MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT XIV
Quomodo Puer Jesus remansit in Hierusalem

Cum autem (1) esset annorum duodecim, ascendit cum parentibus in Hierusalem, secundum consuetudinem et praeceptum diei festi, et durabat per dies octo. Laborabat ergo etiam nunc puer Jesus itineribus longis, et vadit, ut honoret Patrem suum coelestem in festis suis: est enim amor summus inter Patrem et Filium. Sed major erat ei afflictio, et dolor cordis acerbior, de inhonoratione Patris in peccatorum multiplicium commissione, quam de honore parentis, et exterioris pompae festi laetitia. Stabat ergo Dominus legis, observans legem, et inter alios conversans humiliter quasi quilibet alius pauperculus. Consummatis autem diebus festis, recedentibus parentibus, ipse in Hierusalem remansit. Attende hic bene, et omnibus, quae dicunt et fiuntur, te praesentem exhibeas: valde enim devota materia et proficua est haec. Dixi autem jam tibi supra (2) in principio, quod Nazareth, ubi Dominus habitabat, a Hierusalem distat quatuordecim, vel quindecim milliaribus, vel circa. Cum ergo mater et Joseph per diversas vias incedentes, venerunt in sero ad locum, ubi diaeta explebatur, et ubi hospitari deberent; videns Domina Joseph sine puero, quem cum ipso rediisse credebat, quaerit ab eo: Ubi est puer? Et iste: Ego nescio, non rediit mecum; tecum enim eum rediisse credebam. (I) Tunc illa dolore vehementi concussa, cum lacrymis dixit: Non rediit mecum: video quod non bene filium meum custodivi. Et velociter coepit ire per domos, et quam decenter potuit, illo sero circuibat, quaerens de ipso, et dicens: Vidistis vos filium meum; et vos, vidistisne filium meum? et vix prae dolore et ardore desiderii se sentiebat. Joseph vero sequebatur eamdem cum fletu. Quo non invento, qualem quietem habere poterant, tu ipse cogita, et maxime mater, quae ipsum arctius diligebat. Et licet a notis confortaretur, non tamen poterat consolari. Quid enim erat perdere Jesum? Conspice bene ipsam, et vehementer compatere, quia in angustia est anima sua: nunquam ex quo nata fuit usque tunc, fuit in tanta. Non ergo turbemur, quando tribulationes habemus, cum etiam matri non pepercit Dominus. Ad suos enim eas permittit venire, et signa sunt suae dilectionis; nobis autem expedit eas habere. Tandem Domina in camera se recludens, ad orationem et planctum se convertit, dicens: O Deus et Pater aeterne, clementissime ac benignissime, vobis placuit mihi dare filium vestrum: sed ecce perdidi eum, et nescio ubi sit; reddite eum mihi. O Pater, tollite mihi amaritudinem istam, et ostendite mihi filium meum. Respicite, Pater, afflictionem cordis mei, et non ad negligentiam meam: incaute enim me habui, sed ignorans feci. Sed propter bonitatem vestram reddite ipsum mihi, quia sine ipso vivere non possum. O fili dilectissime, ubi es! quid est de te? apud quem nunc hospitaris? Numquid ad Patrem tuum rediisti in coelum? Scio enim quod Deus es, et Dei filius: sed quomodo mihi non dixisses? sed et numquid insidiose ab aliquo es quaesitus? Scio enim quod verus homo es ex me natus, et alias te, ab Herode quaesitum, in Aegyptum portavi. Pater tuus te ab omni malo custodiat, fili mi. Indica mihi, fili mi, ubi sis, et veniam ad te, vel tu redi ad me; parce mihi hac vice, quia nunquam amplius continget mihi, ut te custodiam negligenter. Numquid aliquam offensam feci tibi, fili mi? propter quam ergo causam recessisti a me? Scio quod dolorem cordis mei cognoscis. O fili mi, ne tardes venire ad me. Nunquam ex quo natus es usque modo sine te fui, comedi, vel dormivi, nisi nunc solum. Modo autem sum sine te, et nescio qualiter hoc factum sit: tu scis quia tu es spes mea, vita mea, et omne bonum meum, et sine te esse non possum. Indica ergo mihi ubi tu es, et quomodo te valeam invenire. Talibus et similibus dictis, se mater per noctem angustiabat super dilecto filio suo. Mane vero sequenti die tempestive domum exeuntes, quaerebant eum etiam per circumstantia loca: nam per plures vias patebat reditus: sicut qui de Senis vellet redire Pisas, posset ire per Podium Bonichi, et per Colle, et per alia loca. Die ergo sequenti ibant per alias vias, quaerentes eum inter cognatos et notos: quo etiam tunc non invento, mater quasi sine spe anxiabatur, et non poterat consolari. Tertia vero die redeuntes in Hierusalem, invenerunt eum in templo sedentem in medio doctorum. Tunc ipsa videns eum, exhilarata, quasi reviviscens genuflexit, et cum lacrymis Deo gratias egit. Puer autem Jesus videns matrem, venit ad eam; quem ipsa inter brachia suscipiens et stringens, et osculans dulciter, ponit vultum ad vultum, et tenens eum in gremio suo aliquantulum cum eo sic requievit: neque enim tunc aliquid prae teneritudine dicere potuisset. Postea respiciens eum, dicit: Fili, quid fecisti nobis sic? ego et pater tuus dolentes quaerebamus te. Et ille: Quare me quaerebatis? in his enim, quae Patris mei sunt, oportet me esse. Quod verbum illi non intellexerunt. Dicit ergo ei mater: Fili, volo quod redeamus ad domum nostram; non vis redire nobiscum? Et ille: Ego faciam quod placuerit vobis. Et rediit cum illis Nazareth.

Vidisti ergo afflictionem matris in praedicto negotio. Sed quid fecit praedictus puer in isto triduo? Conspice etiam eum attente, quomodo se reducit ad aliquod hospitale pauperum, et cum verecundia petit se hospitari, et ibidem comedit, et hospitabatur cum pauperibus Jesus pauper. Conspice eum sedentem inter doctores vultu placido, sapienti et reverenti; et audiebat, et interrogabat eos quasi ignorans; quod ex humilitate faciebat, et etiam ne illi verecundarentur super mirabilibus responsis ejus.

(II) Considerare autem potes in praedictis tria valde notabilia. Primum, quia qui Deo vult adhaerere, non debet inter consanguineos conversari, sed ab eis discedere: nam et puer Jesus a se dimisit dilectissimam matrem, cum operibus Patris sui intendere voluit; et etiam postea quaesitus, inter cognatos et notos inventus non fuit. Secundum, quod qui spiritualiter vivit, non miretur, si aliquando mente arida remanens, videtur sibi se esse derelictum a Deo, cum etiam matri Dei hoc contigerit. Non ergo mente tabescat, sed diligenter eum quaerat in sacris meditationibus et bonis operibus persistendo, et reinveniet eum. Tertium, quod non debet quis esse proprii sensus, vel propriae voluntatis: nam cum Dominus Jesus dixisset, quod oportebat eum operibus Patris intendere, mutavit consilium, et matris voluntatem secutus est, et recessit cum ea et nutritio suo, et erat subditus illis. In quo etiam admirari potes humilitatem ipsius, de qua plenius infra proxime dicemus.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 529-531.

Notae:

(1) Luc. II, 42 et seq.

(2) Sup., huj. opusc. c. V, p. 516. col. 2.

Tituli marginales:

(I) Quam magnus fuerit dolor Mariae et Joseph, pro puero Jesu amisso.

(II) Tria notatu digna.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: