MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXVI.

 

De amicitia. Quibus officiis sit colenda. Praecepta quaedam ad mutuam conversationem pertinentia.

 

1. Nihil magis ad humanam vitam necessarium quam amicitia; nihil commodius, nihil jucundius. Ea est mutua duorum benevolentia, in virtute fundata, et bonorum communicationi conjuncta. Quantum hoc bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat: quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet? Quid dulcius, quam hominem habere, cui confiteri non timeas si quid deliqueris; cujus vel solus occursus prosit tibi? Minuta quaedam animalia cum mordent non sentiuntur, adeo tenuis est illis et fallens in periculum vis; tumor indicat morsum, idem tibi eveniet in boni amici conversatione, non deprehendes, quemadmodum, et quando tibi prosit, profuisse deprehendes. Vera autem esse amicitia nequit, nisi reciprocus interveniat amor; sed amare principalius est, quam amari: atque ideo benevolentia pro fundamento statuitur, redamatio connotatur. Vera item amicitia est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non sola corporalis praesentia, non mendax obsequium, non fallax adulatio, sed Dei timor, et divinarum studia litterarum conciliant. Solida in malo amicitia esse non potest.

 

2. In eligendo amico magna cautio adhibenda, juxta illud quod vulgus ait: multos salis modios simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. Sunt autem quatuor in eo probanda, cum quo inire amicitiam cupis. Fides, res difficillima, cujus sola fere umbra in terris reperitur; ut te et tua ei tuto committas. Intentio, ut amicitia finem honestum habeat, et res divina non transeat in turpitudinem. Discretio, ut scias quid praestandum illi, quid ab eo petendum. Patientia, ut paratus sit animus, quaecunque adversa pro amico sustinere. Hac cum in illo probaveris, explorare insuper debes, prioribus amicis quomodo usus sit: nam talem in te futurum sperabis, qualem caeteris se praebuit. Fidus amicus vivus thesaurus est, magna servandus cura; magno, si pereat, fletu lugendus. Beatus es, si talem habes, qui te diligat, non tuas opes, non mensam, non ingenium: qui errantem corrigat, cadentem sublevet, currentem adhortetur. Similem illi non invenies, quacunque coeli ambitus patet. Multi sunt, qui dicuntur amici, eorum qui vere sint, paucissimi numerantur. Nemo alterum gratis amat. Qui se spectat, qui res externas sibi pro fine proposuit, verus amicus non est. Tamdiu te diliget quamdiu utilis ei fueris. Sublata mensa deficiet; atque ut coepit, sic desinet. Vera amicitia ibi maxime deest, ubi creditur abundare.

 

3. Sicut Medicus, carissimum sibi aegrotantem curaturus, nec ferro, nec igni parcit: ita erga amicum correctione indigentem te gerere debes, liberrime, audacter, constanter, nihil negligendo, aut dissimulando. Damnabile est obsequium, per quod vitia foventur. Sit autem admonitio secreta, adsit ei omnis suavitas, careat omni verborum acerbitate. An aliquis tibi in amicitiam recipiendus sit, diu delibera: cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte; tam libere cum eo loquere, quam tecum. Ita quidem vivere debes, ut nihil illi committas, nisi quod inimico committere possis: sed quia interveniunt quaedam, quae consuetudo fecit arcana, omnes curas cum amico, omnes cogitationes misce. Quidam, quae solis amicis committenda sunt, obviis narrant, et in quaslibet aures quicquid urit exonerant: alii etiam carissimorum conscientiam reformidant, et intra pectus omne secretum premunt, nec sibi quidem credituri, si fieri posset. Utrumque vitium est, et omnibus credere, et nulli, sed alterum honestius, alterum tutius. Quod si cupis sine periculo cum omnibus loqui, id facile assequeris, non occultando, quae feceris, sed nihil faciendo, quod velis occultum esse.

 

4. Affinis amicitiae est affabilitas, quae humanam conversationem moderatur; in qua servanda modestia est, servandum silentium. Multa decet audire virum probum, pauca loqui. Vitiosum est, velle potius sciri, quam scire; cognosci, quam alios cognoscere; proprias merces inutiliter prodigere, quam sibi alienas comparare. Assuescere oportet eorum cum quibus vivis verbis et moribus incompositis: et quia multi multa loquentur falsa, inepta, puerilia, nihilque ad rem pertinentia, haec prudenter dissimulabis. Animi abjecti, ac muliebris est, cum iis dumtaxat versari velle, qui cedant, applaudant, et adulentur. De te rebusque tuis parcius loquere, tuae sententiae ne pertinaciter inhaereas, et a verbis elatis abstine, quae auctoritatem et magisterium sapiant. Cum quidpiam contra decorum occurrit tibi, in te regressus teipsum interroga, an et tu tali vitio labores: tum ex omnibus quae audis et vides, aliquid semper ad tuum profectum excerpe. Bene tecum agitur, si ex alieno peccato tuum emendas.

 

5. Cum tibi aliquid occurrit insolitum, inopinatum, et ab usu tuae patriae abhorrens, ne id continuo reprehendas: nam levis animi indicium est, aliena mirari, et ridere, et suo servire municipio. Res aestimandae prout sunt, non ut videntur. Vulgus omnia aestimat ex novitate, difficultate, artificio, raritate, pompa, rumore, et extrinseco apparatu: sapiens intrinsecum rei pretium, et honestatem respicit; eaque omnia spernit, quae plebs insana admiratur. Quidquid acciderit, penes te est, ut fructum ex eo capias. Noli te coarctare, et limitare proventum tuum. Licet tibi personam obducere, et actores fabulae imitari. Illi dum flent, non dolent; dum emunt, non possident; jubent sine imperio, objurgantur sine vindicta, objurgant sine ira: agunt, scilicet, alienam vitam. Utinam et tu sic in aliorum societate te geras, sine affectu, et proprietate! Magnum theatrum mundus est, in quo tot histriones, quot homines sunt. Cura autem, ut, quantum fieri potest, spectator sis, non actor fabulae. Qui spectaculum sui in scena exhibent, laborant; qui spectant, rident et delectantur.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 288-291.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: