MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LVII

 

Vita contemplativa praefertur activae

 

Quia ergo in praecedenti auctoritate Bernardi ex sermone quinquagesimo (a) super Cantica habuisti quod contemplantes praeferuntur activis in dilectione Dei; videtur quod contemplativa praeferatur activae. De quo idem Bernardus sic dicit (1): «Quid tamen sibi vult, fratres, quod optimam partem Maria dicitur elegisse? Ubi jam erit quod adversus eam proferre solemus, si quando forte administrantis Marthae turbationem inaequalitatem judicare voluerit? (2) Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier. Ubi erit illud (3): Si quis mihi ministraverit, honorificavit eum pater meus? et illud (4): Qui major est vestrum, erit minister vester? Postremo, quae consolatio est laboranti, quasi in ejus suggillationem, partem sororis attollere? Unum igitur arbitror e duobus: ut aut de electione Maria laudetur, quod pars ipsa, quantum in nobis est, sit in omnibus eligenda; aut certe ut neutrum defuisse dicatur, nec in partem aliquam praecipitasse sententiam, sed ad obedientiam praeceptoris in utrumlibet sit parata. Quis enim sicut David (5) fidelis, egrediens ad imperium et ingrediens regis? Denique inquit (6): Paratum cor meum, non semel tantum, sed et secundo, et vacare tibi, et proximis ministrare. Haec plane pars optima quae non auferetur: haec mens optima, quae non mutabitur, quocumque vocaveris eam. Bonum enim (7) acquirit gradum, qui bene ministraverit; forte meliorem, qui bene vacaverit Deo; optimum autem, qui perfectus est in utroque. Unum autem dico adhuc, si tamen id de Martha licet suspicari. Nonne enim quasi otiosam reputasse videtur, quam sibi dari (b) petiit adjutricem? Sed carnalis est, et omnino non percipit ea quae sunt spiritus Dei, si quis forte vacantem animam sua (c) de vacatione redarguit. Audiat ergo optimam esse hanc partem, quae maneat in aeternum. Numquid enim non rudis quodammodo videtur anima, quae divinae contemplationis penitus expers, illam intraverit regionem, ubi hoc unum omnium opus, unum studium, eadem vita?». Idem (8): «Duo quaedam in intentione, quam faciem animae dixerimus, necessario requiruntur: res, et causa; id est, quid intendas, et propter quid. Ex his sane duobus, animae vel decor, vel deformitas judicatur». Et infra (9): «Porro intendere in aliud quam in Deum, tamen propter Deum, non solum Mariae, sed Marthae negotium est. Absit autem, ut quae hujusmodi est, quidquam dixerim illam habere deforme; nec tamen ad perfectum affirmaverim pervenisse decoris, quippe quae adhuc sollicita est, et turbata erga plurima, et non potest terrenorum actuum vel tenui pulvere non respergi. Quem tamen cito facileque (d) deterget, vel in hora sanctae dormitionis, casta intentio, et bonae conscientiae interrogatio in Deum. Igitur solum inquirere Deum propter ipsum solum, hoc plane est utramque bipartitae intentionis faciem habere pulcherrimam; atque id proprium ac speciale sponsae, cui merito singulari praerogativa audire conveniat (10): Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis». Idem (11): «Solitudo et reclusio nomina miseriae sunt. Cella autem nequaquam debet esse reclusio necessitatis, sed domicilium pacis, ostium clausum; non latebrae, sed secretum (12). Cum quo enim Deus est, nunquam minus est solus, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo; tunc ipse suus est (e) ad fruendum Deo in se, et se in Deo. Tunc in luce veritatis, in sereno mundi cordis, ultro patet sibi pura conscientia, et libere se infundit (f) affecta de Deo memoria; et vel illuminatur intellectus, et bono suo fruitur affectus, vel libere seipsum deflet humanae fragilitatis defectus. Propter hoc secundum formam propositi vestri habitantes in coelis, potius quam in cellis, excluso a vobis toto saeculo, totos vos inclusistis cum Deo». Idem (13): «Otium non est vacare Deo; imo negotium negotiorum». Hucusque Bernardus (13). His auctoritatibus videtur, quod vita contemplativa praeferatur activae: et etiam alias auctoritates habuisti in hoc tractatu, quae ad hoc ipsum faciunt, et etiam supra (14) sub capitulo, Quomodo Dominus fugit, quando turbae voluerunt eum facere regem, ex sermone XXXII Bernardi super Cantica.

 

Quae autem sint majoris meriti, Deus novit. Crederem tamen, quod qui majori amore fertur, magis meretur: sed in contemplativa videtur quis magis affici ad amorem; et valde magnum est speculari Deum, frui Deo, conversari cum Deo, et ejus cognoscere voluntatem: quae ad contemplativum spectant. Haec enim est degustatio mercedis patriae, quamvis imperfecte et raro. Et hoc videntur tenere sancti, scilicet quod contemplativa sit majoris meriti, quam activa. Sed quidquid sit, Dominus vult de utrisque. Et sicut multa in uno corpore membra non eumdem actum habent; ita nos multos in Ecclesia multis modis Domino servire oportet, et non omnibus idem spiritus datur, sed (15) alii datur sermo sapientiae, etc. Unusquisque igitur (16) in ea vocatione, in qua vocatus est, maneat; et qui aptus est contemplationi, moretur in ea; qui vero ministerio proximorum, exerceat se in ipso. Nam et Dominus sicut hic dixit de Maria, quod optimam partem elegit, ita cum Petro suas oves recommendavit sub sui amoris examine, tribus ei vicibus hoc impressit. Et hoc sensu potest intelligi quod Bernardus scribit, dicens (17): «Suscipiat Martha Dominum in domum, cui nimirum credita dispensatio est domus. Suscipiant et caeteri coadjutores ejus singuli, pro qualitate ministerii excipiant Christum, serviant Christo, ministrent ei in membris suis: ille in infirmis fratribus, ille in pauperibus, ille in suscipiendis hospitibus et peregrinis: quibus ita sollicitis circa frequens ministerium, videat Maria quantum ad Dominum vacet, et videat quoniam suavis est Dominus». Hucusque Bernardus.

 

Tu igitur, quia status tuus illud exigit, contemplativam totis viribus assume, praemissa activa moris, per quam pervenitur ad ipsam. Et gaude, et gratias age Domino Jesu, qui ad hanc te partem vocavit, quam optimam esse dixit.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 585-586.

 

Notae:

(1) Bernard., de Assumpt. Virg., serm. III, n. 3.

 

(2) Eccli. XLII, 14.

 

(3) Joan. XII, 26.

 

(4) Matth. XXIII, 11.

 

(5) I Reg. XXII, 14.

 

(6) Psal. LVI, 8.

 

(7) I Tim. III, 13.

 

(8) Bern., super Cant., serm. XL, n. 2.

 

(9) Ibid., n. 3.

 

(10) Cant. I, 9.

 

(11) Imo Guill. a S. Theod., ad fratres de Monte Dei, c. IV, n. 9.

 

(12) Ibid., n. 10.

 

(13) Imo Guill. a S. Theod., ubi sup., c. VIII, n. 21.

 

(14) Cap. XXXV, p. 552.

 

(15) I Cor. XII, 8.

 

(16) Ibid., VII, 20.

 

(17) Bern., de Assumpt. Virg., serm. III, versus fin.

 

(a) Caet. edit. 60.

 

(b) Ita Mabill.; caet. edit. dare.

 

(c) Item suam.

 

(d) Item facilemque.

 

(e) Suppl. sibi.

 

(f) Al. in se fundit.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: