INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO SECUNDA.

 

DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––

 

CAPUT III

 

De Baptismi caeremoniis

 

––––

 

ANTIQUISSIMAE sunt, et a primis Ecclesiae saeculis derivatae, caeremoniae illae, quarum etiamnum hodie est usus in administratione baptismi. Id tantum discriminis est, quod olim adultis (qui diu ante baptismum instruendi, serioque probandi erant et eo tempore Catechumeni vocabantur) diversis successive diebus applicarentur, ut vigilia Paschatis aut Pentecostes ablui possent, hodie vero cum adultorum baptismus sit admodum infrequens, infantibus recens natis, quovis die, continua serie applicentur. Eas interim, earumque sacras significationes, et obligationes perspectas habere, res est non parvae utilitatis.

 

QUAESTIO. 1. Ad quot classes baptismi caeremoniae redigi possunt?

 

R. Ad tres: nam aliae baptismum antecedunt, aliae comitantur, aliae denique subsequuntur.

 

Q. 2. Recense eas quae baptismum antecedunt.

 

R. 1° Qui baptizandus adducitur, sistitur primum ad fores Ecclesiae, quippe qui adhuc sub jugo daemonis constitutus, illius ingressu censeatur indignus.

 

2° Sacerdos (1) insufflat in eum, satanamque adjurat, ut virtute Spiritus Sancti recedat ab hac creatura Dei, quam per peccatum possidet.

 

Mox (2) signum crucis fronti imponit et pectori, ut significetur Christianos gloriari oportere in cruce Domini nostri Jesu Christi, totamque in Christo crucifixo fiduciam esse collocandam. Quod etiam signum crucis dum alias quoque crebro repetitur, id plane indicatur, omnem baptismi vim et efficientiam, a cruce Christi, id est meritis passionis et mortis ejus, derivari.

 

Sal baptizando (3) degustandum datur, quod cum sit incorruptionis et sapientiae symbolum, indicat necesse esse, ut regenerati vitiorum putredine ablata, sapientiae sale conditi divina probent atque coelestia, incorruptamque deinceps vitam ducant.

 

Saliva oris sui (4), baptizandi nares auresque sacerdos linit, utens verbo, quo olim in curatione hominis surdi simul ac muti et a daemone possessi, usus est Christus (5) Ephphetha, quod est adaperire, ut pateant aures verbo Dei, animoque percipiat suavissimum odorem veritatis.

 

6° Deinde super baptizandum oratio Dominica et (6) symbolum recitantur: quod olim seorsum fiebat, ut utrumque Catechumenus jam adultus memoriter edisceret. Interea sacerdos eum in Ecclesiam inducit, jubetque ter (7) abrenuntiare satanae, et omnibus pompis et operibus ejus: credere etiam in Jesum Christum, illi soli fideliter adhaerere. Haec ille propriis verbis praestat si sit adultus, patrinorum autem sive susceptorum ore, si sit infans.

 

Pectus et scapulae (8) inunguntur oleo benedicto, quod et de causa dicitur oleum Catechumenorum, qua unctione significatur robur addi baptizatis, adversus tentationes et diaboli impugnationes, eosque jam stadium ingredi, in quo fide, spe et charitate muniti, contra malignos spiritus viriliter debeant decertare.

 

Q. 3. Recense similiter eas caeremonias, quae baptismum comitantur.

 

R. 1° Antiquus Ecclesiae mos erat, ut (9) bis tantum in anno baptismus solemniter celebraretur, in vigiliis Paschae et Pentecostes, unde et usque hodie his solis diebus benedicitur aqua, quae per totum annum baptismo adhibeatur. Hujus autem benedictionis ritus incipit a lectionibus quam plurimis veteris Testamenti, ut Catechumenis jam ante magna diligentia instructis, summa doctrinae capita in memoriam revocarentur: lectionibusque interseruntur orationes, quibus verae regenerationis gratia ipsis impetretur. Deinde sacerdos toto clero comitante ad fontem baptismalem procedit, in Ecclesiae introitu situm hodie, olim foris. Ibi aquam prolixis sanctissimisque precibus consecrat, mysteria pene omnia et miracula memorando, quae hoc elemento Deus olim operatus est, sufflat in eam, cereumque Paschalem immergit, ut flatu et igne adumbret virtutem Spiritus Sancti, in aquas descendentis, efficientisque (10), ut praeter naturalem emundationem, quam lavandis possunt adhibere corporibus, sint etiam purificandis mentibus efficaces. Demum aquae eadem de causa sacrum Chrisma permiscet oleumque catechumenorum. Atque hic est ritus quo solemnis fontis benedictio, bis quotannis peragitur.

 

2° Omnibus ad baptismum praeparatis, patrinus et matrina, quos susceptores vocamus, catechumenum ad baptismum offerunt, (11) spondentque servaturum eum, quaecumque aut proprio, aut susceptorum ore promisit. Nomen deinde Sancti alicujus ei imponunt, ut eum ille patronum habeat, id est specialem apud Deum advocatum, morumque exemplar.

 

3° Postquam iterato fidem summarie professus est catechumenus, et interrogatus velitne baptizari, ut significetur non nisi postulantibus ac desiderantibus, per se si possint, per alios si non possint, hoc beneficium impendi, tandem baptizatur: olim trina totius corporis in aquam immersione, ad significandam Christi mortem, sepulturam ac resurrectionem: hodie trina aquae infusione, cum expressa semper SS. Trinitatis invocatione.

 

Q. 4. Recense itidem caeremonias quae baptismum subsequuntur.

 

R. 1° Sacerdos baptizatum (12) sacro chrismate in vertice ungit, ut ostendat unctionis illius spiritualis esse participem, a qua Christi et Christiani nomen deductum est, eumque adeo spirituali quadam ratione (13) regem effectum esse ac sacerdotem.

 

Veste candida (14) Neophytum induit admonens immaculatam ante Christi tribunal perferendam: id est acceptam gratiam ad mortem usque retinendam, candidamque illam vitae innocentiam perpetuo conservandam esse.

 

3° Denique cereum accensum tradit, ut meminerit Christianum jugiter esse debere (15) lucernam ardentem ac lucentem, divinique amoris ignem nullo unquam tempore in ejus corde exstinguendum: ita ut semper paratus sit Christo sponso occurrere cum virginibus prudentibus, de quibus Matth., 25 capite.

 

Q. 5. Quodnam est munus susceptorum, id est patrini atque matrinae?

 

R. Baptizandum, uti jam dictum est, sacerdoti offerunt, nomen illi imponunt, sunt baptismi testes, spondentque promissa omnia Catechumeni nomine praestita, fideliter servatum iri. Quare illius doctrinam et institutionem singulari studio curare debent, et in spiritualibus parentum loco esse: atque idcirco nemo ad id munus assumendus est, qui non sit in fide catholica probe instructus, moribusque praeditus vere christianis.

 

Q. 7. Nonne cognationem spiritualem contrahunt susceptores cum infante de sacro fonte suscepto, item cum illius parentibus?

 

R. Omnino contrahunt, ac talem quidem, quae efficiat, ut inter personas illas nullum subesse possit legitimum conjugium.

 

Q. 7. Quis ex harum omnium caeremoniarum notitia percipiendus est fructus?

 

R. Ut perpetuo quisque sit memor, et identidem renovet illam suam sponsionem seu Christianam professionem, quam in sacro lavacro, sive per se ipsum, sive per sponsores edidit, «(16) Ingressus es regenerationis sacrarium (inquit S. Ambrosius), repete quid interrogatus sis, recognosce quid responderis. Renunciasti diabolo, et operibus ejus, mundo et luxuriae ejus ac voluptatibus (17). Memor esto sermonis tui, et numquam tibi excidat tuae series cautionis». Cogitet igitur Christianus, illic se ex irae filio, et satanae servo, Dei filium Christique membrum et coheredem, vivumque templum Spiritus Sancti factum esse; sed cum obligatione reciproca, ut deinceps peccatis mortuus, Christo ac Deo vivat.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 118-122.

 

Notae:

(1) Vide S. Aug., lib. 6, cont. Julian., cap. 5, et Epist. Coelestini ad Episc. Gall., c. 12.

 

(2) August., lib. de Catechiz. rudib., cap. 20.

 

(3) Origen., hom. 6, super Ezech. et Concil. Carthag. 3, Can. 5, anno 397.

 

(4) Vide S. Ambr., lib. de iis qui initiantur, cap. 1.

 

(5) Marc. VII, 34.

 

(6) S. Aug., lib. 8 Confess., cap. 2.

 

(7) S. Ambr., de iis qui initiantur myst., cap. 2. Vide etiam constit. apost. lib. VII, cap. 42.

 

(8) Vide S. Chrysostom., homil. 6, in cap. 2 Epist. ad Coloss.

 

(9) S. Leo, Epist. 4, ad Episc. Siciliae cap. 3 et seqq. refertur Dist. 4 de consecr. Can. Duo tempora.

 

(10) Benedict. fontis Baptism.

 

(11) Unde sponsores vocantur apud veteres. Vide S. Aug., de Nupt. lib. 1, cap. 20.

 

(12) S. Hieron., Dialog. cont. Lucifer.

 

(13) 1 Pet. II, 9. Apoc. V, 10.

 

(14) Ambr., lib. de iis qui initiant., cap. 7.

 

(15) Joann. V, 35.

 

(16) S. Ambros., de initiandis myst., c. 1.

 

(17) Lib. 1 de sacram., cap. 2.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: