimo ordine inter se connexa sunt, et eodem spiritu vegetantur, mutuisque bonis gaudent, ita omnia membra mystici corporis Jesu Christi, eadem fide iisdemque sacramentis connexa, eodem Christi spiritu foveantur ac animentur, bonaque spiritualia unius membri, sancta quadam participatione caeteris omnibus reddantur communia.

 

Q. 9. Quinam communionis Sanctorum participes sunt?

 

R. Viva Christi membra, id est justi ac sancti plene ac perfecte illius participes sunt: membra autem mortua, id est, qui fidem quidem habent, sed charitate destitutam, pravisque operibus mortuam, dumtaxat imperfecte. Prodest interim illis plurimum communis Ecclesiae gemitus, ut per fidem ad Dei misericordiam recurrentes, aliquando serio convertantur et vivant. Caeterum quicumque ab Ecclesia segregati sunt, ab hac communione penitus sunt exclusi.

 

Q. 10. At numquid haec Sanctorum communio etiam inter Ecclesiam triumphantem, patientem, et militantem intercedit?

 

R. Omnino, ita quidem ut triumphantis meritis ac precibus militans adjuvetur: militantis autem suffragia ac sacrificia prosint plurimum patienti.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 94-97.

 

Notae:

(1) Isai. II, 2. Matth. V, 15.

 

(2) Ephes. IV, 5.

 

(3) Quod in Missa recitatur.

 

(4) Ephes. I, 22. Coloss. I, 18.

 

(5) 1 Cor. XII, 12 et seqq.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: