MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXXIII.

 

De modestia. Munus duplex studiositatis. Quae regula in usu eutrapeliae servanda.

 

1. Modestia reliquas animi dotes mirabiliter exornat. Haec forma honestatis est, et fraenum vitiorum. Quamvis sermone taceas, habitu et gestu te prodis. Argumentum virtutis ex minimis licet capere. Vultus, risus, incessus, et flexus oculorum saepe hominem ostendunt, qualis sit. Sic vive, ut omnes cognoscant, te ad consortium Angelorum pertinere. Serva decorum in motu omnium membrorum, in gestu, voce, et aspectu; ne quid in his effoeminatum et molle sit, ne quid rusticum aut durum. Vera modestia ab animo in corpus, ex interna morum gravitate in superficiem emanat; ut quasi supellectilem suam mens foris inspiciat. Vir modestus vivum Dei simulacrum est: nam solus ejus aspectus intuentes componit. At hoc quam bonum est, videri et prodesse! Spectat quoque ad modestiam, tui status conditionem in vestibus, supellectili, ornatu domus, et multitudine servorum non excedere. Animi tui impedimenta haec sunt: quibus non tu, sed quae sunt extra te, exornantur. Cur igitur gaudes malo tuo? cur inania miraris et impedimentorum multitudine gloriaris? Hanc servorum cohortem, quae latus tuum cingit, recte dixeris hostilem exercitum, a quo satis cavere non potes. Quid agas nosse volunt, non quid praecipias. Nihil humilius eorum ingressu, nihil progressu insolentius, nihil odiosius egressu.

 

2. Studiositatis duo sunt munera: alterum, sciendi appetitum, qui plerumque justo major esse solet, temperare et moderari: alterum, torporem excutere, animique industriam ad necessaria ediscenda excitare. Curiosum homini ingenium dedit natura; artisque suae ac pulchritudinis conscia, nos operum suorum spectatores genuit, perditura fructum sui, si tam magna, tam clara, tam subtiliter ducta solitudini ostenderet. Sed abutimur naturae bono, ea curiose investigantes, quae utilius ignorarentur. Non ille sapit, qui scit multa; sed qui sapit, quod facit ad rem. Ea primum discenda, quae pertinent ad salutem: caetera quo minus legas non deterreo, dummodo quidquid legeris ad mores referas. Cave autem, ne lectio multorum librorum habeat aliquid vagum et instabile. Certis ingeniis immorari oportet et innutriri, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat. Lectio varia delectat, certa prodest.

 

3. Danda est aliquando remissio animo, et assiduo labori quies intermiscenda: non enim durabile est, quod caret alterna requie. Legum conditores dies aliquot instituerunt, quibus ad hilaritatem publice homines cogerentur, viresque reciperent paululum resoluti et remissi. Animi vero relaxationem plurimae actiones constituunt. Inambulatio, scilicet, in loco amoeno, et aperto; ut coelo libero attollat se mens, et membra vegetentur: suburbana ac rusticana secessio, procul ab urbium nidore et tumultu: aucupium et venatio, quae statum tuum non dedeceant; et piscatio, quae innocentior est: laeta studia et mitiora, musicusque concentus, et ludus aliquis honestus: joci demum innoxii, et urbanitates, a quibus absit omnis injuria et indecentia. Sunt quidam nimium severi, osores hominum, suisque tenebris incubantes, a quibus hilaris sermo nunquam potest extorqueri. Alii jocis semper dediti, rebus seriis nunquam se applicant, nunquam se populo subducunt. Miscenda autem ista et alternanda sunt, nam solitudo desiderium hominum faciet, frequentia taedium, eritque altera alterius remedium. Odium item laboris sanabit remissio; taedium remissionis, labor. Sunt et nonnulli, qui vires suas dispensare nescientes, immoderatum in se imperium exercent. Modus illis deest. Nec intermittere studia sciunt, nec repetere. Cum se ad laborem concitant, junguntur dies noctibus; nec desinunt, nisi deficiant. Rursus cum se in lusus dimittunt, se ita resolvunt, ut ad priorem consuetudinem vix retrahi possint. Sic igitur dandum animo intervallum, ut remittatur, non resolvatur. Ad hoc necessaria est eutrapelia, quae certos fines praescribat, quos praetergredi nefas sit. Optima quaeque mala fiunt, cum quis modum excedit.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 308-310.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: