MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT IX
De Epiphania, sive apparitione Domini

Die autem tertiodecimo puer Jesus manifestavit se gentibus, id est Magis, qui gentiles erant. Attende circa diem istum, quia vix invenies aliquod festum sic ab Ecclesia solemnizatum et multiplicatum in antiphonis, responsoriis, et sermonibus, et aliis, quae ad solemnitatem pertinent, sicut illud: non quod sit majus omnibus aliis, sed quia multa et magna tali die facta sunt per Dominum Jesum, et maxime circa ipsam Ecclesiam.

Primum est, quia hodie ipsa Ecclesia recepta est ab eo in persona Magorum: quia Ecclesia ex gentibus congregata est. Nam die natalis sui apparuit Judaeis in persona pastorum, qui Judaei non receperunt verbum Dei, nisi pauci (a) ex ipsis: hodie vero apparuit gentibus, et haec est Ecclesia electorum. Unde festum hodiernum est proprie festum Ecclesiae, et fidelium christianorum.

Secundum, quia Ecclesia est hodie desponsata ab eo, et eidem vere conjuncta per baptismum, quem tali die suscepit, scilicet revoluto vigesimo nono anno. Et ideo laetanter cantatur (1): Hodie coelesti sponso juncta est Ecclesia, etc. Nam in baptismo desponsantur animae Christo, qui a suo baptismo sumpsit virtutem, et animarum baptizatarum congregatio vocatur Ecclesia.

Tertium, quia tali die, scilicet revoluto anno post baptismum, fecit primum miraculum ad nuptias: quod etiam ad Ecclesiam et spirituales nuptias potest adaptari. Videtur etiam postea fecisse tali die miraculum de multiplicatione panum et piscium: sed prima tria Ecclesia hodie repraesentat, illud autem non. Vides ergo quam venerabilis est dies illa, quam Dominus elegit ad tot magnifica et mirifica. Considerans ergo Ecclesia tot magna beneficia, hodie sibi a suo sponso exhibita, grata existere volens, exultat, jucundatur et jubilat, et hunc diem magnifice solemnizat.

Dicamus ergo de primo, quia de aliis sermo erit secundum ordinem vitas ipsius Christi. Sed de primo opere, scilicet de Magorum adventu ad Christum, non est intentionis meae narrare moralitates et expositiones, quae sic diligenter per sanctos traditae sunt. Qualiter ergo venerunt Magi ab Oriente Hierosolymam, et quid inter eos et Herodem actum sit, et de ductu stellae, et quare talem oblationem fecerunt, et de aliis hujusmodi, legas textum Evangelii, et sanctorum expositiones, et invenies. Ego enim in hoc et in aliis vitae Christi actibus intendo, ut in principio tibi dixi, aliquas meditationes tangere, secundum quasdam imaginarias repraesentationes, quas anima diversimode percipere potest, secundum quod gesta fuerunt per ipsum, vel sicut fuisse credi possunt. De expositionibus autem, raro intromittere me cogitavi: tum quia ad hoc insufficiens sum, tum etiam quia nimis esset longa materia. In praesenti ergo negotio sis praesens, et conspice bene singula, quia, ut alias tibi dixi, in hoc est tota vis harum meditationum.

Venerunt ergo isti tres reges cum multitudine magna et honorabili comitiva, et sunt ante illud tugurium in quo natus est Dominus Jesus. Domina sentit strepitum et tumultum, et accipit puerum. Intrant illi domunculam, et genuflectunt, et adorant Dominum puerum Jesum reverenter. Honorant eum ut Regem, et adorant ut Dominum. (I) Vide quam magna fuit eorum fides. Quid enim erat credere, quod ille puerulus sic viliter indutus, cum paupercula matre inventus, et in loco sic abjecto, sine societate, sine familia, sine omni ornatu, esset rex et Deus verus? Et tamen utrumque crediderunt. Tales duces, et talia primitiva nos oportebat habere. Stant ergo genuflexi coram eo, colloquuntur cum Domina, vel per interpretem, vel per seipsos: quia sapientes erant, et forte linguam hebraicam sciebant. Quaerunt ab ea de conditionibus istius pueri. Domina narrat: et illi omnia credunt. Conspice bene ipsos, quia reverenter, et curialiter loquuntur, et audiunt. Conspice et Dominam, quia cum rubore in verbis, et oculis ad terram demissis, ac cum verecundia loquitur, non delectatur loqui nec videri. Dominus tamen dedit ei vigorem in hoc magno opere: quia illi repraesentabant universam Ecclesiam futuram ex gentibus. Conspice et puerum Jesum: nondum loquitur, sed stat cum maturitate et gravitate, tanquam intelligens, et benigne, respicit illos, et isti multum delectantur in eo, tam visu mentali tanquam intus edocti et illuminati ab eo, quam corporali, quia speciosus erat prae filiis hominum. Tandem consolatione magna recepta, offerunt eidem aurum, thus, et myrrham, aperientes thesauros suos, et ponentes aliquem pannum vel tapetum ante pedes Domini Jesu obtulerunt, scilicet quilibet illorum illa tria in maxima quantitate praecipue de auro. Alias enim pro parva oblatione non oportuisset aperiri thesauros, quia parva de levi habuissent ad manus senascalli eorum. Et tunc reverenter et devote osculati sunt pedes ejus. Quid, si tunc puer sapientissimus, ut eos magis consolaretur, et in amore suo roboraret, porrexisset etiam ad osculandum manum? Signavit etiam eos, et benedixit. Illi ergo se inclinantes et valefacientes, cum magno gaudio recesserunt, et per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Quid autem de auro isto factum putas, quod erat sic magni valoris? Numquid Domina reservavit sibi, vel depositum fecit? vel numquid emit domos, agros et vineam? Absit; non curat de talibus paupertatis amatrix. Zelans ergo Domina fortiter pro paupertate, et intelligens filii voluntatem, tam intus docentis, quam foris signa ostendentis, quia vultum forte avertebat ab auro, et vilipenderat, totum infra paucos dies pauperibus erogavit. Grave enim erat sibi sarcinam tenere, vel deferre. (II) Unde sic ista totaliter expenderat, quod quando intravit in templum, non habuit unde unum agnum emeret, quem offerret pro filio, sed emit turtures vel columbas. Unde rationabile est credere, quod magna fuit oblatio Magorum, et quod Domina zelans paupertatem, quia plena charitate, dedit eam pauperibus.

(III) Vides praeconium paupertatis, et in duobus hic attende. Primo, quia hodie puer Jesus eleemosynam recepit ut pauper, et etiam mater sua. Secundo, quia non solum non curabant acquirere, vel congregare; sed etiam quae dabantur, retinere nolebant, semper in eis crescebat desiderium paupertatis. Sed numquid circa humilitatem aliquid attendisti? (IV) Si bene advertitur, etiam humilitatis cernitur profunditas. Sunt enim qui se viles et abjectos reputant in animo suo, et in oculis suis non extolluntur: sed non sic esse volunt in oculis aliorum, nec patiuntur vilipendi ab aliis, vel derideri, et suam vilitatem, vel defectus nolunt aliis innotescere, ne vilipendantur: Non sic fecit hodie puer Jesus omnium Dominus, qui et aliis suis et sua vilia patere voluit, et non parvis aut paucis, sed magnis et multis, scilicet regibus, et sociis eorum quampluribus; et in tali casu et tempore, in quo multum erat timendum. Nam cum illi venirent ut invenirent Regem Judaeorum, quem etiam Deum esse putabant, dubitare poterant, ne talibus de ipso visis, reputantes se fatuos et delusos, recederent sine fide et devotione; sed non dimisit humilitatis amator, dans nobis exemplum, ne sub specie alicujus apparentis boni, recedamus ab humilitate: et quod discamus etiam in aliorum oculis viles et abjecti velle apparere.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 522-523.

Notae:

(1) In Epiph. Dom., ad Magnif., antiph.

(a) Caet. edit. pauca.

Tituli marginales:

(I) Magorum fides.

(II) B. Virgo Maria aurum a Magis oblatum pauperibus erogavit.

(III) Paupertas.

(IV) Humilitas.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: