INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XVIII

 

De Praedicatione et Doctrina Christi ac adversariis ejus

 

––––

 

QUAESTIO. 1. Quomodo nos veritatem Christus docuit?

 

R. Exemplo et praedicatione. De exemplo in compendio visum est supra. Quod ad praedicationem attinet, (1) obibat civitates, pagos, et vicos, divini sui verbi semen ubique spargens. (2) Frequens docebat in synagogis, iis nempe locis, quo Judaei legendis, audiendis, interpretandisque S. Scripturae libris solebant convenire. Saepe etiam praedicabat secus mare, alias in monte, locisve campestribus; verbo, nullam annuntiandae veritatis occasionem praetermittebat, nullusque ipsius sermo instructione vacabat. Adhibebat crebro parabolas et similitudines, quia haec instruendi methodus in iis praecipue regionibus, jam pridem erat usu receptissima.

 

Q. 2. Quid praedicatione sua Christus hominibus praecipue inculcatum voluit?

 

R. Id scilicet, quibus in rebus vera hominis felicitas ac beatitudo sita esset, quod quidem octo sententiis complexus est, quae beatitudines evangelicae nuncupari solent.

 

Q. 3. Recense igitur octo illas beatitudines evangelicas.

 

R. Sic eas ipse Salvator initio sermonis illius quem in monte prolixum habuit enumeravit.

 

(3) Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum.

 

Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.

 

Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.

 

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.

 

Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.

 

Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.

 

Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.

 

Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum coelorum.

 

Q. 4. Quis horum sententiarum sensus est?

 

R. Hic scilicet: vanam et fallacem esse corrupti hujus saeculi de felicitate sententiam, qua fere vulgo beati putantur divites, praepotentes, gloria et auctoritate clari, bonis fortunae affluentes, voluptatibus indulgentes. His enim vero incarnata Veritas tremendum vae interminat, contraque beatos praedicat, qui propter Deum divitias et opes ultro contemnant, et paupertatem aequanimiter tolerent: qui mites et mansueti, de suo jure aliquid remittant potius, quam contendant: qui sua et aliena peccata poenitenti animo defleant: qui esurientium et sitientium more, justitiam et aequitatem appetant, incommutabilem praesertim illam, quae est ipse Deus: qui misericordes sint et benefici, subvenientes miseris quibus possunt, condolentes, si non possunt: qui cor mundum puramque mentem gerant, (4) ab omni inquinamento carnis et spiritus: qui pacem servent ruptamque concordiam quoad possunt restaurent: qui denique ob veritatem, et justitiam vexationes et molestias, si opus est, constanti animo perferant. Hi utique vitae hujus felicitatem habent, cui pro mercede, aeterna deinde reddenda est.

 

Q. 5. Quo autem tendebat reliqua Christi doctrina?

 

R. Eo nempe (5) ut crederent homines in Deum verum, et quem misit Jesum Christum: tum etiam sinceram de peccatis agerent poenitentiam. Breviter ergo fidem requirebat et poenitentiam.

 

Q. 6. Quid istud poenitentiae nomen involvit?

 

R. Haec duo: anteactae in criminibus vitae odium ac detestationem, et novae deinceps vitae propositum efficax. Hoc nempe, apostolo teste, conversans nobiscum in terris nos Christus docuit, (6) ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, juste, et pie vivamus in hoc saeculo exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri, Jesu Christi. Hoc itaque doctrinae Christi breve compendium est, mori mundo, Deo vivere.

 

Q. 7. Hancne Salvatoris doctrinam lubenti, ut oportebat, animo Judaei susceperunt?

 

R. Nonnulli quidem; ast plerique repudiarunt. Imo vero qui inter ipsos praecipui erant, Scribae, Pharisaei, principes sacerdotum, et primores populi, irreconciliabile contra Jesum odium conceperunt.

 

Q. 8. Quae tantae invidiae, tantique odii causa exstitit?

 

R. Humilis in speciem videbatur et abjectus, summa tamen auctoritate se Messiam et Filium Dei praedicabat, et inusitata populo dabat praecepta; illorum quoque hypocrisim acriter increpabat, et occulta vitia detegebat; adeo ut auctoritas, quam pridem apud populum obtinebant, sensim minueretur. Haec, una cum summa vitae innocentia, quam calumniari possent, non redarguere, tantae invidiae materiam ministrabat.

 

Q. 9. Quousque tandem odium istud progressum fuit?

 

R. Eousque, ut statuerint Jesum e medio tollendum. Tentarunt saepe, sed in vanum semper, (7) quamdiu non venerat hora ejus, id nempe, tempus quod ipse suae morti elegerat. At vero post resuscitatum ab eo Lazarum, et triumphabundum ejus in urbem Hierosolymitanam ingressum, (8) aegerrime ferentes frequentes omnium acclamationes, verebantur miseri ne totus mundus post eum iret. Decreverunt igitur, quantocius eum quoquo modo opprimendum; ac ne deesset opportunitas, Judas Iscariotes unus e duodecim apostolis ejus, (9) triginta argenteorum stipendio eum illis se traditurum stipulatus est.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 58-61.

 

Notae:

(1) Marc. VI, 36.

 

(2) Luc. IV, 16 etc.

 

(3) Matth. V, 3.

 

(4) 2 Cor. VII, 1.

 

(5) Joann. XVII, 3.

 

(6) Tit. II, 12.

 

(7) Joann. VII, 30.

 

(8) Ibid., XII, 19.

 

(9) Matth. XXVI, 15.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: