MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

Nomen Iesu

 

Nomen Iesu est nomen 1. plenum maiestate. a) Considera eius originem – a Patre est electum, ab angelo nuntiatum, a Maria et Ioseph impositum; significationem – commonefacit nos divinae maiestatis ac sanctitatis, peccati foeditatis, satisfactionis pro eo requisitae; gestatorem – qui est Dei Filius, Sanctus Sanctorum, Salvator mundi. b) Ideo est venerandum scl. cavendum ab eius abusu, semper reverenter ac devote pronuntiandum.

 

2. Plenum caritate et dulcedine. a) Commonefacit nos immensae, quam Deus nobis exhibuit, dilectionis; cunctorum, quae Iesus pro nobis fecit ac passus est; immensorum malorum, quibus nos eripuit, bonorum, quae nobis acquisivit. b) Ideo amandum, saepe scl. in memoriam revocandum, meditatione perscrutandum, in eo omnia opera inchoanda, prosequenda, perficienda.

 

3. Plenum potestate. a) Mirum valet in cor Patris, in hominum animos, contra daemones, innumeraque in eo sunt patrata miracula. b) Ideo invocandum in orationibus, in periculis ac tentationibus, in ultimo agone.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 269.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: