MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT VI
Quomodo Joseph voluit dimittere Mariam, et quomodo Deus permittit suos tribulari

Cum autem simul habitarent Domina et sponsus ejus Joseph, et crescente Jesu in utero matris perpendens Joseph ipsam gravidam esse, doluit ultra modum. Attende hic bene, quia multa pulchra discere poteris. Si dubitas quare Dominus voluit matrem suam habere virum, cum semper vellet eam virginem esse; respondetur: Propter tria, ut scilicet ne gravida infamaretur, ut viri ministerio et societate frueretur, et diabolo partus Filii Dei occultaretur. Conspiciebat ergo Joseph conjugem suam semel et pluries, et dolebat et turbabatur, et eidem vultum ostendebat turbatum, et oculos avertebat ab ea tanquam a mala, suspicans eam ex adulterio concepisse. Vides quomodo Deus permittit suos tribulationibus vexari, et tentari ad ipsorum coronam. Cogitabat autem eam occulte dimittere. Vere de hoc dici potest, quod ejus laus est in Evangelio. Dicitur enim ibi, quod erat (1) vir justus, magnae namque virtutis erat. Cum enim communiter dicatur, quod quasi summae verecundiae, doloris et furoris sit viro adulterium uxoris, tamen ipse virtuose se temperabat, et accusare nolebat, patienter hanc magnam pertransibat injuriam; non se vindicans, sed pietate victus, credere volens, occulte volebat eam dimittere. Sed nec Domina pertransivit absque tribulatione; perpendebat enim et videbat eum turbatum, et de hoc etiam ipsa turbabatur. Humiliter tamen tacebat et occultabat donum Dei. Potius volebat reputari vilis, quam ipsum sacramentum Dei propalare, et de se aliquid loqui, quod ad jactantiam putaretur pertinere. Rogabat autem Dominum, ut ipse remedium apponere dignaretur, et hanc sibi et viro suo tribulationem auferret. Vides quam magna tribulatio et anxietas erat eis; sed Dominus providit utrique. Misit ergo angelum suum, qui dixit Joseph in somnis, quod uxor ejus de Spiritu sancto conceperat, et ut confidenter et gaudenter staret cum ea. Unde, tribulatione cessante, redit consolatio magna. Sic et nobis contingeret, si in tribulationibus patientiam habere sciremus: nam Deus post tempestatem tranquillum facit. Nec dubitare debes, quia non permittit eas ad suos venire, nisi pro utilitate eorum. Quaesivit Joseph de hac conceptione mirifica, quae ei Domina diligenter narravit. Remanet ergo et stat Joseph gaudens cum sua conjuge benedicta. Et ultra quam dici possit, eam casto diligit amore, et curam ipsius fideliter gerit, et Domina cum eo confidenter moratur, et in sua paupertate laetanter vivunt. Stat ergo Dominus Jesus reclusus in utero usque ad menses novem, more aliorum. Stat benigne ac patienter sustinet, et expectat tempus debitum. Compatere sibi, quod ad tantam humilitatis profunditatem devenit. Multum ergo deberemus hanc affectare virtutem: nec unquam deberemus ad elationem, vel ad nostri reputationem tumescere, quando tantum se inclinavit Dominus majestatis. Et de hoc secundo beneficio hujus tam prolixae pro nobis reclusionis, nunquam ei digne possemus satisfacere. Sed saltem corde hoc cognoscamus, et gratias eidem toto affectu agamus, quod nos ex aliis assumere dignatus est, ut vel hoc modicum rependamus eidem, ut reclusi stemus ad servitium suum. Ipsius quippe beneficium est hoc, non nostrum meritum, et quidem permaximum, multumque acceptabile ac venerabile est. Non enim ad poenam, sed ad tutelam reclusi sumus, et in arce religionum tutissima collocati, ad quam hujus nequissimi mundi venenosae sagittae, vel tumultuosi maris procellae, nisi nostra temeritate, attingere non poterunt. Conemur ergo toto posse, mente reclusa et abstracta ab omnibus caducis, eidem cordis puritate vacare, quia corporalis reclusio nihil aut parum sine mentali prodest. Eidem etiam Domino Jesu in hoc compatere, quod est in continua afflictione, et fuit a suae conceptionis primordio usque ad mortem, ex eo, scilicet quod Patrem, quem summe diligebat, cognoscebat propter idola relinqui a peccatoribus, et inhonorari, et ex compassione, quam habebat ad animas ad imaginem suam creatas, quas cernebat miserabiliter, quasi universaliter damnati, et erat sibi major poena, quam fuerit passio corporalis. Nam propter hanc tollendam sustinuit illam. Vides quam pulchra fercula hic tibi propinata sunt: si vis eorum sentire dulcedinem, ea rumina diligenter, et saepe.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 517-518.

Notae:

(1) Matth. I, 19 et seq.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: