PRAELECTIONES DOGMATICAE

 

De ecclesia, corpore Christi mystico

 

P. CHRISTIANUS PESCH SI

 

 

         Ratio, cur Christus omnes homines velit ingredi ecclesiam, haec est, quod totum fructum satisfactionis et meritorum suorum in ecclesia deposuit. Ecclesia enim est corpus Christi mysticum, i. e. societas, cuius caput est Christus (Eph 1, 22; 4, 15), non eo tantum modo, quo in reliquis societatibus ii, qui supremam auctoritatem habent, sunt caput corporis moralis, sed ideo, quod omnes gratiae ecclesiae in Christo sunt secundum totam plenitudinem et ex Christo in membra ecclesiae derivantur, unde ex Christo "totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate" (Eph 4, 16). Aliis verbis: illa interna vita, quae consistit in gratia et reliquis donis supernaturalibus, a Christo descendit in singulos homines per ministeria ecclesiastica, quae Christus ad hunc finem instituit, ut sint iuncturae inter caput et membra, per quas vita supernaturalis in totum corpus defluat illudque conservet et augeat usque ad perfectam mensuram (Eph 5, 23 sqq). Unde, qui extra ecclesiam est, est extra hanc supernaturalem vitalitatem, est ibi, ubi per se non sunt gratiae, sed regnum peccati et potestas diaboli (Mt 18, 17. 1 Cor 5, 5). Mirum igitur non est, quod, qui volens et sciens extra ecclesiam manet, salutem non consequitur. Ex altera autem parte omnipotentia et misericordia Dei non artatur, ut non possit iis, qui sine culpa foris sunt, gratiam et salutem donare sine ministerio ecclesiastico; at gratia per se et tamquam per proprium canalem non venit ad homines nisi per ecclesiam, et in ecclesia sola tota eius plenitudo abundat. Ceterum de ecclesia ut corpore Christi et sponsa eius cf. S. Thomas 3, q. 8, a. 1 et 6; Franzelin, De eccl. 296 sqq; Passaglia, De eccl. II 804 sqq; Tract. de Verbo incarn. IV, n. 294; Wilmers, De Christi ecclesia prop. 14 sqq, p. 80 sqq; Hurter, Opuscula SS. Patrum XXVII, Oenipotenti 1874, 1 sqq; Lingens, Die innere Schönheit des Christentums, ed. 4, Freiburg 1914; Straub, De ecclesia Christi I, n. 332 sqq.

 

–––––––––––

 

 

Praelectiones dogmaticae auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. Institutiones propaedeuticae ad sacram theologiam. (I. De Christo legato divino. II. De Ecclesia Christi. III. De locis theologicis). Editio quinta. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. MCMXV (1915), pp. 284-285.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimi potest

 

Paulus de Chastonay S. J.

Vice-Provincialis

 

–––––––

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 12 Maii 1915

 

‡ Thomas, Archiepiscopus

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: