INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO SECUNDA.

 

DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––

 

CAPUT VII

 

De Sacrificio novae Legis, quod in Missa offertur

 

––––

 

QUAESTIO. 1. Quid sacrificii nomen generatim indicat?

 

R. Latiori interdum sensu denotat, omnem hominis actionem, sive interiorem, sive exteriorem, qua religiosus Deo cultus exhibetur.

 

At strictiori sensu, sacrificium dicitur, religiosa illa actio, qua res externa atque sensibilis Deo Opt. Max. ita offertur, ut in agnitionem supremi, quod habet in res omnes, dominii, illa mactetur, destruatur, aut certe quovis modo immutetur.

 

Porro sacrificium, hostia, et victima hoc inter se differunt, quod sacrificium ipsam offerendi actionem denotet, hostia vero et victima rem quae offertur.

 

Q. 2. Fuitne quovis tempore visibile hujusmodi sacrificium Deo oblatum?

 

R. Fuit plane tum sub Lege naturae, tum sub Lege Mosaïcâ; id quod sacrae Litterae diserte indicant. Imo vero fuit haec divini cultus, quod ad exteriora attinet, pars semper praecipua; neque unquam oblatum, nisi illi, qui vel verus Deus esset, vel falsa opinione divinitatem aliquam habere crederetur.

 

Q. 3. Quarum praecipue rerum oblatione sacrificia olim offerebantur?

 

R. Animalium, quae primum solemni ritu mactabantur, ac deinde tota, vel saltem ex parte cremabantur. Panis tamen et vinum solemnem quoque in sacrificiis locum habuerunt.

 

Q. 4. Quotuplicia erant sub veteri Lege sacrificia?

 

R. Si fines spectes ob quos offerebantur, erant quadruplicia: vel enim id spectabat offerens, ut palam agnosceret ac protestaretur supremam Dei in res omnes potestatem atque dominium, et sacrificium Latreuticum dicebatur, id est adorationis soli Deo debitae; aliterque Holocaustum, quod tota hostia igne absumeretur. Vel eo referebatur victima, ut crimina atque delicta expiaret, eratque sacrificium Propitiatorium. Vel ideo offerebatur ut pro perceptis a divina largitate beneficiis gratiae agerentur, et sacrificium Eucharisticum vocabatur. Vel denique id agebatur, ut qui offerebat, divinae largitatis munera impetraret, atque Impetratorium nuncupabatur.

 

Q. 5. Estne aliquod etiam sub nova Lege visibile verique nominis sacrificium?

 

R. Est enimvero, ac tale quidem quod per vetera omnia sacrificia adumbratum fuerit, quodque (1) eorum omnium diversitatem sua plenitudine complectatur. Est haec illa (2) oblatio munda, quae nulla offerentium impietate polluitur, quaeque, ut propheta praedixerat, a solis ortu usque ad occasum omni loco offertur in gentibus, quoties Eucharistiae sacramentum, per sacerdotes Christi vicarios rite conficitur.

 

Q. 6. Quo pacto in Eucharistia veri nominis sacrificium repetitur?

 

R. (3) Jesus Christus hic mystice immolatur, et in agnitionem supremae Dei potestatis offertur aeterno Patri. Etenim cum panis et vinum, Christi nomine ac verbis, a sacerdote consecrantur, quantum est ex vi verborum, corpus seorsum sub specie panis, sanguisque seorsum sub specie vini constituuntur, ita ut violenta illa mors, quam olim Dei Filius pro nostra salute subivit, sub externis hisce symbolis vivaciter repraesentetur. Ille interim (4) semper vivens ad interpellandum pro nobis, hoc suum munus etiam hic exercet, mortem suam exhibens, ac semetipsum offerens Patri, ut propitius sit peccatis nostris, et reconcilietur nobis.

 

Q. 7. Numquid haec doctrina injuria est cruento illi sacrificio, quod Christus in cruce peregit, cum id fuerit pretii infiniti?

 

R. Nullo modo: nam hoc novae Legis sacrificium incruentum, non ideo offertur, quod cruentum illud fuerit insufficiens, sed (5) ut illius memoria gratissimo animo recolatur, et salutaris virtus nobis applicetur, in remissionem eorum quae committimus indies peccatorum.

 

Q. 8. Cujus est hoc sacrificium novae Legis offerre?

 

R. Si de solemni corporis ac sanguinis Christi consecratione agitur, munus istud ad solos Apostolos, eorumque in sacerdotio legitimos successores pertinet, quibus utique solis a Christo dictum est (6): Hoc facite in meam commemorationem. Cum interim illi hac in parte ministerium ac personam gerant Jesu Christi sponsaeque ejus Ecclesiae, Christus ipse semper est principalis offerens, verus utique sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; ipsa quoque Ecclesia, singulique adeo fideles, qui cum fide et pietate sacrificio assistunt, hanc unicam salutis nostrae victimam, solumque per suum sanguinem propitiatorem, Deo offerunt per manus sacerdotis , protestantes se praeter hanc hostiam immaculatam, et immensum pretium mortis ejus, nihil Deo dignum offerre posse. Huic autem divinae victimae toto cordis affectu se conjungentes, una semetipsos offerunt hostias viventes Deo.

 

Q. 9. Ad quos fines, sive a sacerdote, sive a fidelibus adstantibus hoc sacrificium offerendum est?

 

R. Ad hos quatuor q. 4 supra insinuatos : 1° Ut Deus Opt. Max. supremus rerum omnium Dominus, perfectissimo quo possimus modo, colatur atque adoretur. 2° Ut de perceptis ab ejus benignitate muneribus, ac praecipue de ineffabili illo redemptionis beneficio, gratiae illi per Jesum Christum agantur. 3° Ut quae ad salutem, divinae misericordiae dona necessaria sunt atque utilia, impetrentur. 4° Ut quae delinquimus indies, clementi ejus misericordia condonentur.

 

Q. 10. Estne igitur hoc sacrificium vere propitiatorium?

 

R. Est plane, non modo pro vivis, sed pro iis etiam qui in Christo mortui sunt, nec adhuc plene sunt expiati: ut liquido constat ex perpetua Ecclesiae consuetudine sacrificium hoc offerentis, ut animae defunctorum, ad Dei conspectum citius admittantur.

 

Q. 11. Utrum Sanctis cum Christo regnantibus sacrificium offertur, an pro Sanctis?

 

R. (7) Sacrificium cultus est soli Deo debitus: Nulli ergo creaturae quantumvis sanctissimae offertur unquam, neque offerri potest. Sanctorum tamen ad altare memoria celebratur, non ut pro iis oretur, qui precibus nostris nullo modo indigent, sed ut gratiae agantur pro donis et victoria, quam illis largitus est Deus, eorumque pro nobis patrocinia implorentur.

 

Q. 12. Quonam vero ritu sacrificium novae Legis offertur?

 

R. (8) Antiquissimus, imo perpetuus Ecclesiae usus est, ut multis cum caeremoniis, sacrisque ritibus offeratur, qui ad conciliandum tanto mysterio decorem ac reverentiam, devotamque fidelium attentionem, saluberrime sunt instituti. Tota porro harum observantiarum ac rituum series, vetusto nomine missa nuncupatur. Quod quidem nomen a duplici populi dimissione desumptum est, quarum altera Catechumeni, altera fideles ipsi dimittebantur, dicente diacono: Ite missa est.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 134-137.

 

Notae:

(1) Secret. Dominicae 7, post Pentecost.

 

(2) Malach. I, 12. Conc. Trid., Sess. 22, c. I.

 

(3) Vide Exposit. Doct. Cath. per Bossuetium, art. 14 et 15.

 

(4) Hebr. VII, 25.

 

(5) Conc. Trid., Sess. 22, c. II.

 

(6) Luc. XXII, 19.

 

(7) Conc. Trid., Sess. 22, c. III.

 

(8) Ibid., cap. V.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIX, Kraków 2019

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: