MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT VII.

 

De ira, character irati. Effectus, causae et remedia irae.

 

1. Irascor irae. Sola haec ira justa est adversus monstrum rabidum et execrabile; adversus affectum maxime implacidum, et turbulentum: qui si semel invaserit hominem, vix in eo humanae naturae vestigia relinquit. Ira brevis insania est, sui impotens; armorum, sanguinis, et suppliciorum avida; decoris oblita, necessitudinum immemor, in ipsa irruens tela, ut alteri noceat, ruinis simillima, quae super id quod oppresserunt franguntur. Linquit decor omnis iratos. Flagrant et micant oculi, tumescunt venae, horrent capilli, quatiuntur labia, strident dentes, spumant ora, rabida vocis eruptio colla distendit. Non est ullius affectus facies turbatior. Foedatur vultus, contrahitur frons, nutat caput, vacillant pedes, agitantur manus, et totum corpus indecora jactatione huc illuc circumfertur. Adjice minaces gestus, complosas manus, pulsatum humum, percussum pectus, evulsos crines, scissa vestimenta, et sanguinem ab imis praecordiis exaestuantem. Qualem, putas, intra esse animum, cujus extra imago tam foeda est? Qualia Poetae inferni monstra finxere, ignibus ardentia, succincta serpentibus, diroque mugitu perstrepentia; talis est irati habitus, turpis, cruentus, aestuans, crudelis, et in ferinam rabiem generans. Caetera vitia licet abscondere, et in abdito alere: ira se profert, et in faciem exit, ac velut ignis omnia corripit: quantoque studiosius eam tegere conaris, eo amplius effervescit. Modi nescius est, nec froenum patitur, quem ira possedit.

 

2. Reliqua item vitia certis quibusdam finibus coërcentur; irae nihil intactum, nihil est inaccessum: coelum ipsum petimus iracundia. Hinc blasphemiae; hinc querimoniae adversus Deum; hinc de ejus providentia motae ab impiis controversiae. Nec his duntaxat irascimur, a quibus nos laesos existimamus; sed futurae etiam injuriae cogitatione offendimur, et qui facturus esse injuriam, falsa plerumque imaginatione, creditur, jam fecit: adeo ingeniosi in vitiis sumus. Saepe nescimus quibus irascamur, irascimur tamen: et si alius desit, in quo impetus ille frangatur, contra nos ipsos excandescimus. Ut vero scias, non ex sola injuria nasci hunc affectum, irae etiam nostrae sentiunt rabiem, qui nec offendere nos possunt, nec contumelia afficere. Sic vestimenta saepe scindimus, vasa projicimus, frangimus calamum, laceramus chartam, cum his uti ex animi sententia non valemus. Sic in furorem saepe nos agit aut versus calix, aut mensa negligentius posita, aut parum agilis puer, aut tracti subsellii stridor, et alia multa, quae iram nostram nec meruerunt, nec sentiunt. Sic refractarius equus et contumax; sic canis oblatrans et perstrepentes aviculae; sic importunus muscarum volatus, aut culicum morsus bilem concitant, et impatientiae nostrae poenas luunt. Vide quam demens sis. A rebus sensu carentibus, et a brutis animantibus exigis poenas, quibus par esset tuam potius insaniam castigare.

 

3. Quod si libeat irae damna et effectus intueri, nulla pestis humano generi pluris stetit. Videbis caedes, et urbium clades, et totarum exitia gentium. Videbis pestilentiam manu factam, et magnam occisorum struem, fusique sanguinis rivos flumina inficientes. Aspice nobilissimarum civitatum fundamenta vix notabilia; has ira dejecit. Aspice solitudines sine habitatore desertas; has ira exhausit. Aspice incendia domos concremantia, violatos fontes venenis, extinctas familias: haec scelera ira patravit. Ferarum conventum dixeris non hominum, nisi quod illae inter se placidae sunt, hi mutua laceratione se perimunt. Accedit huic vitio haec pernicies, quod hominem exuit similitudine Dei, cujus opera tranquilla sunt: mentem obcaecat, ne verum videat, ne aliorum monitis obsequatur: omnes animae facultates turbat et pervertit; cumque pessime totum hominem afficiat, vix illi tamen ulla turpitudo inesse creditur: adeo vulgus gloriosum existimat irasci. Sed praestat ad remedia accedere, quibus haec prava affectio, si non tolli omnino, rationis saltem imperio subjici, et ad salutarem modum cogi possit.

 

4. Ante omnia optimum est primum irae irritamentum protinus spernere, et ipsis repugnare principiis: nam si coeperit ferre transversum, difficilis ad salutem recursus est. Faciet quantum volet, non quantum permiseris. Cum hostis portis se intulit, modum a captivo non accipit. Facilius enim est non admittere perniciosa, quam admissa moderari. Pars superior mundi, et ordinatior, ac propinqua sideribus, nec in nubem cogitur, nec in tempestatem impellitur, sed caret omni tumultu: inferiora sunt quae fulminant. Ita animus sublimis, quietus semper et compositus, ac in statione tranquilla collocatus, intra se mala premit, quibus ira contrahitur, et verbis suis minimum libertatis permittit: scit enim cum iratus fuerit, mala non tolli; sed fieri graviora. Sicut aves, dum viscum trepidantes excutiunt, plumis omnibus illinunt: sic omnis indignatio in tormentum suum proficit. Plus nocet ira, quam injuria. Qui irascitur, se ab alio contemptum putat; verus autem aestimator sui non vindicat, quia non sentit. Ultio confessio doloris est. Non est magnus animus, qui repetit mordentem.

 

5. Audita voce maledicentis statim animadvertendum, non quid illum audire, sed quid te deceat loqui. Non tantum licere debet alienae perversitati, ut serenitatem tuam obducat. Deus, qui omnia potest, tot improbos homines suffert: tu caeteris deterior, unum ferre non poteris? Ridiculum est te non corrigere malitiam tuam, quod potes; aliorum velle tollere, quod non potes. Si tot peccatorum reus es, quicquid pateris nihil est comparatione gehennae, quam mereris. Quis es tu, cujus aures laedi nefas sit? Seipsum offendit, quia peccat, qui facit injuriam: tibi enim quid accidit? Id quod ab aeterno decretum est pro tua salute. Audi quid dicat Deus: Si dimiseritis, et ego dimittam vobis (1). Ad hoc tonitruum si non expergisceris, non dormis, sed mortuus es. Danda est alienis vitiis venia, ut tuis impetres.

 

6. Tollenda ex animo suspicio est, fallacissimum irae incitamentum. Ille me parum humane salutavit, ille inchoatum sermonem cito abrupit, illius vultus aversior visus est. Nec deerunt suspicioni argumenta, et conjecturae; cum semper ad malum creduli simus. Major injuriae pars constat vitio interpretantis. Quare simplicitas necessaria est, et benigna rerum aestimatio. Age contra te absentis causam: sitque tibi hoc vitium suspectum; quod quae inviti audimus, libenter credimus; et antequam judicemus, irascimur. Dandum semper est tempus: veritatem dies aperit. De parvula summa judicaturo res tibi sine teste non probaretur; amicum vero condemnas, antequam audias? Rebus quae referuntur statim fidem adhibere, imprudentis hominis est. Multi mentiuntur, ut decipiant; multi, quia decepti sunt. Qui aliquid clam dicit, pene non dicit. Quid iniquius, quam secreto credere, palam irasci? Denique non expedit omnia videre, omnia audire. Non accipit injuriam, qui nescit.

 

7. Cum scis aliquem male loqui de te, interroga conscientiam tuam, an ipse prius de illo locutus sis. Tum cogita, de quam multis loquaris. Faciet te moderatiorem respectus tui, si te ipsum consulueris. Nam cur alienae luxuriae non ignoscis, qui nihil tuae negasti? cur mendacia persequeris, ipse perjurus? cur ipse perfidus, fidei acerrimus exactor es? cur tibi licentiam in alios permittis, in te non vis? Succurrat non tantum quid patiaris, sed quid feceris. Quicquid in alio reprehendis, invenies in sinu tuo. Omnes mali sumus: communi vitio danda est venia. Et si nihil tale fecisti, at potes facere. Qui stat, videat ne cadat (2).

 

8. Quid novi fit, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat? Haec omnia ita consueta sunt, ut rosa vere, fructus aestate. Sicut properanti per frequentia urbis loca alicubi labi necesse est, alicubi retineri, alicubi respergi? ita in hoc vitae actu dissipato et vago multae incidunt querelae, multa impedimenta. Cur indignaris a viro malo injuriam passus? Quod suum erat fecit. Tu vero, si bonus es, boni viri munus exerce: cura ut illum bonum facias. Hoc autem non fit ultione, sed patientia, et beneficiis: et si non bonum, saltem benevolum reddes: si neutrum, te procul dubio meliorem efficies. Ille detraxit de fama tua; graviter tibi infensus est. Quid hic tu? Non credo. Si quid dixit, errore deceptus dixit, mente non mala, zelo bono: prodesse voluit, aut certe laesus a me fuit. Non est injuria, pati quod prior feceris. Vere illam culpam admisi, reus sum; aequum est justitiae cedere. At gratis impugner, et sine culpa. Quid inde? Christum imitabor, et dicam cum Propheta: Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti (3). Aliena dicta, aut facta, tibi mala non erunt, et si revera mala sint, nisi male eis utaris. Talia sunt, qualis usus eorum.

 

9. Quae est causa offensionis? Opinio. Tolle damni opinionem, et nihil nocebit tibi. Nulla res attingit, aut movet animum, aut ad ipsum intrat: solus ipse se ipsum movet; et quale tulerit judicium, talia fiunt ea quae accidunt. Nihil te laedet, nisi tu te ipsum laeseris. At malus est, inquis, qui me persequitur. Expecta: dabit alteri poenas, quas debet tibi; et jam sibi dedit, quia peccavit. At ratione praeditus est; quare non emendat se? Et tu, qui ratione praeditus es, cur non corrigis impatientiam tuam? cur non vincis in bono malum? Aliena vitia in oculis habes; a tergo tua sunt. Sed age, quisquis es, cui dulce videtur ulcisci, datur tibi optatae ultionis facultas; cum hac tamen justissima lege, ut a majori incipias. Ordo injuriae praescribat ultionem. Graviorem omnium hostem iram tuam habes; hac plus te offendit: ab ista auspicare vindictam. Non sunt quaerendi in platea adversarii, dum infensior domi latet. Plato iratus in servum, manum quam percussurus sustulerat, suspendit, dicens: Caederem, nisi irascerer. Prius voluit iracundiam flagellare, quam servum; digniorem flagris existimans dominum irascentem, quam servum negligentem. Quo quisque honestior est, eo fortius iram comprimit.

 

10. Judices, et qui praesunt populis, iram interdum ostendere debent, ac etiam exhibere, ita tamen, ut rationem non praeveniat, sed quasi ancilla subsequatur. Corrigendus est qui peccat, et castigandus; sed sine ira. Si vir bonus irasci turpiter factis debet, omnis illi per iracundiam vita transibit. Quod enim momentum erit, quo non videat improbanda? Deficiet, si toties a se iram, quoties causa poscet, exegerit. Placidus itaque et aequus errantibus, talem affectum erga illos habebit, qualem medicus erga phreneticos. Sicut non commoveris ob algores et fervores, qui a tempestatibus suas vices obeuntibus inducuntur: ita nec irasci debes propter injurias, quas improbi homines pro sua natura inferre solent. Ægri intemperantes sunt, in quibus nihil est sani. Satis acerba erga contumeliosum vindicta est, nullam petere ab eo vindictam. Ille laedit ut doleas; si tu non doles, ipse dolebit, videns ereptam sibi contumeliae voluptatem; adeo fructus injuriae in sensu et indignatione patientis positus est. Convitia, si irascare, agnita videntur; spreta exolescunt. At turpe est, inquis, contemni, laesumque honorem non reparare. Imo turpe est timere contemni: non enim hoc timet, nisi qui contemni dignus est. Non respicit sapiens, quid homines turpe judicent; nihil illi turpe, nisi peccatum. Contemnor, ait, ab aliquo? Ipse viderit. Ego curabo, ne quid contemptu dignum agam, aut loquar. Odit me aliquis? Viderit. Ego omnibus ero placidus, et benignus. Sic invicta patientia, improborum malitiam superat et fatigat; Deumque imitatur, qui ignoscit, qui patientissimus est, et scelera nostra suis beneficiis vincit. Majoris animi est, non agnoscere injuriam, quam ignoscere.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 216-224.

 

Notae:

(1) Matth. VI, 14.

 

(2) I Cor. X, 12.

 

(3) Ps. XXXVIII, 10.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: